QVIA possessio, & occupatio prouinciarum illarum
barbarorũbarbarorum, quos
Indos uocant, uidetur tandem maximè iure belli posse defendi: ideo
|
postquam in relectione de titulis disputaui,
quos Hispani possunt prætendere ad illas prouincias, siue iustis, siue iniustis: uisum est de iure belli breuem disputationem habere, ut illæ
relectiones absolutiores uideantur. Sed quia
hæc disputatio etiam simul cum secunda relectione in scholis proponi oportuit, non licuit
extendere calamum pro amplitudine, & dignitate argumenti, & materiæ, sed quantum
breuitas temporis patiebatur. Itaque solùm
notabo propositiones principales in hac materia cum probationibus breuissimis, abstinens
me à multis dubiis, quæ in hac disputatione
conferri possent. Tractabo
autẽautem quatuor quæstiones principales. Prima, An omnino Christianis sit licitum bella gerere. Secunda, Apud
quem sit authoritas, aut gerendi, aut indicendi bellum. Tertia, Quæ possint, & debeant esse causæ iusti belli. Quarta, Quid in bello iusto, & quantum liceat in hostes.