¶ Sed ex hac determinatione sequitur dubium, An
* liceat permittere militibus ciuitatem
in prædam. Respondetur, & sit tertia propositio, Hoc de per se non est illicitum, sed necessarium est ad bellum
gerẽdumgerendum, uel deterrendos
hostes, uel ad
accẽdendumaccendendum militum animos.
Ita Syluest. §. 10.
Sicut etiam licet incendere ciuitatem ex rationali causa. Sed tamen quia ex
huiusmodi permissionibus sequuntur plurima multa sæua, crudelia præter omnem humanitatem, quæ à barbaris militibus committuntur, innocentum cędes & cruciatus, uirginum
raptus, matronarum stupra, templorum spolia: ideo sine dubio, sine magna necessitate, &
causa maximè ciuitatem Christianam prædæ
|
tradere periniquum est. Sed si ita necessitas
belli exigat, non est illicitum, etiam si crudele
sit, quòd milites aliqua huiusmodi fœda, & illicita patrent, quæ tamen duces & interdicere
& quàm possunt, prohibere tenentur.