¶ Secunda propositio, Non
* est negandum
quin aliquando possint contingere sufficientes & legitimæ causæ uel ad mutandos principes uel ad occupandum principatum: & hoc
uel pro multitudine & atrocitate damnorum
& iniuriarum, uel maxime quando aliter securitas & pax ab hostibus obtineri non potest:
& immineret
grãdegrande periculum reip. ab illis, nisi hoc fieret. Hoc patet. Si enim licet occupare
ciuitatem ex causa, ut dictum est, ergo tollere
principem ciuitatis. & eadem est ratio de prouincia, & principe prouinciæ, si causa maior
cõtingatcontingat. Sed
notãnotam dũdum circa 6. 7. 8. & 9.
dubiũdubium,
quòd aliquando, imò frequenter non solùm
subditi, sed etiam principes ipsi, qui re uera
nõnon
habent causam iustam, tamen bona fide
gerũtgerunt
bellum, ita inquam bona fide, quòd excusantur ab omni culpa, putà cùm facta
diligẽtidiligenti exa|
minatione, ex
sentẽtiasententia doctorum, &
bonorũbonorum
uirorũuirorum geritur bellum. Et cùm nemo debeat
sine culpa puniri in tali casu,
quãuisquamuis liceat uictori recuperare res ablatas, & fortè
impẽsamimpensam
belli: tamen sicut
nõnon licet parta uictoria
quẽcunquequemcunque interficere, ita nec ultra iustam
satisfactionẽsatisfactionem occupare, nec exigere in rebus temporalibus. quia omnia alia fieri non possunt, nisi
nomine pœnæ, quæ in innocentes cadere non
debet. Ex his omnibus possunt componi pauci canones, & regulæ belligerandi. Primus
canõcanon,
* Supposito quòd princeps habet authoritatem gerendi bellum, primùm omnium debet
nõnon quærere occasiones, & causas belli: sed
si fieri potest,
cũcum omnibus hominibus pacem
habere, ut Paulus præcepit ad Ro. 12.
debet autem recogitare, quòd alii sunt proximi, quos
tenemur diligere sicut nosipsos, & quòd habemus omnes unum
communẽcommunem Dominum,
ante cuius tribunal tenemur rationem reddere. Est enim ultimæ immanitatis, causas quærere, & gaudere, quòd sint ad interficiendum,
& perdendum homines quos Deus creauit, &
pro quibus Christus mortuus est: sed
coactũcoactum
&
inuitũinuitum uenire oportet ad necessitatem belli. Secundus canon, Conflato iam ex istis causis bello oportet illud gerere
nõnon ad perniciem
gentis, contra quam bellandum est, sed ad
cõsequutionemconsequutionem iuris sui, & defensionem patriæ,
|
& reipublicæ suæ, & ut ex illo bello pax aliquando, & securitas consequatur. Tertius canon, Parta uictoria, & confecto bello, oportet moderatè, & cum modestia Christiana, uictoria uti, & oportet uictorem existimare se
iudicem sedere inter duas respub. alteram, quæ
læsa est, alteram, quæ iniuriam fecit: ut
nõnon tanquam accusator, sed tanquam iudex
sentẽtiamsententiam
ferat, qua satisfieri quidem possit reipublicæ
læsæ. Sed quantum fieri poterit, cum minima
calamitate, & malo reipublicæ nocentis. & sa
tis est, ut castigatis nocentibus, quantum
licuerit: & maximè, quia ut plurimum inter Christianos tota culpa est penes principes. NãNam subditi bona fide pro principibus pugnant: & est periniquũperiniquum, quod Poëta
ait, Vt quicquid
delirant Reges,
plectantur
Achiui.