¶ Ad hoc sit prima propositio, Nec
* dæmones, nec magi uirtute dæmonis possunt imme|
diatè imprimere in rebus naturalibus & materialibus aliquam formam, ut calorem, frigus,
morbum, aut sanitatem. Hanc propositionem
ponit Philosophus 7. Physi. ubi
ostẽdit
ostendit
, quòd
formæ non imprimuntur in materia ab aliqua
substantia separata, sed reducuntur in actum
de potentia materiæ per actionem formæ in
materia existentibus. Et probat, quia, ut ibi
ostendit, id quod fit, propriè est compositum:
omne autem agens agit in sibi simile, unde
oportet quòd illud, quod facit res naturales
existere per generationem, sit compositum,
non forma sine materia, uel forma separata.
Secundo probatur conclusio, quia si dæmon
posset immediatè imprimere aliquam formam
naturalem. ergo & omnes, cùm non sit maior ratio de una, quàm de aliis omnibus: consequens autem est falsum, quia tunc tota natura esset ei subiecta, & sic totus orbis. non
autem subiicit Deus orbem terræ etiam angelis, Hebr. 2. Et hæc est expressa sententia Augustini 3. de trinit. cap. 6. Nec omnino, inquit,
putandum est istis transgressoribus angelis ad
nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam. Et finaliter hæc est communis sententia
doctorum omnium, 2. dist. 7. post Magistrum
sent. qui ita determinat. Secunda conclusio,
Magi
* uirtute dæmonum possunt mirabiliter
transmutare materiam, & naturas corporales,
|
applicando semina rerum, & actiua passiuis.
Hæc est determinatio August. 3. de trinit. c. 9.
Et probatur manifeste ex superioribus. Nam
ipsis obediunt corpora ad nutum quantum
ad motum localem: sed ipsi optime nouerunt
naturas, & uirtutes & efficacias omnium rerum naturalium, & possunt eas celerius & intimius applicare, quàm homines, unde, ut ait
S. Tho. De potentia. q. 63. sicut ars imitatur na
turam, & ut ait Philosophus 2. Physic. quędam
potest facere ars, quæ non potest natura: ita
dæmones multa facere possunt, quæ sunt præ
ter solitum cursum naturæ, & præter omnem
artem, & humanum ingenium. Item, quia influentia cælestis multum facit, & operatur ad
effectus naturales. Vnde in agricultura, & medicina necessaria est obseruatio, & consideratio motus, & cursus solis, & lunæ. cùm ergo
dæmones sint peritissimi astrologi, possunt
melius eligere horas ad operandum. Et hęc
fortè est una ratio, quare magi in inuocationibus dæmonum situs stellarum obseruant. Et
sic est aperta ratio, quomodo, & quare dæmones, aut magi possunt immittere ægritudines,
aut sanitates, aut alias transmutationes facere,
Confirmatur Iob secundo, Satan percussit
Iob ulcere infestissimo. Ad argumenta autem
contra primam conclusionem, ad primum
respondetur à Sanct. Tho. quòd sine dubio
|
dæmon non potest immutare, nec immediatè
obstare, quominus agens naturale agat in
subiectum dispositum, sed impedire ignem
ne comburat, uel imprimendo aliquam qualitatem defensiuam per modum supradictum,
uel etiam tenendo flammam ne perueniat ad
tale subiectum. Ad secundum respondetur,
quòd dæmon non immutat phantasiam, imprimendo nouas species, nisi fortè aliquando
exterius formato aliquo corpore phantastico,
quo mouet oculos, sed mouet interiores spiritus, ubi sunt species: & taliter offert sensui
interiori quod uult, ut
uideãtur
uideantur
res reuera esse
præsentes, & geri ad modum somniantium, uel
phreneticorum, imò perfectius, quanto (ut dictum est) potest subtiliter, & præter omnem
artem applicare causas ad huiusmodi operationes, & sic ita perfectè mouet tales species, &
ꝑresentat
presentat
sensibus interioribus, ut tales, qui
hęc patiuntur, firmissime credant rem uerè
geri Vnde prouenit, quod contingit in illis
lamiis, ut cùm uelut exanimes maneant in
uno loco, credant se translatas per aëra, & uidisse, & egisse, uel passas esse quæ nunquam
fuerũt
fuerunt
in rei ueritate. De quo uide Turre Cremata in d. cap. episcopi. Ad alia argumenta in
principio quęstionis. Ad
primũ
primum
iam
declaratũ
declaratum
est,
ꝙ
quod
non possunt immediatè imprimere formas, sed
applicãdo
applicando
semina, & causas naturales.
|
Ad secundum respondetur, quòd licet dæmones possent immutare corpora,
nõ
non
tamen possunt conseruare formas naturales sine dispositionibus naturalibus: & quia organizatio est
dispositio requisita ad animam rationalem,
non poterit dæmon figuram hominis immutare in figuram brutorum, manente rationali
anima. ut S. Tho. dicit, De potentia, q. 16. ergo.
Ad tertium, Et si aliquid ueritatis habet illa
historia, omnino dicendum est, quòd dæmon
occisis sociis Diomedis & Vlyssis, bestias pro
illis supposuit, uel fortasse illæ bestiæ etiam
erant phantasticæ. Et sicut non potest hominem sub figura bestiæ conseruare, ita nec peculiarem figuram unius leonis tollere, & dare
alteri. Vnde fabulosa uidentur in itinerario
Clementis, quòd Simon magus Faustiniano
propriam figuram & faciem abstulit, & suam
dederit illi: quod ego non credo. Ad quartum,
Certissime dęmones nisi coërcerentur à Deo,
& à bonis angelis, possent grauissimis calamitatibus mortales afficere, ut patet de aduersitatibus Iob. unde S. Thom. p. 3. q. 29. art. 1.
dicit, quòd dęmones non permittunt facere omnia, quę naturaliter possunt, sed
clemẽtissisimus
clementissimus
Dominꝰ
Dominus
permittit eos uti sua potestate,
& boni angeli etiam impediunt, & maxime
illi, quibus orbis custodia & hominum commissa est. Sed mirum & mysterium est, quòd
|
cùm dæmones per se nocere non permittantur, tamen non adeò impediuntur nocere per
homines, sicut per magos, per lamias istas, &
alias maleficas. Ad quintum dicendum, quòd
sine dubio dęmones possent à multis ęgritudinibus curare, à quibus nulli medici possunt,
tamen non ab omnibus. Nam, ut dictum est,
nihil possunt in hac re, nisi per applicationem
causarum naturalium, nec sunt causę naturales ac
restituẽdum
restituendum
hominem ex quolibet morbo, maxime ex morbo senectutis. Sed certe
uidetur, quòd ex quolibet morbo uiolento
possent sanare, ut à febre, uulneribus, & similibus: possent enim sistere sanguinem, aut detrahere, & similiter quemlibet humorem. Sed
uidetur, quòd saltem posset dæmon protendere uitam
us
usque
ad
millesimũ
millesimum
annum. Si enim
potest omnia naturalia, & aliquando uita naturalis fuerit mille annorum, ut patet in Adam
& aliquibus aliis, quare non posset nunc conseruare uitam per tot annos, cùm sint omnia
alimenta, & omnia remedia medicinalia, quę
tunc erant?
Respõdetur
Respondetur
, Sine dubio dęmones
non possent particularem uitam protelare per
tot annos, sicut illo tempore. Ratio est, quia
per intemperantiam & ignorantiam, hominum natura est ualde corrupta, & morbida,
nec sufficiunt quęcunque res naturales restaurare in antiquam illam integritatem, & ali|
menta ipsa ex malo cultu non habent illum uigorem. Et ultimo & fortè principaliter ex influentia cælesti. Dominus enim prouidentia
sua ita disposuit, ut primis illis temporibus
essent constellationes cælestes naturales salubriores & efficaciores ad uitam hominum propagandam, & ut alimenta essent maioris uigores, & etiam medicinę, & aër, & aqua, & alia
quę conseruant uitam mortalem. Alia erat
hic quęstio, uel
dubiũ
dubium
, quia pręsupponitur semper,
ꝙ
quod
dęmones sunt incorporei & immateriales, an hoc si omnino
cerrũ
cerrum
. sed quia puto me
ꝓ
pro
nunc satis dixisse de hac materia, hoc seruo
pro alia eiusdem materię relectione,
quam Domino
pręstãte
pręstante
promitto
uobis
daturũ
daturum
anno sequenti,
& si interim uolueritis
illud dubium scire,
uidete S. Tho.
prima part.
quę. 50.
artic.
1.