IN Secunda parte tractandum est de
impedimẽtisimpedimentis matrimonii, &
primũprimum est, An
* sicut
ecclesia aliquas personas sua authoritate reddit illegitimas ad contrahendum, an princeps
posset hoc facere. utrum scilicet princeps secularis possit ponere impedimentum matrimonio, hoc est, an personæ legitimæ ad matrimonium possint lege ciuili illegitimæ reddi,
ita ut si contrahant, factum non teneat. Et uidetur quòd sic, sicut suprà inductum est: sicut
in naturalibus ita in moribus & in ciuilibus,
ratio sumenda est ex fine. Potestas autem regia
uel ciuilis constituta est propter
bonũbonum reipub.
quicunque ille sit, siuæ pacificus conuictus, siue etiam simpliciter omne bonum quatenus
humanum est: ergo quicquid uel necessarium
est, uel contradicit ad talem finem, omnino uidetur cadere sub potestate regia, siue ciuili. sed
bona pars communis, siue ciuilis boni constat
ex matrimoniis. ergo potest princeps leges
cõderecondere, ubi matrimonia quomodo obstan|
tia, commodo reipublicæ uitet, & irritet. Item
uidetur, quòd finis matrimonii ordinatur ad
finẽfinem legislatoris, scilicet in
bonũbonum ciuile: ergo,
&c. Secundò arguitur, Omnes rationes, quæ
à doctoribus
ponũturponuntur, ut ecclesia aliquos gradus
cõsanguinitatisconsanguinitatis arceat à matrimonio,
procedũtprocedunt in lumine naturali, & intra
prudentiãprudentiam politicãpoliticam. ergo
cũcum prudẽtiaprudentia politica sit regula principum & gubernatorum
rerumpublicarũrerumpublicarum (ut
Aristo ponit in Ethicis) sequitur quòd hoc
spectabit ad humanam & ciuilem potestatem.
Antecedens patet, Nam altera ratio solet assignari periculi cognatorum in
eadẽeadem domo habitantium: ut si licentia matrimonii permitteretur inter se coniugio iungendi, daretur occasio incestus. & stupri. Altera est, ut amicitiæ
propagẽturpropagentur, necessitudines intra unos
eosdẽq́ueeosdemq́ue lares & parietes coerceantur, sed utraque
res spectat certè ad ciuiles leges, quæ prohibere habent stupra, sicut & adulteria, & etiam in
republica, amicitias inter ciues conflare & propagare. ergo tota res non uidetur excedere ciuilem potestatem. Tertio, Matrimonium uel
est contractus ciuilis, uel fundatur in contractu ciuili: sed princeps habet potestatem super
omnes tales contractus. ergo potest leges facere de matrimoniis contrahendis. Et confirmatur, Quia multæ leges latæ sunt, ubi aliqua matrimonia prohibentur, ut patet. ff. de ritu nu|
ptiarum, l. sororis. §. si quis. & l. semper. §. si senatorium. & l. palàm. §. senatus. & l. quin
etiam non est. & l. finali, dicitur
ꝙquod quoddam
est crimen incestus contra ius
gẽtiumgentium, quoddam solùm contra ius ciuile. et idem l. si adulterium cum incestu. §. 1. ff. ad. l. iuliam de adulteris. Nec ualet dicere, quòd matrimonium est
sacramentum, & ideo eximitur à quacunque
potestate, non spirituali: primò, quia redibit
difficultas de matrimonio antequam esset sacramentum propriè, sed solùm in officium. Secundò, quia non obstat, quòd sit
sacramẽtumsacramentum,
cùm priuati homines leges & conditiones apponant matrimonio, sine quibus non est sacramentum. Et rursus, Papa non habet potestatem super matrimonium, nisi solam inquantum est
cõtractuscontractus quidam. ergo per hoc quòd
est sacramentum, non excluditur à potestate seculari, sicut si emptio esset sacramentum. Nec
rursus ualet dici, quòd matrimonium est contractus in foro conscientiæ, & apud Deum, &
quòd princeps non habet potestatem in foro
conscientiæ, & nisi in foro contentioso. Primò, quia etiam alii contractus ciuiles sunt
cõtractuscontractus in foro
cōcientiæconscientiae, ut emptio, donatio,
& alii similes
cõtractuscontractus. Et
iterũiterum falsum omnino & erroneum est dicere, quòd principes
nõnon
habẽthabent potestatem in foro conscientiæ, cùm potestas ciuilis sit etiam à Deo æquè ac spiritua|
lis, dicente Pau. ad Ro. 13.
Omnis potestas à domino Deo est. &, Qui potestati resistit, Deo resistit. Ergo nec ex hac parte potestas ciuilis à
matrimonio arcetur. Nec
iterũiterum sufficit dicere,
ꝙquod matrimonium est pactum naturale: hoc est,
quòd est de lege naturali. Alia uerò pacta sunt
ciuilia, uel ex ordinatione legum ciuilium, &
ideo non subiicitur legibus ciuilibus. hoc, inquam, non sufficit: nam etiam alia pacta, ut donationes, promissiones, & reliquæ stipulationes tenent, & sunt uera pacta, exclusis legibus
ciuilibus. Nec
demũdemum diluit
quæstionẽquæstionem dicere,
ꝙquod ad leges ciuiles spectet
solũsolum præmiare bona
& punire delicta, ut adulterium, furtum, homicidium, non autem aliquid, quod natura sua
bonum est, aut licitum prohibere. exempli gratia, Consobrinam in uxorem ducere, non spectat ad legem ciuilem hoc prohibere, sed si natura hoc illicitum sit sororem ducere, spectaret ad legem hoc punire: non inquam hoc sufficienter satisfacit huic negotio: falsum enim
est leges ciuiles non posse aliquid natura licitum uitare. ut enim Aristo.
docet, leges feruntur de his, quæ prius quàm sciatur, nihil interest, sic, an aliter fiant. postea uerò refert, & sine dubio potest lex non solùm mala punire,
sed etiam aliquid constituere in genere uitii
aut uirtutis: potest si
quidẽquidem lex prohibere sumptus alioqui licitos, ludos aliâs innoxios, &
|
multa huius generis, quæ in republica esse possunt, alioqui potestas ciuilis esset deficiens, &
respublica non sibi sufficiens, si non posset leges
cõderecondere suo statui
conueniẽtesconuenientes, & de rebus
nulla alia lege constitutis. In contrarium est,
Quia idem non uidetur spectare ad diuersos
principatus, & legislatores. Esset enim turbatio, & confusio
rerũrerum, si de eadem re diuersa insolidum
constituerẽturconstituerentur in ordine ad eosdem
subditos, quod tamen in proposito contingeret, si princeps secularis, &
põtifexpontifex potestatem
haberent de matrimonio
constituẽdoconstituendo: posset
enim aliquid contrarium ab uno constitui legibus alterius, atque adeò populus incertus teneri, cui maximè parendum est. Item alii gradus prohibentur lege ciuili, qui tamen non
prohibentur lege canonica, inter quos matrimonia
recipiũturrecipiuntur ab ecclesia. Item est causa spiritualis: sed potestas ciuilis non agit causas spirituales. ergo, &c.