¶ Ad primum argumentum communis schola theologorum in 4. distinctio. 27. negat maiorem, scilicet quòd Papa possit dispensare: sed
in contrarium sunt multi doctores canonistarum in d. c.. ex publico. & cùm illis Cardinalis
CaietanꝰCaietanus
in particulari opusculo super hoc:
& nostris
tẽporibustemporibus dicitur
factũfactum à Clemente
7. sed nihil refert quam opinionem teneamus,
|
& canonistarum, consequenter oportet dicere, quòd insolubilitas matrimonii ante consummationem non est de iure diuino: & illa
uerba Saluatoris intelliguntur & exponuntur de matrimonio iam consummato: quamuis aliter posset responderi, ut dicemus in solutione ad
quartũquartum. Si uerò opinionem theologorum teneamus, quæ probabilior uidetur,
quia aliâs partes per se possent dirimere matrimonium, & matrimonium sequens teneret,
&
infideles, &c.
tũctunc ad rationem de ingressu
religionis dicimus, quòd est de iure diuino,
quòd professio dirimit matrimonium, quòd ius diuinum constat ex authoritate Dei, &
& non ecclesiæ. Votum autem solenne est
de iure positiuo
quãtũquantum ad determinationem
&
modũmodum, puta qua ætate, & quo ordine, quo
tempore, &c. Sed non
quantũquantum ad substantiam
suam. Ad secundum argumentum aliqui, ut
archiepiscopus Floren. 3. q. titulo. 1. cap. 14.
&
Palud. in 4. d. 40.
uidetur tenere, quòd in omnibus gradibus prohibitis in Leuitico papa non possit dispensare. & Hoc reputat Syluest.
probabilius. Sed
oppositũoppositum uidetur probabilius, ut tenet Caieta 22. q. 154. arg. 9.
&
determinatũdeterminatum fuit Romæ in his diebus in causa
regis Anglię. & ideo hanc opinionem tenendo, respondetur ad argumenta, quòd præcepta ueteris legis, quæ non sunt de iure |
naturali, omnia cessauerunt, nec habent obligationem plus præcepta iudicialia, quàm cæremonialia, ut omnes doctores
tenẽttenent, & necessarium est
tenẽdũtenendum: quod Paulus ita determinat
ad Hebrę. 7.
Translato enim sacerdotio, necesse & ut translatio Legis fiat, ut habetur in cap.
translato de constitutionibus. & S. Tho. in 12.
q. 103. ar. 3. probat enim Paulus, quòd sacerdotium Christi est aliud à sacerdotio ueteris legis, & per consequens quòd lex uetus expirauit: & idem probat ad Hebræ. 8. per hoc quòd
Dominus uocat testamentum nouum: ex quo
arguit Paulus, quòd antiquum
testamẽtumtestamentum interiit. Dico ergo, quòd aliqui gradus prohibiti in Leuitico, non sunt de iure naturali. Imo
Caietanus tenet, quòd nullus præter primum
in linea recta. Ad tertium, proponitur quòd
multi tenent, quòd papa non potest dispensare in uotis. Quia dispensatio, ut suprà diximus, est relaxatio iuris, obligatio aut uoti: certum est nunc de iure positiuo: ergo dispensatio uoti est relaxatio iuris diuini: quod uidetur durum. Vnde dicunt, quòd nunquam potest dispensare in uoto, nisi uel uotum ipsum
fiat, aut sit illicitum & inutile, aut maioris
boni impedimentum: hoc autem non est relaxare ius diuinum, sed interpretari, quod
non est propriè dispensare. In illis enim casibus re uera tale uotum non est obligatorium
|
iure diuino. imò si constat, quilibet potest
proprio arbitrio
nõnon implere uotum. Et huiusmodi sententiæ uidetur fuisse S. Thom. in. 22.
q. 88. artic. 10. ad tertium
, ubi diserte determinat, quòd non cadit dispensatio in uoto,
nisi quia est simpliciter malum, aut inutile,
aut maioris boni impedimentum. Imò hoc
dicit esse propriè dispensatio. Et utinam hæc
opinio non sit uera. In contrarium est communis opinio, scilicet quòd potest etiam tollere obligationem. Et probatur, Irritatio uoti est de iure positiuo, & non diuino: & certum est quòd ius positiuum dat licentiam parentibus usque ad certam ætatem: & tamen irritatio non interpretatur, sed tollit obligationem uoti. Et tunc ad argumentum respondent aliqui, quòd duplex est ius diuinum,
quoddam absolutum & independens, quod
nõnon supponit actum humanum, ut præceptum
de baptismo, de eucharistia, quo omnes obligantur, nec eius obligatio pendet ex humano
actu, aut iudicio. Aliud est dependens ex humano actu, quod scilicet non obligat nisi mediante actu humano. nullum enim ius diuinum obligat ad ingrediendum religionem,
sed si quis promittat eam, obligatur iure diuino implere promissum. Ex qua distinctione respondeo ad argumentum, quòd in iure
diuino non dependenti non potest papa dis|
pensare, sed bene in iure diuino dependenti.
quia habet potestatem tollendi id quod hominis potestati
inditũinditum est. Probabilis est iste
modus respondendi, sed qui possit tamen impugnari. Melius tamen uidetur respondere
ut respondet S. Thom. in 22. q. 88. artic. 10. ad
secundum, ubi sic arguit. In iis, quæ sunt in lege naturæ, & in præceptis dominicis non potest per hominem dispensari, & præcipuè in
præceptis primæ tabulæ. Sed implere uotum
est de lege naturæ, & lege diuina, ut suprà probatum est. ergo in uoto dispensari non potest. Respondetur quòd sicut de iure naturæ tenetur implere
præceptũpræceptum &
uotũuotum, ita & ex
iisdẽiisdem
tenetur obedire superioris legi & mandato.
Et
tamẽtamen cùm dispensatur in aliqua lege humana, non fit ut legi non obediatur, quod est
cõtracontra legem naturæ & mandatum diuinum: sed
fit, ut quod erat lex, non sit lex in hoc casu: ita
etiam authoritate superioris dispensantis fit
ut hoc quod continebatur sub uoto, non contineatur in quantum determinatur in hoc casu hoc non esse
congruãcongruam materiãmateriam uoti. Et ideo
pręlatus sic dispensans, non dispensat in præcepto iuris naturalis, sed determinat id quod cadebat sub obligatione
deliberatiõisdeliberationis humanæ:
quod
nõnon potuit omnia aspicere, iam
nõnon cadat.
unde patet,
ꝙquod S. Tho. facit
idẽidem iudiciũiudicium de uoto
et de lege humana, ita ut talis obligatio sit qua|
si peculiari legi quòd iste obligetur: & ita dispensatio in uoto est dispensatio in actu humano. Itaque uidetur quòd duplex sit obligatio, diuina & humana. Humana etiam est duplex, ex lege, & ex uoto. Aliter potest dici,
ꝙquod in uoto non sit nisi promissio quædam. Idem uidetur
dicẽdumdicendum de hac promissione, & de aliis.
qui enim
ꝓmisitpromisit aliquid, tenetur seruare promissum de iure naturali, ut S. Tho. dicit in 22.
q. 88. ar. 3. ad 1. in promissione
autẽautem humana potest ille,
cuiꝰcuius interest, remittere & liberare promittentem à redditione promissi. hoc autem
non est abrogare, uel dispensare in lege diuina, & per consequens nec si superior in hoc dispensat, est
dispẽsaredispensare in lege diuina, & si Deus
ipse remitteret uotum, non esset dispensatio
in lege diuina de impletione uoti. Ita ergo
quia papa habet uices Dei, potest remittere debitum ex rationali causa, nec ex hoc dispensat
in lege diuina.
CõfirmaturConfirmatur, Episcopus potest
dispensare in uoto, ut certum est, & sic dato,
quòd disputetur de Papa, non dubitatur quando episcopus non possit dispensare in lege diuina. Et sic propter dispensationem uoti non
oportet dicere, quòd Papa possit dispensare
in lege diuina. Ad quartum breuiter & faciliter respondetur, quòd in scriptura sacra sunt
aliqua præcepta & mandata iuris diuini, idest
authoritate diuina lata, quamuis promulgata
|
ab Apostolis, sicut de extrema unctione dicunt doctores, quòd est sacramentum iuris
diuini, sed promulgatum Iacobi 5. Et Apostolus 1. ad Corinth. 7.
Iis qui matrimonio sunt
iuncti, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem à uiro non discedere. Alia sunt statuta ab
Apostolis ipsis, ut Paulus ubi suprà, Nam cęteris dico ego, non Dominus, si quis habet
uxorem infidelem, & hęc consentit habitare cum
illo, non dimittat illam. Et non est dubitandum, quòd Apostoli multa disposuerant sua
authoritate, sicut
nũcnunc põtificespontifices faciũtfaciunt. Et Pau.
1. ad Corinth. 11.
Cùm uenero, cætera
disponãdisponam.
Et in his cum par in parem non habeat imperium, non est dubitandum quin successores
Apostolorum habeant authoritatem dispensandi huiusmodi, ut sunt statuta de bigamis,
homicidio, & de utroque. Patet primò, Quia
irregularitas illorum non est de iure naturali
absolutè, ut constat: in noua autem lege non
sunt præcepta negatiua, aut prohibitiua, nisi
iuris naturalis, ut docet S. Tho. 12. q. 108. art. 1.
& ideo dicitur lex libertatis Iacobi 1. & 2. &
irregularitas homicidii tollitur per
baptismũbaptismum.
d. 5. capit. si qui per baptismum. secundum
InnocẽtiumInnocentium, Gofredum, & Gullielmum, & omnes theologos, in 4. d. quòd si esset de iure naturali aut diuino, tolli non posset. Et propterea si homicida, aut bigamus ordinaretur
etiãetiam
|
absque dispensatione, manet ordinatus, & recipit characterem, ut Doctores
determinãtdeterminant in
4. Sed illa irregularitas
nõnon est de iure diuino,
aliâs non teneret factum. sic si mulier ordinaretur, non teneret ordinatio, nec ualeret. & sic
papa potest dispensare, cùm sit de iure positiuo. Confirmatur, Illa quæ constituta sunt ab
Apostolis, non sunt de iure diuino: quod
etiãetiam
in concilio Apostolorum Actuum 15. dicitur,
Visum est Spiritui sancto & nobis, nihil ultra
imponere uobis quàm hæc necessaria, ut abstineatis ab immolatis simulachrorum & sanguine, & suffocato. Iam nulla est: non potuisset
autem cessare si fuissent de iure diuino: ergo.
Ad quintum respondetur, quòd uerum est,
quòd Papa est uicarius & legatus Christi. &
nego consequentiam: non ergo infertur, Est
uicarius Christi, ergo potest quicquid potest
Christus: nec unquam aliquis tribuit hanc
licentiam papæ. & ad probationem respondetur, quòd econtrario uicarius non habet
quod non prohibetur, sed solùm quod conceditur. Christus autem non concessit solutionem aut relaxationem mandatorum suorum,
sed solùm ministeriorum dispensationem illorum, ut ait Apostolus 1. ad Corin. 3.
Quid igitur est Apollo, quid uerò Paulus? ministri
eius, cui creditis. & capitu. 4.
Sic nos existimet
homo, ut ministros Christi, & dispensatores,
|
&c. & officium Apostolorum Paulus semper uocat ministerium, & 2. ad Corinth. 6.
In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros. certè si quis mandata eius relaxaret, non se haberet sicut dei minister, sed sic æqualis, aut superior. Item permissum est Pontifici remittere
peccata, non autem relaxatio
mãdatorummandatorum contra præcepta. Et 1. ad Corin. 3.
Fundamentum
aliud nemo ponere potest, præter id, quod positum est Iesus Christus, id est fides & lex. Illud
oportet, ut maneat immutatum, & illibatum,
prælati autem possunt ædificare, aurum,
argẽtumargentum, lapides pretiosos. Et tunc diceretur rectè, Obedire oportet plus Deo quàm hominibus. Item,
NunquãNunquam fuit talis authoritas dispensandi in minimo præcepto cæremoniali,
tamen erant pontifices gubernatores ecclesiæ:
& ad hoc facit illud, Vnum iota, aut unus apex
non
præteribũtpræteribunt à lege, donec omnia fiant.
ItẽItem
ratione, Quia
dispẽsatiodispensatio in lege spectat solùm
ad legislatorem, uel cui specialiter commiserit. sanctus Tho. 12. q. 97. ar. 10. ad tertium. manet ergo conclusio
tanquãtanquam certa & firma, &c.
quòd in primo genere præceptorum concilii,
scilicet quæ sunt iuris diuini, Papa non potest
dispensare. &
totũtotum cõfirmaturconfirmatur ex. c.
cotracontra. 25. q.
1. ubi Zozinus papa dicit, Contra statuta sanctorum Patrum
cõderecondere aliquid aut immutare
nec huius
quidẽquidem sedis
pōtpotest authoritas.
IdẽIdem ha|
betur in capitulo, cùm ad monasterium. de
statu monachorum.