¶ Ex quibus arguitur sic, Illa uerba sunt
eadẽeadem,
quæ ponuntur in nostra conclusione. Ergo si
illa uera sunt,
cõclusioconclusio nostra uera est. Et confirmatur, Remitti peccata
ꝓprièpropriè hoc sonat, tolli scilicet peccata, quibus aliquis prius tenebatur: nec certè significat ostendi, aut declarari
prius remissa, sicut remittere debitum.
CõfirmaturConfirmatur secundò, Christus habuit potestatem
remittendi propriè peccata ad sensum conclusionis, & potuit eam dimittere Apostolis: sed
non alijs uerbis apertioribus potuit declarare
donationem, aut commissionem illius potestatis, quàm illis,
quibꝰquibus dedit claues. ergo, &c.
Quòd
* autem Christus habuerit huiusmodi
|
potestatem etiam in
quãtumquantum homo, certè non
est dubitandum. Ipse enim dixit Marci 2. &
Matth. 9.
& Luc. 15.
Vt autem sciatis quòd filius hominis in terra habet potestatem dimittendi peccata, ait paralytico, &c. & Matth. 18.
Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra. Et certè non solùm habuit potestatem declarandi remissionem
peccatorũpeccatorum, nec dubito
quin usus fuerit illa potestate, cùm dixit paralvtico, Fili
dimittũturdimittuntur tibi peccata tua: & cùm
dixit Luc. 7.
Remittunt̃Remittuntur ei peccata multa,
quoniãquoniam dilexit multùm. nec Christus uoluit
ostẽdereostendere, ac disputare, aut defendere se habere
potestatẽpotestatem declarandi peccata esse dimissa. Eisdem
autem uerbis, quibus dixit, Remittuntur tibi
peccata, dixit, Quorum remiseritis peccata. eadem enim uis uerbi est
remittẽdiremittendi, & dimittendi, nisi quòd Latinius fortassis est remittere,
quàm dimittere: sed Græcè
idẽidem utrobiq;utrobique uerbũuerbum est. Facit quod eodem loco Dominus pręmisit, Sicut misit me Pater, & ego mitto uos.
& statim sequitur, Accipite
spiritũspiritum sanctũsanctum, quorum remi. &c. unde uidetur,
ꝙquod talem
potestatẽpotestatem
dedit, qualem habuit. Item quid opus erat dare Spiritum sanctum ad soluendum, uel remittendum peccata in foro ecclesiæ duntaxat, uel
ad ostendendum remissa? Profectò Apostoli
per illa uerba aliud intelligere non poterant,
quàm se ueram potestatem
remittẽdiremittendi peccata
|
accepisse. nec uerò satis intelligi potest, quomodo claues regni cælorum tradiderit Dominus, si (vt isti docent) nunquam sacerdos regnum
cælorũcælorum aperit. Quis enim alius usus clauium, nisi ad aperiendum, aut claudendum? Secundo principaliter arguitur, Si enim claues ligare uerè possunt, remittere peccata non possunt:
nõnon inter priuilegia ecclesię, & gratias, sed
inter onera potiùs, & quidem grauissima, numerari claues deberent. Quid enim beneficij
accepimus, si ratione
clauiũclauium obnoxij quidem
sumus ad peccata
cõfitendũconfitendum (quod est permolestum) si cum peccato ad claues ueneris, non
modò gratiam, aut remissionem non consequeris: sed (quod isti non diffitentur) nouo
peccato grauaberis, & teneberis? Quid
tãtoperetantopere hanc potestatem sancti in cælum laudibus
efferunt, præconio tollunt? Quid tantum præmium illius insignis
cõfessionisconfessionis & fidei principis Apostolorum, pro cuius remuneratione
Dominus ei pollicitus est, Tibi dabo claues regni
cælorũcælorum: uinculus potius catenæ, aut quid uis potiùs, quàm claues sunt? Si quidem tenemur clauibus illis, non soluimur: deterior multo in hac parte esset conditio legis Euangelicæ, quàm naturæ, aut Mosaicę. Tertiò principaliter arguitur, Si sensus
uerborũuerborum esset, Absoluo, id est ostendo
absolutũabsolutum: ergo illa forma
absolutionis esset recta & legitima, Ego te de|
claro absolutum: qua tamen nec illi quidem
auderent uti. Confirmatur, Cui enim
ostẽditostendit
sacerdos peccatorem absolutum? non ecclesiæ
quidem, multo autem minus Deo. Præterea
sacerdos uerè remittit pœnam debitam peccatis, nec
ostẽditostendit solũsolum remissam. ergo uel
uerbũuerbum
remitti, aut absolui, oportet æquiuocè capi,
uel propriè respectu utriusque. Quartò principaliter arguitur, In baptismo
remittũturremittuntur peccata: ergo in sacramento pœnitentiæ. Ad hoc
argumentum uariè
respõdeturrespondetur ab illis. Aliqui
enim dicunt, in adulto etiam non remitti primò per baptismum: alij non negant quidem
de baptismo, negant tamen de sacramento pœnitentiæ. Sed cùm eisdem uerbis in
EuãgelioEuangelio
habeatur, imò uidetur apertiùs haberi de remissione peccatorum per claues, quàm per baptismum: profectò nec probabiliter, nec constanter concedi de baptismo potest, & negari
de clauibus. Quòd autem baptismus detur in
remissionẽremissionem peccatorũpeccatorum,
præterquãpræterquam quòd sancti
omnes iuratissimè
confirmãtconfirmant, non uideo quomodo negari possit: illic enim non potest esse
remissio
peccatorũpeccatorum, id est declaratio, ut ipsi in
sacramẽtosacramento pœnitẽtiæpœnitentiæ intelligi uolunt. Si ergo
secundũsecundum Scripturam est remissio peccatorum,
oportet ut sit uerè & propriè remissio: imò uidetur articulus fidei. Confitemur enim unum
baptisma in
remissionẽremissionem peccatorũpeccatorum. Et
cõfirma| p. 35turconfirmatur, Si enim (ut aduersæ opinionis authores
fatentur) per sacramentum peccatum originale & ueniale primò tolli potest: unde hæc coarctatio, uel diuinatio potiùs orta est,
nõnon posse se
extẽdereextendere ad peccata mortalia,
cũcum in Euangelio absolutè in
remissionẽremissionem peccatorum data
sacramenta legamus, nulla
differẽtiadifferentia posita de
originali, aut ueniali à
mortalibꝰmortalibus? Quinto, Si
sacramenta nunquam conferunt primam gratiam adultis (nam idem apud eos est de omnibus iudicium) quid ergo est, quòd omnes sancti, omnes authores docent & prædicant sacramenta nouæ legis esse causam gratiæ? Sed
aiũtaiunt
per
sacramẽtasacramenta augeri gratiam. Primùm
omniũomnium
hoc nescio, an sit priuilegium
sacramẽtorumsacramentorum,
cùm in omni actu meritorio augeatur gratia.
Sed non ex opere,
inquiũtinquiunt, operato, ut
ipsorũipsorum
uerbis utar. Esto sanè. Sed quid mea? tantum
enim consequar
etiãetiam eorum sententia. Si paulùm in actu meritorio animum, aut conatum
intendero, quantum per illud opus operatum
consequuturus sum, quanta est hæc prærogatiua sacramentorum, ut per sacramenta obtineant aliquem gradum gratiæ, quem tantuli
actus intentione & feruore facilè
cõsequiconsequi possent? Ergo adduci non possunt, quin aliquid
potiùs sacramenta conferant. Sed ut quid uim
facimus uerbis, & loco suo detorquemus? Dare enim gratiam nec fuit, nec erit unquam au|
gere gratiam. Etenim gratiæ est facere
amicũamicum,
aut gratum. hoc enim significat constituere in
gratia, ex non grato gratum facere. Aliud sanè
est augere amicitiam, aliud amicum facere: &
nũquamnumquam antiqui ad hunc
modũmodum loquuti sunt,
ut augere gratiam
intelligerẽtintelligerent esse causam gratiæ. Sexto & ultimò, Si enim claues
nõnon remittunt peccata, nullum argumentum habemus
ex Scriptura, quòd sit aliquod
sacramentũsacramentum pœnitẽtiæpoenitentiae. In Scriptura enim
nõnon habemus aliud,
nisi quòd per claues
remittũturremittuntur peccata. Si ad
hoc per te non requiritur collatio gratiæ, quia
non est nisi declaratio: nihil restat ut quid ponamus sacramentum
pœnitẽtiæpœnitentiæ. Propter hoc
enim solùm ponimus, quia ex Scriptura habetur, quòd per claues remittuntur peccata.
& hoc non potest fieri sine gratia. ergo claues
conferunt gratiam: & sic conficitur sacramentum. totum autem hoc artificium ruit ad sententiam illorum. Omnino
* mihi
nõnon uidetur
ferendum, dicere quòd uirtute
clauiũclauium non uerè remittantur peccata, sed solùm ostendantur
remissa: sed homines alioqui acres, & docti,
bis in hac disputatione peccant, & errant, ex
eo, quòd non bene sentiant de contritione,
putantes primò, quòd contritio est ita sufficiens ad remissionem peccatorum, quòd quasi
ex iustitia debeatur remissio, & gratia, posita
cõtritionecontritione: unde etiam prouenit, ut meritum
|
ponant congruum ad primam gratiam contra
apostolum Paulum: non
considerãtesconsiderantes, quòd
quacunque dispositione posita in peccatore,
est omnino tanta liberalitas in collatione gratiæ, & tam gratis
remittũturremittuntur peccata, sicut data fuit gratia Adæ in primo statu, imò magis.
nec oportet imaginari aliud meritum, nisi puram misericordiam diuinam: nec plus contritio est meritum ad gratiam, uel remissionem
peccatorum, quàm bona opera sunt merita ad
prædestinationem. Hæc enim erat bona pars
erroris Pelagianorum, si ego quicquam intelligo. Secundò errant contrario modo, credentes, quòd contritio ita sit necessaria ad remissionem peccatorum, quòd penè Deus ipse uix
posset sine contritione remittere peccata. Veritas autem sic habet, quòd
* ad remissionem
peccatorum Deus in ecclesia duo remedia efficacia reliquit, aut pœnitentiam, aut claues
ecclesiæ. Et ita apertè scriptum est, Per claues
ecclesiæ remittuntur peccata, sicut per pœnitentiam. Satis est ergo, ut quis non ponat obicem clauibus. id est, non obijciatur peccato
præterito uel futuro: hoc est, ut pœniteat de
præterito, & proponat in futurum cauere,
etiãetiam
si hoc ita faciat, ut non sufficiat ad
remissionẽremissionem
peccatorũpeccatorum, sed remaneat in peccato. Hæc enim
dispositio non requiritur ad remissionem peccati, sed solùm ne ponat obicem
clauibꝰclauibus. Hoc
|
ergo est summum beneficium & priuilegium,
quo Christus redemptor
ecclesiãecclesiam suam in nouo testamento singulariter ornauit. hoc est
qđquod
tantum celebratur à uetustissimis & sanctissimis Patribus,
ꝙquod * omnino claues Ecclesiæ sufficiunt ad aperiendum regnum cælorum, ubi
nulla alia uia apertum esset: sed solæ sufficiunt
ad salutem. nec mihi de hoc
dubitandũdubitandum omnino uidetur, & maximè quia in Concilio Florentino dictum est, Effectus sacramenti pœnitentiæ est absolutio à peccatis.