¶
CõtraContra omnes hæreticos pono
cõclusionẽconclusionem,
NõNon omnes Christiani sunt sacerdotes eo modo, quo sunt sacerdotes ab ecclesia ordinati, id
est
cũcum potestate consecrandi eucharistiam, &
absoluẽdiabsoluendi à peccatis. Vel ponatur sub aliis uerbis sic, Nec
* omnes Christiani sunt sacerdotes, nec
ōesomnes sunt æquales, sed est ordo in ecclesia, &
gradꝰgradus ecclesiasticæ potestatis.
HãcHanc quæstionẽquæstionem totãq;totamque hanc
disputationẽdisputationem, quàm potero
paucis
absoluãabsoluam.
PostquãPostquam enim nulla
cũcum catholicis nobis
cõcertatioconcertatio est, sed
solũsolum cũcum hæreticis,
nihil operæ
pretiũpretium facturũfacturum me puto, si religiosam, & piam prorsus concionem hoc argume
ẽnto
diutiꝰdiutius retinuero. Et alioqui clarissimi uiri,
|
Rosensis episcopus, & Iodocus Clitoueus de
hoc capite aduersus
Lutherum doctissimè &
disertissimè scripserunt, quos scio uobis familiares esse. Probo igitur conclusionem totam
simul. Primò Paul. ad Roma. 12.
totam ecclesiam quasi quoddam corpus mysticum esse dicit, quòd uariis organis & membris sit compositum. Sicut in uno, inquit, corpore multa
sunt membra, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius
membra: habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes,
&. 1. Cor. 12.
Si corpus unum est, &
mẽbramembra habet multa, omnia autem membra corporis
cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita
& Christus & corpus
nõnon est unum
mẽbrummembrum,
sed multa. Si dixerit pes, quoniam non sum
manus, non sum de corpore, non ideo non
est de corpore? si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? nunc
autem posuit Deus membra unumquodque
sicut uoluit. quòd si essent omnia unum membrum, ubi
copuscorpus? nunc autem multa quidem
membraumembra, num autem corpus. Et in principio
illius. c. Diuisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, & diuisiones ministrationum
sunt, idem autem Dominus, & diuisiones operationum sunt, idem uerò Deus, &c. Rogo, &
|
appello religiosas, & pias aures, si omnes in ecclesia æquales sunt, quo modo fecit Deus, ut
Paulus dicit uaria membra, manus, pedes, oculos, aures, in corpore ecclesiæ? omnes sumus
oculi
Luthero, ubi ergo pedes? aut quomodo
erit uerum, quod Paulus in eadem epistola &
cap. subiungit, Non potest autem dicere oculus manui, Opera tua non indigeo: aut iterum
caput pedibus, Non estis mihi necessarii? Certè si
Lutherum audiamus, pedes poterunt dicere capiti,
NõNon es nobis necessarium. sic enim
ipse docet, pedes hoc est plebem, sic non indigere capite, hoc est sacerdote, sed omnes eos
esse
sācerdotessacerdotes. Item in eodem loco Paulus, Et
quosdam quidem posuit Deus in ecclesia, primò Apostolos, secundò Prophetas, tertiò Doctores: & alios item gradus ecclesiæ recenset,
ubi omnino uidetur sanctus Apostolus ex instituto uelle elidere arrogantiam eorum, qui
omnes in ecclesia æquare uolebant: uel rursus
superbiam reprimere aliquorum, qui in altiore gradu constituti, inferiores
cõtemnebantcontemnebant:
aut certè plebem admonere, ne se eo minus in
corpore Christi
cõtentoscontentos reputarẽtreputarent, quòd inter gradus ecclesiasticos non censerentur. In
eandem sententiam scribit ad Ephes. 4.
Et ipse
dedit
quosdãquosdam quidẽquidem Apostolos, alios
autẽautem Prophetas, alios uerò
EuãgelistasEuangelistas, alios
aũtautem Pastores, & Doctores, ad
cõsummationẽconsummationem sanctorũsanctorum,
|
in opus ministerii in ædificationem corporis
Christi: Iohan.
itẽitem Apoc. 21.
Ego
IohãnesIohannes uidi
sanctãsanctam ciuitatẽciuitatem, nouam,
descendentẽdescendentem de cęlo, à
Deo paratam, sicut
spõsamsponsam ornatam uiro suo.
Qua ratione erit ecclesia ciuitas, in qua nulli
sint magistratus, nulli moderatores, & nullus
ordo
ciuiũciuium, sed æqualitas, uel
cõfusioconfusio potius,
& turba pro suo
cuiusq;cuiusque arbitrio & libidine agentium? Nec enim est ciuitas, ut Orator ait,
quæcunque in unum locum quorum eunque
hominum multitudo consistit. Idem Aposto.
1. Timot. 5.
ut nemini citò manus imponeret:
certè ut sacerdotem consecraret.
IdẽIdem 1. Timo.
4.
Noli negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam
cũcum impositione manuum presbyteri. Et 2. Timoth. 1.
Vt resuscites
gratiam, quæ est in te, per impositionem manuum
mearũmearum. Titum præterea admonet c. 1. ut
constituat per ciuitates presbyteros. In Actibus Apostolorum de Paulo, & eius collegis legitur constituisse per diuersas ecclesias presbyteros. Actuum 20.
Paulus ad presbyteros
Asiæ Miletum accersitos. Vos, inquit, posuit
Spiritus sanctus episcopos regere
ecclesiãecclesiam Dei.
Certè ipse Apostolus Paulus 1. ad Corinth. 3.
apertè distinguit plebem à sacerdotibus. Dei
enim sumus, inquit, adiutores, Dei agricultura estis. Sed uideo uobis ingratam esse orationem hanc sanè, in qua in re
nõnon dubia
utar
|
argumentis non necessariis: relinquam enim
primam hanc conclusionem tanquam certam, non omnes Christianos esse æquales
in potestate ecclesiastica. Certè Tertullianus,
cuius authoritas, quod ad antiquitates spectat grauissima est, de præscriptionibus hæreticorum execratur, non solùm quòd noui hęretici dicunt omnes Christianos esse ex
æquo sacerdotes, sed ordinationes tam incertas. Ordinationes (inquit) eorum leues, temerariæ, inconstantes: itaque alius hodie episcopus, cras alius, hodie diaconus, qui cras
lector, hodie presbyter, qui cras laicus: nam
apud eos laicis sacerdotalia munera iniunguntur.