¶ Octaua propositio, Multo
* minus poterit
abrogare sine rationabili causa decreta concilii. Ista patet, quia magis est abrogare, quàm dispensare: imo ex hoc iterum fingit
argumentũargumentum
pro septima conclusione. Quia non licet papæ
abrogare, ergo nec ita passim & sine rationabili causa licet dispensare. Antecedens est notum
apud omnes, maximè illa decreta, quæ
spectãtspectant
ad uniuersalem statum ecclesiæ, uel ad bonam
administrationem religionis, &
morũmorum in ecclesia. Nullus enim concederet, quin papa grauiter delinqueret, si derogaret omnino
legibꝰlegibus
de gradibus prohibitis ad
matrimoniũmatrimonium. Item
de irregularitatibus, ut de bigamia, & de homicidio. Probatur autem consequentia clare.
Quia si passim
cũcum omnibus petentibus dispensaret, iam nullus esset effectus legis, & frustra
|
lata esset lex. Quid enim iuuasset prohibuisse
bigamos à sacerdotio, si omnes bigami, qui
uolunt, promouentur? & similiter homicidę?
Lex enim lata est, ut ita non fierent,
nõnon ut fierent cum licentia. & ideo si quis aduertat, intelliget esse peruersissimam licentiam istarum
dispensationum. Nam legum natura hæc est,
ut regulariter quidem, & ut in plurimum lex
obseruetur: dispensatio autem fiat rarò, & in
casibus peculiaribus. est enim, ut doctores omnes
dicũtdicunt,
dispẽsatiodispensatio quasi
quędãquędam interpretatio
iuris in casibus, quos legislator uidere
nõnon potuit. Per istas autem dispensationes fit omnino contrario modo, ut lex quidem quàm rarissimè seruetur, dispensatio autem fiat regularis, ut in plurimum. Nullus enim est, qui uelit contrahere cum consanguinitate, qui non
obtineat dispensationem: nec bigamus uult
promoueri, qui non dispensetur, nec etiam
homicida, aut saltem mutilator. Et ita de aliis
penè legibus omnibus positiuis.
Itaq;Itaque si quis
non
cõtrahitcontrahit cũcum consanguinea,
nõnon est ratione
legis, sed quia non cupit, uel non placet. Et si
quis consideret, intelliget,
ꝙquod si tollatur lex de
impedimẽtisimpedimentis matrimonii, uel irregularitatis,
nõnon plures tales contrahent, aut, promouebuntur quàm tunc
faciũtfaciunt per
dispensationẽdispensationem. nunc
enim solùm
seruãtseruant legem qui uolunt, uel for|
tè pauper aliquis, qui non habet unde possit
dispensationem procurare, quod iterum est
alia species iniurię, ut pauperes
excludãturexcludantur, diuites
admittant̃admittantur, nulla alia causa posita. Atque
adeo sunt ueræ 7. & 8. conclusiones, ut Caie.
in apologia de potestate papæ dicit, quòd
nõnon
solùm decreta concilii generalis, sed nec prouincialis papa potest licitè abrogare, aut super
eis dispensare, sine rationabili causa. ubi
etiãetiam
tenet, quòd decreta concilii obligant papam
in foro conscientiæ. cui in hac parte eo magis
credendum est, quia fuit semper fautor & studiosus potestatis pontificiæ, quam etiam eo
tempore sanctum concilium defendit. Et istæ
conclusiones sunt communiter doctorum, &
expressè tenet Sylue.
in uerbo, papa. §. 15. & in
uerbo, concilio. §. 2. & est expressè ex mente
sanct. Tho.
12. & 22. & contra impugnantes religionem. & Panor.
in c. non debet. de consan.
& affinitate.