¶ Circa tertiam conclusionem dubitatur,
Vtrum
* cessante ratione legis, cesset obligatio ut (exempli gratia) prohibetur lege, ne quis
noctu
telũtelum portet, & ratio eius est propter nocturna pericula, ego autem scio nullum esse
cõtracontra me periculum, an sim in culpa arma ferendo. Respondetur dupliciter. Potest ratio legis cessare uno modo, Ratio propterquam
lex lata est: ut si tempore belli prohibeantur
arma ad Gallos deferri, tempore pacis lex
nõnon
obligat: eadem ratio requiritur ut lex obliget,
& duret, & ad hoc quòd feratur deficit. ergo
ratio ad ferendum. ergo etiam ad
conseruãdũconseruandum
illam. Et confirmatur, Quia per easdem causas
res corrumpitur, per quas generatur.
ItẽItem si lex
non est utilis reipublicæ, iam non est lex.
SecũdòSecundò potest cessare ratio in particulari quo ad aliquem. Non ergo ad omnes absolutè, uel quoad plures, ut in casu posito, nihilominus
etiãetiam
|
talis obligatur lege. Quia enim
sequũtursequuntur sæpe
pericula ex armis nocturnis, est
sufficiẽssufficiens ratio
ut
omnibꝰomnibus prohibeat̃prohibeatur, aliàs lex nullius esset efficaciæ,
cũcum unusquisq;unusquisque putaret
legẽlegem non pro se
esse
positãpositam, sed propter alios: & ita in aliis præceptis non ratio particularis, sed utilis est
attẽdendaattendenda. Dubitatur
* de
TyrannorũTyrannorum legibus an
obligent. Et uidetur
ꝙquod non, cum non habeant
potestatem aliquam. In contrarium est, Quia
cùm respublica opprimatur à Tyranno, &
nõnon
sit sui iuris, nec possit ipse ferre leges, nec iam
antè datas exequi, si non pareret
TyrãnoTyranno, iam
respublica interiret. Certè uidetur,
ꝙquod leges,
quę sunt conuenientes reipublicæ, obligent,
etiãetiam si ferantur à
tyrãnotyranno,
nõnon quidẽquidem quia à
tyrãnotyranno latæ, sed ex
cõsensuconsensu reipublicæ,
cũcum sanctius
sit ut
seruẽturseruentur leges à
TyrãnoTyranno latę, quàm quòd
nullæ seruentur. Et certè essent in apertam perniciem reipublicæ, si principes, qui non habent iustum titulum, occuparent
regnũregnum, quòd
nulla essent iudicia, nec aliquo modo possent
malefactores puniri, aut coerceri, cum non sit
tyrannus iudex legitimus, si leges eius non obligant.