¶ Sextum dubium, An
49
* liceat interficere deditos aut captiuos, supposito etiam quòd fuerunt nocentes. Respondetur, quòd per se loquendo, nihil obstat quominus capti in bello iniusto, aut dediti, si fuerunt nocentes, interfici possint, seruata æquitate: sed quia in bello multa iure gentium cõstitutaconstituta sunt, uidetur receptum consuetudine, & usu belli, ut captiui parta uictoria (nisi fortè sint profugæ) & periculo transeunte, non interficiantur, & seruandum est ius gentium eo modo, quo inter bonos uiros seruari cõsuetũconsuetum est. De deditis autẽautem non lego, nec audio talẽtalem consuetudinem, imò in deditionibus arcium ciuitatũciuitatum, solent qui se dederũtdederunt, cauere sibi cõditionibusconditionibus, ut salua sint capita, & salui mittãturmittantur: scilicet ueriti ne si simpliciter, & nullis cõditionibusconditionibus dedãturdedantur, interficiantur: & hoc aliquoties factũfactum legimus. Vnde non uidetur iniquũiniquum, ut si oppidũoppidum nihil cauendo dedatur, quin mandato principis, aut iudicis, aliqui qui fuerunt notiores, occidantur.
Loading...