¶ Secundum dubium, An
* subditi teneantur
examinare causam belli, uel an possint militare nulla diligentia circa hoc adhibita, quemadmodum uictores exequi possunt
decretũdecretum prætoris sine alia examinatione. De hoc dubio sit
prima propositio, Si subdito
cõstatconstat de iniusti|
tia belli, non licet militare, etiam ad imperium
principis. Hæc patet, Quia non licet interficere innocentem quacunque authoritate. Si hostes sunt innocentes in eo casu, ergo non licet
interficere illos. Item princeps peccat inferendo bellum in eo casu, sed non solùm qui malè
agunt. sed qui consentiunt facientibus, digni
sunt morte. ad Roma. 1.
ergo milites etiam mala fide pugnantes non excusantur. Item non licet interficere ciues innocentes mandato principis. ergo nec extraneos. Ex quo sequitur corollarium, Quòd
* etiam si subditi habeant
cõscientiamconscientiam de iniustitia belli, non licet sequi
bellum, siue errent, siue
nõnon. Patet, Quia omne
quod non est ex fide, peccatum est. ad Rom. 4.