¶ Sed dato quòd ita sit, quòd papa non potest aliquid immutare in iis, quæ sunt iuris diuini, tamen an ad papam uel concilium spectat interpretari & declarare tale ius, adhuc posset dubitari, An si cõciliũconcilium aliquod determinet aliquid esse de fide, aut de iure diuino, papa possit hoc aliter declarare. sed in hoc nulla est contentio, & ideo breuiter sit secunda propositio. Si
2
* cõciliumconcilium declarat aliquid esse de fide, aut de iure diuino, papa in hoc nihil potest declarare, aut immutare, maximè si tale ius spectet ad fidem, uel ad mores ecclesiæ uniuersalis. Probatur, Quia in illa concilium errare non potest, iuxta promissum Luc. 22.
Luc. 22.
Ego oraui pro te, &c. & Matth. 18.
Matt. 18.
Vbicunque fuerint duo, uel tres, &c. & non minus est spiritus sanctus in quocũquequocumque concilio generali, quàm in concilio Apostolorum, ubi spiritus sanctus assistebat, Actu. 15. Visum est Spiritui sancto, &c. CõfirmaturConfirmatur, Quia si in illis conciliũconcilium errare posset, & papa errare posset, et utrũqueutrumque errare posset, stãdũstandum esset potiùs cõcilioconcilio. ergo postquãpostquam determinatũdeterminatum fuit in cõcilioconcilio ApostolorũApostolorum, quod legalia erãterant extincta, non potuit PetrꝰPetrus aliter definire: ita in quocũquequocumque cõcilioconcilio generali. Et patet, Quia si errare posset, non esset ecclesia fundata supra firmam petram, cùm semper | maneret dubia, & uacillaret, nec Euangelium esset certum, cùm Augustinus dicat se credere euangelio nisi propter authorem ecclesiæ: & non posset Petrus confirmare fratres suos, nec esset lux mundi, Matthæ. 5. nec esset uera promissio Spiritus sancti. Quem ego, inquit, mittam uobis à Patre, ille uos docebit omnia. Aliud genus canonum est decretorum, quæ omnino sunt extra ius naturale, & diuinum, sed spectant, & sunt utilia ad conseruationem iuris naturalis & diuini. præsuppono enim, quod prælati in ecclesia possunt concedere leges etiam obligatorias multo magis quàm principes seculares, qui hoc possunt, ut patet apud Paulum ad Roma. 13. & ex beato Petro, 1. Petri. 2. & patet ex illo, Qui uos audit, me audit. Luc. 10.
Luc. 10.
Et supra cathedram Moysi, Matth. 23.
Matt. 23.
& Paul. ad Hebræ. 13.
Hebr. 13.
Obedite præpositis uestris. Nec de hoc est aliqua contentio inter catholicos, quanquam sit cum nouis hæreticis huius temporis, & licet sit unus doctor theologus, scilicet Gerson inter recentiores, qui uidetur dicere, quòd papa non possit ferre leges obligatorias, nisi sequantur ex iure diuino, uel naturali, sed ille non auditur à theologis in hac parte, & quædam alia tenet profectò male sonantia in doctrina theologica: quod si prælati hoc possunt, multo magis concilia.
Loading...