¶ Item arguitur, quia
peccatũ
peccatum
mortale, quod
tollit gratiam,
nõ
non
est grauius mortaliter seipso
sine tali circunstantia. Occidere enim
hominẽ
hominem
in eo qui erat in gratia,
nõ
non
est grauius, uel saltem non est grauius moraliter, quàm in eo,
qui est extra gratiam: ergo per hoc, quòd mendacium tolleret gratiam,
nõ
non
mutaret speciem,
nec esset
infinitũ
infinitum
grauius. Item arguitur. Præ
supponitur unum falsissimum, quòd aliquis
teneatur ad conseruationem gratię ex speciali
præcepto: quod non est uerum. Qui enim est
in gratia, & adulterat, non peccat contra duo
præcepta, sed solum contra præceptum non
adulterandi. Et ideo alii aliter respondent,
ꝙ
quod
secundum peccatum, etiam si sit æquale cum
primo, non tantum tollit sicut primum, sed
solum proportionabiliter, puta si
primũ
primum
tollit
unum gradum, secundum tollit dimidium, &
tertium quartam partem gradus. Et sic consequenter clarum est, quòd si ita fieret, etiam si
in infinitum multiplicarentur peccata, nunquàm omnino tolleretur gratia. Sed isti nullam rationem afferunt, quare secundum peccatum non auferat tantum sicut primum, nisi
solum, quia sequitur inconueniens: quod non
est satisfacere ad argumenta, & uidetur uoluntaria solutio. Et ideo aliter dico etiam, quòd
* nullum peccatum ueniale potest tollere gratiam, dato quòd quilibet tollat partem gratiæ.
|
Et ratio est, quia sicut augmentum gratię est
quodammodo
præmiũ
præmium
, ita diminutio est pœ
na. Si autem aliquod ueniale omnino tolleret
gratiam, id puniretur plus quàm omnia uenialia præcedentia. Manifestum est enim, quòd
maius malum & grauior pœna est priuari uno
gradu gratiæ apud eum, qui solum habet illum
gradum, quàm priuari centum gradibus apud
illum, qui habet ducentos. Peius est enim cadere à gratia, quàm cum gratia uenire ad minimum. Et si diceremus, quòd si quis habet
decem gradus gratiæ, per peccatum ueniale
perdit unum gradum, & per alia uenalia multiplicata possunt perdi nouem: sed cùm uenitur ad decem, nullum ueniale, nec quęcumque
uenialia possunt tollere totum illum gradum,
sed poterit tollere uel dimidium uel tres partes. Nec hoc est uoluntarie dictum. Quia grauius est habenti unum gradum perdere dimidium, quàm habenti centum perdere decem:
sicut & maior pœna est habenti decem aureos
perdere omnes, quàm habenti mille perdere
uiginti: & grauius est habenti decem perdere
uouem
nouem
, quàm habenti centum perdere quinquaginta, & hoc modo possemus elabi ex argumento. Si hoc non placet, posset aliter dici,
quòd uenialia possibilia in tota uita unius hominis, sunt certa, & determinata, cùm sit certum tempus, & per consequens quamuis pos|
set esse immensa multiplicata, est tamen certa,
est
em̃
enim
aliquis determinatus numerus actuum,
quos potest aliquis habere in una hora, & per
consequens etiam in tota uita, quæ constat ex
finitis horis. Hoc supposito ego
dicerẽ
dicerem
, quòd
minima gratia, utputa baptismalis, uel
quæ
cun
quæ
cunque
alia habet plures partes quàm sunt peccata possibilia in tota hominis uita, & unum
peccatum ueniale
nõ
non
potest tollere nisi unam
particulam ex illis. Vt si dicamus, quòd uenialia possibilia sunt decies centum mille, dico quòd
quæcum
quæcumque
gratia ad minus habet decies
centũ
centum
mille gradus, aut particulas, & quodlibet ueniale potest tollere unam particulam,
& sic patet quòd nunquàm peruenietur ad ultimum. Neque hoc esset tam absurdum. Et si
nec hoc quidem satis faceret, dicerem adhuc,
quòd si quis diu uiuit in gratia, & non peccat
mortaliter, dato quòd
cõmittat
committat
multa uenialia, impossibile est, quin sæpe mereatur & augeat gratiam, & sic etiam si uenialia
diminuãt
diminuant
charitatem ex alia parte, augebitur plus quàm
minuetur. Et iterum euadimus illud inconueniens, quod argumentum petebat. Et potest
confirmari totum hoc. Quia temperantia acquisita, & aliæ uirtutes minuuntur per peccata
uenialia contraria illis uirtutibus, & tamen
nũquam
nunquam
possunt taliter corrumpere uirtutem.
Si enim quis semel habeat uirtutem
temperã
| p. 47
tiæ
temperan
tiæ
,
quantumcum
quantumcumque
ostendat uenialiter in materia temperantiæ, nunquam desinet esse temperatus, & sic posset defendi sententia
Altisio
dorensis.