¶ Sed sit secunda propositio conformiter ad suprà dicta, Quòd nec iste tenetur de cõsumptisconsumptis, sicut nec alius. quia (ut dictum est) licitè, & bona fide pugnauit. Sed esset uerum, quod Syluester dicit, si re uera dubitasset, an liceret ire ad bellum, quia iam facit contra cõscientiãconscientiam. Sed est multùm considerandum, quòd stat, quod bellum sit iustum & licitum per se, illicitum autẽautem Christianis: stat enim quòd quis habeat ius ad recuperandam ciuitatem, aut prouinciam, & tamen ratione scandali fiat prorsus illicitum. cùm enim, ut suprà dictum est, bella geri debeant pro bono communi, si ad recuperandam unam ciuitatem, necesse est quod sequantur maiora mala in repub. ut uastatio multarũmultarum | ciuitatum, cædes magna mortalium, irritatio principum, occasiones nouorum bellorum in perniciem ecclesiæ: item quòd paganis detur opportunitas inuadendi & occupandi terras Christianorum: indubitatum est quin teneatur princeps potiùs cedere iuri suo, & abstinere se bello. Clarum est enim quòd si rex Gallorum ex gratia haberet ius ad recuperandum Mediolanum, ex bello autẽautem & regnum Galliæ, & ipsa prouincia MediolanẽsisMediolanensis patientur intoleranda mala, & calamitates graues: non licet ei recuperare. quia bellum ipsum aut fieri debet, uel propter bonũbonum Galliæ, aut Mediola nenses. quando ergo ecõtraecontra utriusque magna mala ex bello futura sunt, non potest bellum iustum esse.
Loading...