¶
SecũdaSecunda ꝓpositiopropositio, Per
*
accidẽsaccidens autẽautem etiãetiam sciẽterscienter aliquando licet interficere
innocẽtesinnocentes, putà
cùm oppugnatur arx, aut ciuitas iustè, in qua
tamen constat multos esse
innocẽtesinnocentes, nec possunt machinę solui & alia tela, uel ignis subiici
ædificiis, quin etiam opprimantur innocentes, sicut nocentes. Probatur, Quia aliâs non
posset geri bellum contra ipsos nocentes, &
frustraretur iustitia bellantium: Sicut
ecõtrariòecontrariò si oppidum oppugnatur iniustè, & iustè
defenditur, licet mittere machinas, & alia tela
in obsessores, & in castra
hostiũhostium, dato quòd inter illos sint aliqui pueri aut fuerint innoxii.
Sed tamen est
cõsiderandumconsiderandum, quod paulo antè
dictũdictum est, quòd oportet cauere ne ex ipso
bello
sequãtursequantur maiora mala, quàm
uitẽturuitentur per
ipsum bellum: si enim ad summam belli uictoriam parum confert expugnare arcem,
aut oppidum, ubi est præsidium hostium, &
sunt multi innocentes, non uidetur quòd liceat ad expugnandum paucos nocentes, occidere multos innocentes, subiiciendo ignem,
uel machinas, uel alia ratione, qua
indifferẽterindifferenter
opprimantur innocentes cum nocentibus. Et
tandem nunquam uidetur licitum interficere
innocentes, etiam per accidens, & præter
intẽtionemintentionem, nisi quando bellum iustum expediri
& geri aliter non potest,
iuxaiuxta illud Matth. 13.
|
Sinite crescere zizania, ne fortè
colligẽtescolligentes zizania, eradicetis simul & triticum. Sed circa
hæc potest dubitari, An
* liceat interficere innocentes, à quibus tamen in futurum imminet periculum, putà, pueri Saracenorum sunt
innocentes: sed timendum meritò est, ne facti
adulti, pugnent contra Christianos, & inferant bellum cum periculo. Et præterea etiam
togati puberes apud hostes, qui non sunt milites, præsumuntur
innocẽtesinnocentes: sed isti armabuntur postea in milites, &
inferẽtinferent periculum, an
liceat tales interficere. Et uidetur quòd sic, eadem ratione qua per accidens licet interficere
alios innocentes. Item Deuteron. 20. præcipitur filiis Isra
ëel, ut cùm expugnauerint aliquam
ciuitatem, interficiant omnes puberes,
nõnon est
autem præsumendum, quòd omnes essent nocentes.
RespõdeturRespondetur ad hoc, licet posset fortasse defendi, quòd in tali casu possint interfici.
Tamen credo, quòd nullo modo licet, quia
non sunt facienda mala, ut uitentur etiam alia
mala maiora. & intolerabile est, quòd occidatur aliquis pro peccato futuro. Et præterea
sunt alia remedia ad cauendum in futurum ab
illis, ut captiuitas, exilium, &c. ut statim dicemus. Vnde sequitur, quòd siue iam parta uictoria, siue in actu bellum geratur, si constat de
innocentia alicuius militis, & milites possunt
cum liberare, tenentur cum saluare. Ad
argu| p. 410mẽtũargumentum in
cõtrariũcontrarium,
respõdeorespondeo,
ꝙquod illud
factũfactum fuit
speciali
mãdatomandato Dei, qui iratus, & indignatus
contra populos illos, uoluit perdere omnino.
sicut misit ignem in Sodomam & Gomorrham, qui deuoraret tam innocentes, quàm
nocentes: ipse
autẽautem est dominus omnium, nec
dedit hanc licentiam ex lege communi. Et ad
illud Deuterono. 20. posset eodem modo responderi: sed quia illic data est lex belli
cõmuniscommunis in omne
tẽpustempus futurũfuturum, potiùs uidetur,
ꝙquod
illud Dominus dixit, quia reuera omnes puberes reputantur in ciuitate inimica nocentes, &
non possunt distingui innocentes à nocentibus: ideo omnes possunt interfici.