¶ Et primum dubium est physicum, unde
* scilicet cùm non solum omnes homines sint
eiusdem speciei, sed etiam ipsæ humanæ potentiæ & uirtutes, imo, ut in præsentia supponimus, una non est perfectior alia: cùm
ista, inquam, sint ita, unde prouenit, ut unus
homo habeat usum rationis, & alius non
habeat? & item, cur in infantia non sit ut est
in adolescentia? Et confirmatur, Idem est
omnino intellectus in pueritia & in senectu|
te. Vnde sit prima propositio, Ista
* differentia
non potest prouenire immediatè ex parte intellectus, aut uoluntatis. Ista propositio clara est, quia licet reuocetur in dubium, an intellectus unius sit perfectior intellectu alterius,
non potest tamen esse tanta inæqualitas, ut
faciat amentiam, aut sanitatem. Et item non
daretur causa de infantia, & adolescentia,
cùm sint eædem potentiæ. Et secundò probatur, quia si amentia proueniret immediatè ex
parte intellectus, aut uoluntatis, tunc inueniretur etiam in animabus separatis, quod
nõ
non
solùm absurdum sed impium esset dicere. Secunda propositio, Talis
*
differẽtia
differentia
nõ
non
prouenit ex
aliquo habitu concreato à natura, uel intellectu, uel in uoluntate, qui
solũ
solum
sit in uno, &
nõ
non
in alio, uel in puero, &
nõ
non
in adulto. Hoc patet, quia anima nostra est
tãquã
tanquam
tabula rasa, in
qua nihil est
depictũ
depictum
, ut Aristo. disputauit contra Platonem, & si qui sunt, illi solùm sunt primorum principiorum, qui sunt communes
omnibus, & neque transiens à uigilia in somnum perdit
aliquẽ
aliquem
habitũ
habitum
, neque à sanitate in
demẽtiã
dementiam
, neque ergo acquirit
aliquẽ
aliquem
habitum
rediens à dementia in sanitatem. Tertia, Defectus,
* & imperfectio, uel priuatio usus rationis, uel semper, uel ex multo maiori parte prouenit ex defectu & imperfectione partis sensi|
tiuæ cognoscitiuæ, scilicet à sensibus, & maximè interioribus. Primò pro pueris, cùm potentiæ rationales sint perfectæ (ut dictum
est (nihil potest reddi, quod sit in causa huius
priuationis, nisi ex parte sensitiua, neque item
in dormiente & somniante, eademq́ue ratio
sufficit in aliis, quia effectus communis causa est communis. Secundò, quia cùm nihil sit
in intellectu quin priùs fuerit in sensu (primò
Posterior) & necesse sit intelligentem
phãtasmata
phantasmata
speculari (tertiò de anima) corruptio
& imperfectio in
sentiẽdo
sentiendo
necesse est ut
redũ
det
redundet
in intellectu. ergo. Ista erit sufficiens causa
priuationis usus rationis. & confirmatur, quia
etiam diuersitas & inæqualitas ingeniorum
prouenit etiam ex differentia sensuum, ut Philosophus secundo de anima dicit, Quòd carne molles, siue delicati sunt aptiores mente &
ingeniosores: quod ideo est, quia omnis sensus fundatur in sensu tactus (ut ipse illic dicit)
qui perfectissimus est in carne perfectiore.
Hanc conclusionem probat S. Tho. ex prima
parte, q. 84. articu. 8. ubi probat, quòd ligatis
sensibus, ligatur intellectus. Et Aristo. reddit
rationem libro de somno & uigilia, quare
sensus ligantur in dormientibus, quòd scilicet resoluuntur uapores fumosi ad cerebrum
& (ut dictum est) quanto sensus soluuntur,
|
tanto etiam ratio ligatur. ergo totum prouenit ex parte sensuum. Quid
autẽ
autem
sit in causa
ut sensitiua pars non sit apta ad officium sentiendi in pueris, an humor immodicus in cerebro, quæ item in phreneticis, & amentibus, non est huius loci quæstio, sed ad medicos, & physicos relinquenda. Modo hoc
sciamus, eos, qui æquo modo se habent in
sensibus, æqualiter habere usum rationis ut
in plurimum. ¶ Quarta propositio, Appetitus
* sensitiuus potest esse causa priuationis
usus rationis: uolo dicere, quòd dato
ꝙ
quod
quis
habeat uires sensitiuas conuenienter dispositas ad officium sensuum, tamen ex uehementi passione potest quis perdere usum
rationis. Hoc patet, quia ut Aristote. dicit
6. Ethicor. & 7. Perturbationes, & passiones
impediunt iudicium rationis. Ita enim iudicat homo in agendis sicut est affectus. Quare, inquit, qui in perturbationibus sunt constituti, eodem modo sunt constituti sicut
dormientes, furiosi, & ebrii: eodem enim
modo falluntur. atque ideo impossibile
est incontinentes esse sapientes, aut prudentes. Si ergo perturbationes appetitus sensitiui impediunt usum rationis, ergo tantùm
possunt crescere, ut omnino tollant. Aristo. 7. Ethico. expressè dicit, quòd ira, &
|
cupiditates uenereę, cæteraq́ue similia, nonnullos in furorem & insaniam adigunt. Et
cõ
munius
communius
inueniuntur, qui ex iniuria insanire
incipiunt. Sed uerum est, quòd licet fortasse
appetitus sensitiuus posset immediatè mouere uoluntatem, & non solùm mediante notitia, tamen ira perturbat iudicium rationis: uidetur quòd non possit nisi turbando sensum.
& sic ista causa huius priuationis tandem reducetur ad priuationem, scilicet ad
impdi
impedi
mentum partis sensitiuæ cognoscitiuæ: quanquam posset oppositum dici ut statim disputauimus. ¶ Quinta propositio, Probabile
* est
quòd omnimoda rectitudine posita ex parte
sensitiua, usus rationis posset tolli per habitus
existentes in uoluntate, putà ex odio, uel amore etiam uoluntatis. Patet, quia etiam, ut Aristo. 6. Ethico. tradit, & experientia docet, mali habitus perturbant iudicium rationis: ergo
taliter possunt crescere, quòd superent uirtutem naturalem intellectus, & omnino tollant
potestatem deliberandi: quia si possunt inferre difficultatem, ergo & omnino impedire.
Et confirmatur, quia tantum possunt perturbare mali habitus, sicut passiones. ergo si passiones hoc possunt, quare non etiam habitus?
Et licet uerum sit, quòd etiam eo casu turbantur
etiã
etiam
sensus, tamen prior uidetur turbatio
|
rationis. Et confirmatur, quia à sensibus intellectus
nõ
non
recipit nisi species, & ad usum rationis requiritur discursus, & ratiocinatio: ergo
dato quòd sensus communes administrent
species, potest aliunde intellectus impediri ab usu rationis. Quòd si hoc est uerum, posset aliquis furere, non ex imperfectione sensuum.
Et dixi hanc propositionem esse probabilem,
& non ita certam: quia ex hoc uidetur sequi,
quòd qui ita insaniret in corpore, quòd
etiã
etiam
extra corpus, & perseueraret insania, quia habitus mali perseuerant in animabus damnatorum, & sic essent aliquæ animæ in inferno
non habentes usum rationis. Sed qui uellet negare illam propositionem, oporteret
respõdere
respondere
, quare si habitus mali possunt aliquo modo
turbare iudicium rationis, non possunt tantum crescere, & tantum impedire, ut iam non
sufficiant ad usum rationis? Et ad hoc
incõueniẽs
inconueniens
de anima separata, quod inferebatur, possemus dicere, quòd habitus
quidẽ
quidem
nõ
non
possunt
esse circa omnes materias, imò habitus ita magni
nõ
non
possent esse nisi circa raras materias: &
sic remaneret intellectus liber circa materias
alias: nec esset
incõueniens
inconueniens
, quòd anima separata insaniret circa aliquam
materiã
materiam
, sicut maniaci faciunt. Non est ita de passionibus, nam
ex passionibus commouetur corpus, & ipsum
|
instrumentum, uel organum uirium sensitiuarum, quo corrupto, iam non est idoneum ad
quancunque
quamcumque
materiam, etiam si causa fuerit
etiam circa unum solúm. ¶ Sexta propositio,
Nulla
* dispositio qualitatum naturalium sine
speciebus sensibilibus est sufficiens ad usum rationis, uolo dicere,
quantumcũque
quantumcumque
organum
esset optimè dispositum per qualitates naturales, & ad recipiendum species, non autem diceretur quis habere usum
ratiõis
rationis
. Hęc patet manifesté.
Nã
Nam
ad
iudicandũ
iudicandum
&
cõsultãdũ
consultandum
quid
uitandũ
uitandum
est, & quid
prosequẽdũ
prosequendum
, requiritur multitudo specierum. Nam ad certè
cõsultandũ
consultandum
in
agendis, oportet habere
memoriã
memoriam
præteritorũ
præteritorum
, ut dicit Cicero 2. Rheto. & Aristo 2. Ethic.
ꝙ
quod
uirtutes intellectuales indigent experimento, &
tẽpore
tempore
, nec potest homo iudicare de
contingẽtibus
contingentibus
, nisi ex his, quę
cõmuniter
communiter
accidũt
accidunt
,
quę sine memoria cognosci
nõ
non
possunt. Vnde
si quis amitteret omnes species,
quãtũcunque
quantumcunque
organa
manerẽt
manerent
bene disposita ad
recipiẽdum
recipiendum
nouas species,
cõstat
constat
,
ꝙ
quod
ille non haberet usum
rationis. ¶ Septima propositio, Ad
* hoc,
ꝙ
quod
aliquis perueniat ad usum rationis,
multũ
multum
facit docta educatio, & instructio. Volo dicere,
quòd priùs quis, cæteris paribus, perueniet ad
usum rationis si bene instruatur, & inter ciuiles homines, quàm apud rusticos. Patet hoc,
|
quia ad usum rationis requiritur non solùm
acquisitio
specierũ
specierum
, sed
etiã
etiam
ordinatio, ad hoc
autẽ
autem
plurimùm iuuat institutio. ergo. Ex quo
sequitur, quòd
etiã
etiam
ęquales in naturalibus,
nõ
non
in æquali tempore perueniunt ad usum rationis. Ex omnibus dictis patet, quòd habere aliquem usum rationis, uel peruenisse ad illum,
nihil aliud est, quàm esse in tali statu,
ꝙ
quod
præ
sentato aliquo obiecto, circa quod contingit
operari, potest
potẽtia
potentia
propinqua sufficienter
deliberare, &
cõsultare
consultare
quid
agendũ
agendum
, aut
uitandũ
uitandum
, mediatè uel immediaté. Quod addo, quia
nõ
non
oportet ut
quicũque
quicumque
habet usum rationis,
possit per seipsum dignoscere, & iudicare
ꝗd
quid
agẽdũ
agendum
: sed satis est ut hoc possit per se, uel per
instructionem
aliorũ
aliorum
, & ipse sit capax
cõcilii
concilii
,
iuxta illud Hesiodi
qđ
quod
Aristo. adducit 1. Ethi.
c. 4. Optimus
quidẽ
quidem
ille est qui potest ex se sequi omnia. is rursus bonus, paret qui recta monentibus, &c. Quanquam reuera fateor, quòd
fortasse neque ex omnibus quę disseruimus satis habetur quid sit habere usum rationis,
ne
neque
in quo consistit.
Lõge
Longe
enim facilius est intelligere & cogitare
ꝗs
quis
habet usum
ratiõis
rationis
, aut
nõ
non
habet,
quam
experiri
ꝗd
quid
hoc sit. Illud enim idiotæ
quāuis
quamuis
ineruditi,
cognoscũt
cognoscunt
, &
discernũt
discernunt
amẽtes
amentes
ab integris, hoc uerò
ne
neque
philosophis
facile est explicare.
Nã
Nam
et hoc ipsum,
qđ
quod
cõstare
constare
|
uidetur, & definitum est, non caret calumnia.
Nam ignari, & aliâs errantes in moribus, ut
sunt hæretici, non sunt sufficientes consultare, & iudicare quid agendum, aut euitandum:
aliâs non ita aberrarent, & tamen non negamus eis usum rationis. ergo hoc non requiritur. Potest
quidẽ
quidem
responderi ad hoc, negando
assumptum, sed omnes illi sunt
sufficiẽtes
sufficientes
, sed
errant ex negligentia sua, uel corruptis affectibus. Sed hęc quidem sunt philosophica, in quibus theologum
nõ
non
oportet adeò
solicitũ
solicitum
esse:
& ego intelligo me etiam cum non satisfecerim,
imminutũ
imminutum
fuisse. ergo siue habere usum
rationis sit id, quod constituimus, siue quid
aliud nos supponamus, aliquem habere iam
usum rationis, & de illo disputemus. ¶ Sed
tamen hoc dubium, quod ex præcedentibus
oritur, non licet prætermittere: An
* aliquis
possit habere usum rationis circa aliquam
materiã
materiam
, uel obiectum, &
nõ
non
circa aliud, utpote circa
materiã
materiam
iustitię, & non circa materiam
tẽperantiæ
temperantiæ
, ut sit capax rationis ad deliberandum, & iudicandum an sit iurandum uel nocendum alicui, & non sit capax ad consultandum de fornicatione, sed habeat se ad illam
tanquam puer. & uidetur quòd non possit
contingere. Quia aliâs daremus hominem
capacẽ
capacem
meriti, & demeriti circa
aliquã
aliquam
materiã
materiam
,
|
& non circa alias materias morales, quod nunquam aliquis concessit. In contrarium uidetur, quòd aliquæ materię sunt multo notiores
aliis. Vt, quòd non est
occidendũ
occidendum
, quàm quòd
non est fornicandum, & species non simul acquiruntur circa omnia. Item (ut dictum est)
Maniaci uidentur carere usu rationis circa aliquam particularem
materiã
materiam
, sicut amantes circa omnes. Profectò res est dubia, & ideo respondeo. Prima propositio, Videtur
*
ꝙ
quod
quis
possit habere usum rationis sufficientem circa
artes, qui non habeat circa materiam
moralẽ
moralem
.
Probatur, quia uidemus aliquos, qui incidunt
in amentiam, non amittere artem, si quam antea
didicerãt
didicerant
, sed sciunt scribere, legere, pingere, imò syllogismos facere, & similia, ut
cãtare
cantare
.
Maior confirmatur, quia pueri
instituũtur
instituuntur
in
aliqua arte, etiam ante usum rationis. Item (ut
dictu est) institutio multum facit ad usum rationis: sed potest quis institui circa
aliquã
aliquam
artẽ
artem
priusquã
priusquam
circa moralia. ergo. Secunda propositio, Hoc
* quod dicimus esse possibile, uidetur
multùm difficile, uel
nunquã
nunquam
contingere, quia
principia saltem moralia multo notiora sunt,
quàm artificialia. ergo omnino uidetur impossibile, ut quis possit
sufficiẽter
sufficienter
iudicare de artificialibus, & omnino sit expers rationis in agibilibus. Tertia propositio, Omnino
* puto im|
possibile, ut quis habeat usum rationis circa
aliquam materiam moralem, & non circa omnes. Probatur primò, quia principia moralia
sunt eadem circa omnes materias. ergo si habet iudicium ad principia unius materię, iam
aliquo modo habet circa omnes. Vt qui iudicat
ꝙ
quod
non est
nocendũ
nocendum
proximo,
iã
iam
habet principium, ita quòd non est furandum, & quòd
non est
occidendũ
occidendum
: sicut qui scit, quòd in Barbara est bona consequentia, scit hoc tenere in
omni materia: & qui cognoscit, quòd est aliqua lex diuina, quam tenemur seruare, habet
principium tam ad
materiã
materiam
iustitię, quàm temperantiæ. ergo impossibile est, ut quis habeat
usum rationis ad consultandum in materia iustitię, & non temperantię. Antecedens declaratur, exempli gratia, In materia iustitię deliberatio incipit ab hoc principio, quòd oportet seruare præcepta Dei, & ex hoc quòd præ
cepta Dei continentur in scriptura sacra, uel in
doctrina ecclesię, & quòd uerum est non furari: eadem omnino uia, uel simili
procedẽdum
procedendum
est in quacunque materia morali. Alius deliberat hoc modo, quòd in agendis oportet
consulere peritiores, & est idem principium
deliberandi in omni materia. Tertiò probatur, quia quicunque habet usum rationis, habet hoc
principiũ
principium
, quòd in actionibus suis po|
test bene & malè agere: sed quicunque habet
hoc
principiũ
principium
, potest deliberare de omni agendo. ergo. Maior est nota, & minor probatur: quia omnis talis potest deliberare & quæ
rere quid agendum sit, siue erret, siue non. Et
ad argumentum factum in contrarium, quia
aliquæ materię sunt notiores,
respõdetur
respondetur
, Verum est, sed ex hoc non sequitur, quin ille qui
potest deliberare circa magis nota, possit circa
minùs nota, quia satis est, quòd potest dubitare, & per
consequẽs
consequens
potest consulere. Ad aliud
de maniacis
respõdetur
respondetur
, quòd maniaci fortasse circa omnem
materiã
materiam
habẽt
habent
usum rationis,
sed differunt maniaci, quia circa aliquam materiam
errãt
errant
uehemẽter
uehementer
, nec possunt reuocari ab
illa opinione, sed error est
quodāmodo
quodammodo
naturalis & inuincibilis. Sed certum est, quòd maniaci deliberant an bene uel malè agant, & circa illam materiam, circa quam
laborãt
laborant
morbo,
sed errant post
deliberationẽ
deliberationem
quasi naturaliter.
Vel fortè potest dici, quòd mania tollit usum
circa id speculatiuum, ut quòd quis putat se æ
grotare, & ualeat, uel aliquid simile. Et similiter uidetur
dicendũ
dicendum
de phreneticis, qui
uidẽ
tur
uidentur
insanire in
aliquibꝰ
aliquibus
, sapere in aliis.
Oppositũ
Oppositum
huius propositionis posset poni & defendi:
sed hoc
uidet̃
uidetur
ꝓbabiliꝰ
probabilius
.
Vtcũ
Vtcumque
tamẽ
tamen
sit,
nõ
non
dicitur
aliꝗs
aliquis
habere
usũ
usum
rationis simpliciter, uel per|
uenisse ad illum, quousque posset sufficienter
deliberare in materia morali. Hoc patet, quia
solùm de tali loquuntur philosophi & theologi: neque dicitur quis sapere in agendis, quantumcunque aliquis (si fieri posset) omnium artium esset peritus. ¶ Sed
priusquã
priusquam
ad
secundã
secundam
quæstionem ueniamus, adhuc restat inquirendum, quid
* sit, uel quid uocetur primum instans, uel primum tempus (nihil enim interest)
usus rationis, ut
primũ
primum
instans, in quo peruenit quis ad usum rationis, uel liberi arbitrii. Et
sit prima propositio, Deliberatio
nõ
non
potest esse propriè libera, id est,
ꝙ
quod
sit in potestate hominis deliberare, &
nõ
non
deliberare. Probatur, quia
liberum propriè est ex electione, uel actus qui
sequitur deliberationem, ut suprà diximus,
nõ
non
est actus humanus, nisi sit deliberatus, sed deliberatio non potest sequi deliberationem, quia
nõ
non
est processus in
infinitũ
infinitum
, ergo non est propriè libera. unde sequitur, quòd prima deliberatio non potest esse bona uel mala, meritoria
uel demeritoria. Secunda propositio, Prima
*deliberatio est ex causis
nõ
non
naturalib. uel prorsus extrinsecis, putà uel à Deo, uel ab angelo.
Probatur, quia non potest esse ex electione
uoluntatis, quia (ut dictum est) non est libera, neque potest imperari ex electione, quia
illa electio iam præsupponeret aliam delibera|
tionem. ergo oportet, omnino ut sit uel ex
motu phantasmatum facto ab obiecto, uel ex
aliqua causa extrinseca. Vnde Aristoteles
octauo Ethic. dicit, quòd principium consultandi
est aliquod intellectiuum
principiũ
principium
altius intellectu eo, quod est Deus, & per hunc modum ostendit quòd non est processus in infinitum, Omnis actus uoluntatis præsupponit actum intellectus & econtrario. Sed primum
consilium non est à uoluntate. & idem S. Tho.
prima parte quæst. 82. artic. 4. ad tertium. quod
non uidetur sic
intelligendũ
intelligendum
, quòd Deus concurrat semper tanquam causa partialis ad primum consilium, sed dicitur principium esse Deum, quia primus talis motus intellectus
est naturalis, & naturalia attribuuntur Deo,
qui hanc uirtutem dedit intellectui: licet non
sit negandum, quin nonnunquam Deus, uel
per se, uel per angelos particulariter sit causa
talis deliberationis, quam inspirationem uocamus. De quo uide Caietanum prima parte,
quęstione octuagesimasec. Hęc
autẽ
autem
adeò uera
sunt, ut
nõ
non
tantùm cùm quis primò deliberat,
prima deliberatio non sit in nostra potestate,
sed etiam postquam aliquis omnino cessauit
à motu intellectiuo, non sit in potestate eius
prima deliberatio, ut est in dormiente, qui à
somno excitatur propter eandem rationem.
|
Tertia propositio,
* Cùm quis primò deliberat,
nõ
non
habuit in sua potestate priùs deliberasse. Patet ex dictis, quia si ista non fuisset prima
deliberatio, etiam alia fuisset naturalis, ut patet. ergo non potuit esse alia libera ante hanc.
Quarta propositio, Cùm
* quis primò deliberat, potuit primò deliberasse, quia prima deliberatio est à causis merè naturalibus, ut
dictũ
dictum
est, & illę
potuerũt
potuerunt
priùs con currere. ergo potuit prius deliberasse. sed
etiã
etiam
illa fuisset naturalis. Quinta
ꝓpositio
propositio
, Deliberatio
* non potest
cadere sub præcepto, non enim dantur præcepta, nisi de actibus, qui sunt in nostra potestate. Et confirmatur, quia posset scire tale præceptum, quia iam hoc ipsum esset deliberatio:
iã
iam
enim habet usum rationis qui cognoscit se teneri præcepto. ergo impossibile est, quòd quis
habeat præceptum primò deliberandi, nec omissio, nec impletio esset libera. Sexta propositio, Quicunque
* primò deliberat, non tenebatur priùs deliberasse. Patet ex prædictis, quia
non erat in sua libertate. ergo
nõ
non
poterat ei esse præceptum. unde sequitur corollarium, Vanum
* est quod
dicũt
dicunt
recentiores, quòd datur
tempus induciarum, in quo aliquis potest deliberare, & si non deliberet, non imputatur ei,
quo transacto si non deliberet, iam imputabitur. Hoc
inquã
inquam
patet ex dictis esse falsum, quia
|
si non deliberat, nec est in libertate ipsius deliberare, imò si fieri posset, ut quis per centum
annos bene dispositus
nunquã
nunquam
deliberaret,
nõ
non
potest ei imputari. Secundum
corollariũ
corollarium
, Primum
*
instās
instans
uel tempus usus rationis, in quo
quis primò deliberat actu, non est in quo potest primò deliberare. Probatur, quia primum
instās
instans
rationis
uocat̃
uocatur
, in quo quis potest uti libero arbitrio primò, & in quo primò est capax
præcepti, aut boni & mali, sed hoc nullo modo potest
antequã
antequam
primo actu deliberet. ergo
id est
primũ
primum
instās
instans
usus rationis.
Tertiũ
Tertium
, Cùm
doctores quærunt, an homo obligetur ad aliquid in primo
instãti
instanti
usus rationis, & ad quid
teneatur,
intelligendũ
intelligendum
est necessariò de primo
instãti
instanti
usus rationis, & ad
ꝗd
quid
teneat̃
teneatur
,
intelligẽ
dũ
intelligendum
est necessariò de primo
ĩstãti
instanti
, uel
tp̃e
tempore
ĩquo
inquo
deliberat. Pat.
ꝗa
qua
primò
nõ
non
est imaginabilis obligatio, sicut nec libertas. ergo. Et
cõfirmat̃
confirmatur
,
ꝗa
qua
omnino est impossibile, ut
ꝗs
quis
cognoscat quomodo primò potuit deliberare, si hoc fuit
ante
antequam
actu deliberaret. Patet, quo enim signo uel
argumẽto
argumento
hoc posset cognoscere? ergo si aliud
tẽpus
tempus
designaremꝰ
designaremus
usus rationis
ante
antequam
homo
deliberaret, &
ĩ
in
quo homo
obligaret̃
obligaretur
,
nullꝰ
nullus
posset scire, nec
ꝑ
per
cõiecturas
coniecturas
pĩgues
pingues
& crassas, an
impleuit nécne illud
pręceptũ
pręceptum
. Et
ĩ
in
summa, est
absurdiss.
absurdissimum
hoc ponere, sicut si
ꝗs
quis
dormiat, impos|
sibile est dicere, quòd habet aliquod nouum
pręceptum ut expergiscatur, quod
quidẽ
quidem
priùs
non haberet antequam dormiret. Dico ergo,
quòd ad
quamcũque
quamcumque
dispositionem quis perueniat, antequam actu deliberet,
nõdum
nondum
peruenit au usum rationis, nec est tempus usus rationis, nec obligatur ad aliquid, nec de illo est
dicendum apud theologum aut philosophum
aliud, quàm de puero. Sed quando quærimus,
ad quid homo teneatur in primo instanti usus
rationis, intelligendum est, id est in quo primo actu deliberat, unde si quis excedat è uita,
antequã
antequam
actu deliberet, impossibile est ut peccauerit. Hæc de prima quæstione.