¶ Quinta propositio, Tota
* potestas spiri|
tualis, quæ fuit in ueteri lege, id est, post libertatem populi Isra
ëel ab
AegyptiorũAegyptiorum seruitute,
fuit de iure diuino positiuo. Hęc
cõclusioconclusio non
aliter opus est ut probetur, quàm ex tenore &
serie legis. Tota enim lex data est à Deo, de qua lege ad Gala. 3.
Lex data est per angelos in
manu Mediatoris. & Matth. 15. loquens Iudæis ait, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras. & loquitur de præcepto decalogi, Honora patrem tuum & matrem
tuãtuam, &c. & Stephanus Act. 7. dicit,
ꝙquod fuit data
in dispositione angelorum. & Moyses accepit
uerba uitæ ut daret populo. Et Paul. Hebræ. 1.
Multifariè
multísq;multísque modis olim Deus
loquẽsloquens
Patribus in prophetis, &c. & Manichæorum
error fuit, quòd lex Moysi non esset lex Dei.
& hoc in ipsa lege frequenter dicit, Si feceritis
præceptum Domini, &
mãdatamandata Domini custodieritis, & similia. Sed in ipsa lege
cõtineturcontinetur
ordo & ratio totius cultus diuini per pontifices & sacerdotes & ministros, ut suprà ostensum est. ergo tota potestas illa circa diuinum
cultum, quæ sola erat potestas spiritualis, fuit
iure diuino positiuo introducta. Et Exod. 24.
dicitur, quòd Moyses assumens uolumen fœderis legit
audiẽteaudiente populo, qui
dixerũtdixerunt, Omnia
quę locutus est Dominus faciemus. & infrà ait
Moyses, Hic est sanguis fœderis quod pepegit
Dominus uobiscum. Quod Paul. Heb. 9.
aper|
tius retulit, Hic sanguis testamenti quod mandauit ad uos deus.