¶ Tertia propositio, Nec
12
* est iusta causa belli, aut gloria propria, aut aliud cõmodumcommodum principis. Hęc etiam nota est. Nam princeps debet & bellum & pacem ordinare ad bonum commune reipub. nec proprios reditus pro propria gloria aut commodo erogare, & multo minus ciues suos periculis exponere. Hoc enim interest inter regem legitimum, & tyrannum, quod tyrannus ordinat regimen ad propriũproprium quæstum, & commodum: rex autem ad bonũbonum publicum, ut tradit Aristo. 4. Politico. c. 10. ItẽItem
Arist. 4. Polit. c. 10.
habet authoritatem à rep. ergo debet uti illa ad bonum reip. Item leges debent esse nullo priuato commodo, sed pro communi utilitate ciuium conscriptæ, ut habetur distin. 4. erit autẽautem lex ex Isidoro. ergo etiam leges belli debẽtdebent esse pro communi utilitate. Item hoc differunt liberi à seruis, ut Arist. tradit primo Politico. c. 3. & 4.
Arist. 1. Poli. c. 3. 4.
& domini utuntur seruis ad propriam utilitatem, non seruorum: liberi autem non sunt propter alios, sed propter se. Vnde quod principes abutantur ciuibus, cogendo eos militare, & pecuniam in bellum conferre, non pro publico bono, sed pro priuato suo cõmodocommodo, est ciues seruos facere.
Loading...