¶ Sed uenio ad quæstionem propositam, An
* liceat uesci carnibus humanis. Prima propositio est, Esus carnis humanæ est prohibitus
iure diuino. Hanc propositionem aliqui probant ex eo, quod dicitur Gen. 9. Omne quod
mouetur, & uiuit, erit uobis in
escã
escam
quasi olera
uirentia tradidi uobis omnia, excepto quòd
carnem cum sanguine
nõ
non
comedatur. Videtur
enim illic prohiberi esus carnis humanę, ex eo,
quod sequitur, Sanguinem enim
animarũ
animarum
uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, & de manu hominis, de manu uiri & fratris eius requiram
animũ
animum
hominis.
Quicun
Quicunque
effuderit
sanguinẽ
sanguinem
hominis super terram, fundetur sanguis illius. Itaque non uidetur posse
haberi sensus illius dicti, nisi de esu humanæ
carnis. Ita dicit Nicolaus & Burgens. ibidem.
Sed contrà, quia Leui. 7. & 17. prohibetur esus
sanguinis, & non est dubium, quòd ad literam
intelligitur non de humano sanguine, aut carne, sed de
quocun
quocunque
sanguine, sicut etiam decretum Apostolorum Actuum 15. ergo ita intelligendum est illud Gen. 9. & ita intelligebant Iudęi, ut patet ex Iosepho, libro antiquit.
c. 7. ubi describit
historiã
historiam
illam Gen. 9. Et ideo
Caietanus in eodem loco, scilicet Gen. 9. di|
cit, quòd prohibetur carnibus uesci humanis
illic per uerba
sequẽtia
sequentia
, scilicet, Sanguinem animarum uestrarum requiram, ut super omnia
uerba penè
us
usque
, sanguinem illius. Caietanus
enim
nõ
non
uult, quòd illa uerba sint consequentia, nec pertineant ad
præcedẽtia
præcedentia
illa, excepto,
quòd carnem cum sanguine non comedetis.
Sed est noua sententia, & non legit
ly
enim,
sed utique, sanguinem utique &c. Itaque
sensus est, carnem autem humanam prohibeo
uobis &c. & quia quicquid licet sumere in alimentum, licet præparare, & si opus est, occidere: prohibeo autem (inquit) uobis uti carne
humana in alimentum, quia
quicũ
quicumque
effuderit
sanguinem humanum &c. Sed septuaginta illic
legunt,
καὶ γδ, etenim, & ita legunt interpretes ex Chaldæo, & Hebræo. Sed adhuc potest
bene stare sensus Caietani, & placet. Itaque in
primis uerbis,
ueruntamẽ
ueruntamen
carnem cum sanguine non comedetis, ostendit naturalem usum
comedendi carnes, scilicet, non crudas, sed coctas, aliud enim est barbarum & ferale. Postea
sequitur, sanguinem enim animarum uestrarum. quasi dicat, iam statui uobis quod comedere liceat uobis:
nõ
non
enim concedo uobis carnes humanas, requiram enim sanguinem uestrum. Et ratione probatur, ut à principio arguebam. Illud est abominabile apud omnes
nationes uiuentes ciuiliter, & non inhuma|
niter, ergo est iniustum. Patet autem ex historia. Nam circa Pontum, & Danubium leguntur fuisse feri homines, qui humanis dapibus
uescerẽtur
uescerentur
. Et Sydones populi Danubii accolæ parentum & propinquorum funera uictimis & festo conuentu familiarium celebrant,
cadauera autem laniata, & pecorum uisceribus
admista, obsonando,
epulandoꝗ
epulandoque
consumebant. Et Indorum Massagetæ propinquos
cognatosꝗ
cognatosque
cum ad multam senectutem peruenerint, uel aliquo casu morti
appropinquarẽt
appropinquarent
,
iugulatos antè magno epularum apparatu aliis
eduliis mistos comedunt. Et Vlysses apud Homerum narrat Lęstrigonas immanes homines
socios suos uerubus affixos comedisse. Et Plinius putat Caier fuisse Læstrigonum sedem,
quales etiam Cyclopas describit Virgilius 3.
Aeneidos. Omnes autem historici, & po
ẽetæ
tanquam feritatem &
inhumanitatẽ
inhumanitatem
nephandam talem consuetudinem referunt.
Consequẽtia
Consequentia
probatur, quia illud dicitur iuris naturalis quod natura distat, & quod apud omnes
est commune, si ergo omnes homines sentiunt
hoc esse turpe, ita est etiam de iure naturali.
Item probat Caiet. ibidem, quia
alimentũ
alimentum
ordinatur ad id, cuius est alimentum, & per consequens debet esse ignobilius eo, ergo homo
non est alimentum hominis: imò apud Gentiles tanquam infandum scelus habebatur: un|
de & Christianis hoc facinus à Paganis imponebatur, quòd in nocturnis sacrificiis infantes
occisos comederint, ut est apud Tertullianum
in apol. c. 5. & apud Eusebium in historia ecclesiastica.
Itẽ
Item
à posteriori, quia omnino essent
causa cædis, & homicidii, ut patet apud Barbaros, qui uescuntur carnibus humanis. Item
ius sepulturæ uidetur esse de iure naturali, ut
quilibet sepeliatur ubi uoluerit. ut c. fures. habetur, &c. quæsitum. 13. q. 2. & de pœnit. dist. 6.
c. si quis. & de pœnit. & remiss. c. crimen. quod
tolleretur, si liceret uesci carnibus humanis.
Item fieret iniuria resurrectioni, cùm confunderentur corpora
hominũ
hominum
. Item sepelire mortuos est opus misericordiæ, ut patet de Tobia, & Simonide. ergo insepultos abiicere, est
impietas. Item Deut. 21.
prohibebantur relinquere insepulta etiam cadauera maleficorum.
Nec solum comedere carnes, sed etiam dare
bestiis ad deuorandum, est inhumanum, ut legitur fuisse Caspios, Bactrianos, & Hyrcanos.
& hoc uidetur ex illo loco Ge. 9. Sanguinem
enim animarum uestrarum requiram de manu
cunctarum bestiarum. Vbi nihil aliud uidetur
prohiberi, nisi ne detur bestiis humana caro in
alimentum, de hoc enim agitur ibi. Item pro
diro, & atroci facinore ponitur, & damnatur
etiam à Paganis authoribus, potasse humanum
sanguinem: ut patet in coniuratione Catilinæ,
|
apud Salustium, & Lucium Florum. Item est
pietas naturalis etiam ad mortuos. ergo non
licet abuti cadaueribus eorum. Item est peccatum feritatis comedere carnes humanas, ut
Aristot. dicit 7. Ethicorum, c. 5. Sed tota difficultas est, An
* in extrema necessitate liceat
uesci carnibus humanis. & uidetur quòd sic,
quia, ut impræsentiarum suppono, liceret uti
carnibus suillis in ueteri lege (de quo postea)
in tali necessitate, non obstante pręcepto iuris
diuini. sed tantam uim habet ius diuinum sicut
naturale. ergo etiam liceret uti carne humana.
Item, ad
salutẽ
salutem
hominis licet abscindere membrum: quare ergo non licebit comedere carnes, & illud membrum, si est necessarium ad
conseruationem uitæ? Item licet uti in medicamentis carne, quam
dicũt
dicunt
Medici Momiam.
ergo in
alimẽtis
alimentis
, si esset omnino necessarium.
Hoc tamen non obstante sit conclusio probabilis, quòd in
quacun
quacunque
necessitate non licet
uesci carne humana. Patet primò, quia habitum est tanquam immane, quòd aliqui in obsidione usi sunt tali alimento, ut patet apud
historicos. Vide etiam declamationem Quintiliani de eo, qui legatus ad frumentum comedendum non uenit. Item, scilicet tenerentur
homines in tali necessitate uesci tali carne.
cõ
sequens
consequens
est falsum, cùm
nũquam
nunquam
fecerint homines, nec aliquis hactenus consuluerit tem|
pore famis, nec obsidionis, nec aliquis hoc auderet. Consequentia communiter probatur,
quia si licet, & non est aliud medium, uidetur
quòd tenerentur. Et confirmatur ex historia
Iosephi de bello Iudaico, lib. 7. c. 8.
Vbi Maria Eleazari filia in extremis quidem angustiis
filium occidit,
coctum
coctumque
comedit medium, reliquias autem scelerati facinoris, nec contaminatissimi, & aliâs immanissimi homines edere sustinuerunt, sed timore correpti, tales epulas sunt auersati, non obstante extrema necessitate. Caiet. tamen 2. 2. q. 148. art. ad secundum
Martini dicit, quòd est probabile, quod in extrema necessitate uidetur, quòd non sit illicitum uti in cibum hominibus occisis in bello,
licet aliâs, in quit, sit mortalissimum. Martinus
etiam q. 2. de gula, dicit, quòd qui sine necessitate ex sola concupiscentia & delectatione uesceretur carnibus humanis, peccaret mortaliter. Vnde uidetur dicere, quòd in necessitate
non esset mortale, uel non esset peccatum.
Abulens. etiam 4. Regum. 6.
tenet, quòd in extrema necessitate non est illicitum. sed S. Tho.
2. 2. q. 142. art. 4. ad 3. dicit, quòd illa uitia, quæ
excedunt humanam naturam, sunt exprobrabilia, sicut si aliquis delectaretur in comestione
carniũ
carnium
humanarũ
humanarum
, aut in coitu bestiarum,
aut
masculorũ
masculorum
. Ex hoc uidetur, quòd S. Tho.
putat tam malum comedere carnes humanas,
|
sicut coire cum bestiis, quod in nullo casu est
admittendum. ergo nec comedere carnes humanas. Facit etiam quod Aristot. 3. Ethico. &
1. dicit, Sunt etiam quædam, ob quæ non licet
etiam compulsum, sed potius oportet summa
perpessum tormenta mortem obire. Etiam si
omnium iudicio necessarium esset ad uitam
fornicari, non tamen liceret, & quòd liceat comedere carnes humanas, quod multo grauius
est per se. Sed respondetur, quòd fornicatio est
intrinsece mala, non autem esus carnium. Sed
hoc est petere principium. unde enim habetur
illa differentia, cùm apud homines omnes sit
abominabilior iste esus, quàm fornicatio? Et
Almayn in moralibus, c. 3. ponit
conclusionẽ
conclusionem
,
Nullus metus
etiã
etiam
mortis excusat actum prohibitum lege naturæ. Ex quo uidetur confirmari conclusio nostra, uide illum. Item si hoc
in extrema necessitate est licitum, ergo etiam
si terrore barbarorum aliquis cogeretur comedere: nihil enim facit an timor sit ab intrinseco, uel extrinseco illatus. Et
mirũ
mirum
est si hoc
licet, quomodo
nunquã
nunquam
fuit permissum nec in
obsidione Hierosolymitana sub Vespasiano,
ubi tot millia perierunt fame, nec in obsidione Ierusalem sub Ioram rege Israël, 4. reg. 6.
ubi tantę fuerunt angustiæ, ut matres paciscerentur de mutuo esu filiorum, præsertim cùm
Elisæus esset, qui eos admonere potuit, nec
|
aliquis hoc unquam consuluit in ultima fame
prouinciarum. ergo nullo modo est licitum.