¶ Quarta quæstio est de iure belli, quod scilicet, & quantum liceat in bello iusto. de qua sit prima propositio, In
15
* bello licet omnia facere, quæ necessaria sunt ad defensionem boni publici. Hæc nota est, cùm ille sit finis belli, rempubli. defendere, & conseruare. Item hoc licet priuato in defensione sui, ut probatum est. ergo multo magis licet reipub. & principi.
Loading...