¶ Secunda propositio, Oportet
* ad bellum
iustum magna diligentia examinare iustitiam
& causas belli, & audire etiam rationes aduersariorum, si uelint ex æquo & bono disceptare. Omnia enim sapienti (ut ait comicus) uerbis prius experiri oportet, quàm armis, &
oportet consulere probos, & sapientes uiros,
& qui cum libertate, & sine ira, aut odio, & cupiditate
loquãturloquantur. Haud enim facilè uerum
cernitur (ut ait Crispus
) ubi illa officiunt.
Hæc manifesta est. Nam cùm in rebus moralibus difficile sit uerum &
iustũiustum attingere, si negligenter ista tractentur, facilè errabitur, nec
talis error excusabit authores, maximè in re
tãtatanta, & ubi agitur de periculo & calamitate multorum, qui tandem sunt proximi, & quos diligere tenemur, sicut nosipsos.