¶ Secunda propositio, Si
* bellum satis commodè geri potest,
nõnon spoliando agricolas aut
alios innocentes, uidetur quòd non liceat eos
spoliare. Hoc tenet Syluest. in uerbo
bellũbellum. §.
10.
quia
bellũbellum fundatur in iniuria, ergo non licet iure belli uti in innocentes, si aliunde potest recompensari iniuriæ. Imò addit Syluest.
quòd etiam si fuerit iusta causa spoliandi innocentes, quòd transacto bello, tenetur uictor restituere illis quicquid superest. Sed hoc non
puto esse necessarium: quia, ut infrà dicitur, si
iure belli factum est, omnia cedunt in
fauorẽfauorem
& ius, iustum bellum gerentium. unde si licitè
sunt capta, puto quòd non sunt obnoxia restitutioni. Dictum tamen Syluestri pium est, &
non improbabile. Spoliare autem peregrinos,
& hospites, qui sunt apud hostes, nisi constet
de culpa illorum, nullo modo licet, quia illi
non sunt de numero hostium.