¶ Decimatertia propositio,
* Tale
decretũdecretum nõnon
deberet apponi in multis legibus, sed
solũsolum in
paucis, hisq́ue grauissimis, & ualde necessariis.
Hęc patet: primo, quia cùm papa sit pastor uniuersalis,
nõnon debet limitari eius authoritas sine urgenti necessitate, aliâs fieret ei iniuria. Item
si hoc extenderetur ad multas leges, hoc
iterũiterum
posset uergere in impedimentum administrationis Ecclesiæ, quia dispensationes aliquando sunt necessarię, ut dictum est. Item esset occasio, ut sub illo prætextu papa
cõtemnereturcontemneretur
tãquamtanquam haberet manus ligatas, & sumerent
licentiam aliqui ad rebellandum contra eum.
Et
tandẽtandem hoc non debet fieri, nisi solùm in aliqua lege ita necessaria, ut ex eius
dispẽsationedispensatione
immineret magna pernicies ecclesiæ. Sed restat
magnũmagnum dubium, facto
* tali decreto,
utrũutrum si
illo non obstante papa dispensaret, teneret factum, dato quòd malè faceret.