SED RESTAT inquirere,
* Qualis sit
iste consensus matrimonii. Nec tamen est
|
in animo omnia, quæ de consensu maritali à
doctoribus
disputãturdisputantur, tractare (esset enim infinitum) sed solùm unicum locum delegi, de
quo iurisconsulti, & Theologi ambigunt, &
contendunt, & adhuc sub iudice lis est, An scilicet contractus per uerba de præsenti, & consensu interposita conditione de futuro, adueniente illa conditione, matrimonium teneat,
non reuocato priori consensu, ut, Accipio te
in uxorem, si pater tuus consenserit: uel, si pater tuus obierit. & uolumus etiam, quòd contractus fiat cum intentione contrahendi matrimonium posita conditione. Et quidem illustres, & celeberrimi doctores pontificii iuris
defendunt assertoriam partem, prorsus affirmantes firmari eo casu
matrimoniũmatrimonium adueniente conditione, nec opus esse nouo consensu,
aut contractu. Panormita.
c. de illis. de conditio. apposit. Hosti.
in summa, quod etiam sentiunt theologi non ignobiles, inter quos uidetur esse Petrus Palustris
, author alioqui quantiuis pretii, in 4. d. 29. q. 2. ad 2. & ad 3. & contendunt argumentis hoc confirmare. Primùm
in omnibus aliis contractibus conditionatis,
adueniente conditione, manet
cõtractuscontractus absolutus, nullo consensu requisito. ut si
cõtrahaturcontrahatur sic, Do tibi
cẽtumcentum libras ferri, si nauis mea
salua uenerit: do domum, si nuptui dederis filiam: uendo agrum, si pater obierit: conditio|
ne posita tenet contractus. ergo etiam in matrimonio.
SecũdòSecundò si hoc negetur matrimonio
quod conceditur aliis pactis, hoc esse non potest, nisi ratione libertatis singularis, quæ in
matrimoniis præ aliis exigitur, sed hoc ipsum
est
cõtracontra libertatem scilicet non posse contrahere cùm uoluerit, & pro tempore quo uoluerit, & sicut uoluerit. ergo siquis nunc uult
contrahere pro crastina die, & non pro hodie,
omnino uidetur contra libertatem, quòd impediatur. Præterea ille contractus
nõnon est sponsalium: ergo est matrimonialis. Consequentia
est nota. Antecedens probatur, Quia si esset
sponsalium, uel pro tempore quo fit, uel pro
tempore conditionis.
NõNon primum, quia quod
impedit matrimonium, impedit sponsalia, scilicet effectus conditionis: nec secundum, quia
contractus sub conditione quando ponitur
conditio, manet purus, id est, acsi esset sine
cõditioneconditione: ut sic, Contraho tecum, si habes licentiam patris tui: si conditio adest, tantùm ualet,
sicut, Contraho tecum absolutè sine conditione. ergo pro tempore, quo ponitur conditio,
iam contractus ille manet absolutus, & per
consequens est matrimonium. Confirmatur,
quòd non sint sponsalia pro nunc: quia ex illo
contractu non nascitur publicæ honestatis iustitia. unde habetur c. unico de
spõsalibussponsalibus, libro 6. de sponsalibus
cõditionatisconditionatis, quòd non
|
cõtrahiturcontrahitur publicæ honestatis iustitia, nisi purificatus fuerit contractus per conditionis
euẽtumeuentum, & tamen ex sponsalibus nascitur publicæ
honestatis iustitia. Item contractus nihil efficit nisi ex intentione contrahentium, sed
isti intendunt efficere matrimonium, & non
sponsalia. ergo si
nõnon efficiunt matrimonium,
nihil efficiunt: cuius contrarium patet, quia talis obligatur illo contractu posita
cõditioneconditione,
ut dicitur in casu superiori. Præterea, Si talis
contractus fieret tempore, quo ponitur conditio, esset uerum matrimonium. Sed idem uidetur operari ille contractus præteritus, si interim non est reuocatus, sicut si nunc esset. ergo uidetur quòd faciat matrimonium. Sextò arguitur in c. de illis. de
cõditionibusconditionibus appositis.
dicitur enim quòd si quis his uerbis iurauerit
fœminam se ducturum uxorem, si dederit pecuniam: si non dederit non est reus, nisi consensus de præsenti interuenerit: licet copula
carnalis fuerit subsequuta. ergo à
cõtrariocontrario sensu, si sit consensus, erit reus periurii. Sed in proposito, ut supponimus, est consensus de præsenti: ergo erit matrimonium. Item, si contraho tecum crastina die,
adueniẽteadueniente crastina die,
uidetur quòd sit matrimonium, non pro
nũcnunc,
sed pro crastina die. Probatur, Sicut si dicat, Si
crastina dies fuerit, uel si sol oriatur cras, duco
te in uxorem, est matrimonium. ergo etiam
|
cum alia
cõditioneconditione, si adueniat conditio, quæ
suspendit contractum, uidetur contractus purus, & per consequens matrimonium. Idem
enim uidetur dicere pro crastina die, & pro
tẽporetempore, quo dederis mihi centum. Præterea, Siquis contraheret his uerbis, Contraho tecum
si consentias ut contrahas mecum, ipsa
respondẽterespondente, Contraho, est uerum matrimonium, &
tamen illa conditio est etiam de futuro: ergo
à simili si dicat, Contraho
tecũtecum si intra annum
consenseris, posita conditione, erit uerum matrimonium. Assumptum probatur, Nam in
cõtractucontractu matrimonii ita uidetur contingere,
quòd alter prius dicat
CõsentioConsentio, & ad ueniente consensu alterius, perficitur matrimonium:
unde semper uidetur quòd efficacia consensus dependeat à futuro.