¶ Secunda propositio, Senatores
* & reguli, & uniuersaliter qui admittuntur, uel
uocati, uel etiam ultro uenientes ad consilium publicum, uel principis, debent & tenentur examinare causam iniusti belli. Patet, Quia quicunque potest impedire periculum & damna proximorum, tenetur, maximè ubi agitur de periculo mortis, & maiorum malorum, quale est in bello. Sed tales possunt
cõsilioconsilio suo & authoritate causas belli examinantes, auertere
bellũbellum, si fortè
iniustũiniustum est. ergo tenentur. Item si
negligẽtianegligentia istorum bellum
iniustũiniustum gereretur, isti uidentur
cõsentireconsentire. imputatur enim alicui quòd potest & debet impedi|
re, si non impedit. Item quia solus rex
nõnon sufficit ad examinandas causas belli: & uerisimile
est quòd potest errare, imò quòd errabit magno cum malo, & pernicie
multorũmultorum. ergo non
ex sola sententia regis, imò noc ex
sentẽtiasententia paucorum, sed multorum, & sapientum, & proborum debet geri bellum.