¶ Tertia propositio, Solùm
* ad uindicandam
iniuriam non semper licet interficere omnes
nocẽtesnocentes. Probatur, Quia etiam inter ciues
nõnon
liceret, ubi etiam esset delictum totius ciuitatis, aut prouinciæ interficere omnes
delinquẽtesdelinquentes, nec in
cõmunicommuni rebelliõerebellione liceret occidere,
& perdere
totũtotum populũpopulum. Vnde pro simili facto
Theodosius ab Ambrosio ab ecclesia est prohibitus. hoc enim esset
cõtracontra publicũpublicum bonũbonum,
qđquod
tamẽtamen est finis belli, et pacis. ergo etiam
nõnon licet
tollere omnes
nocẽtesnocentes ex hostibus. Oportet ergo habere rationem iniuriæ ab hostibus acceptæ, &
dãnidamni illati, &
aliorũaliorum delictorũdelictorum. Et ex hac
consideratione procedere ad
uindictãuindictam, &
animaduersionẽanimaduersionem omni atrocitate, & inhumanitate seclusa. In hoc enim proposito Cice. 2. Officio.
ait,
ꝙquod animaduertẽdũanimaduertendum est in noxios
quãtũquantum
æquitas & humanitas
patiãturpatiantur. & Salust,
Maiores nostri religiosissimi mortales nihil uictis eripiebant, præter iniuriæ licentiam. Ali|
quando
* etiam licet & expedit interficere omnes
nocẽtesnocentes. Probatur, Quia etiam bellum geritur ad pariendam pacem, & securitatem: sed
aliquando aliter obtineri securitas
nõnon potest,
nisi
tollẽdotollendo omnes hostes: & hoc maximè uidetur contra
infideles, à quibus nunquam illis conditionibus pax æqua sperari potest. Et
ideo
unicũunicum remedium est, tollere omnes, qui
contrà arma ferre possunt, modò iam fuerint
in culpa. Et ita intelligendum est illud præceptum Deuter. Aliâs autem in bello
cõtracontra Christianos
nõnon puto
ꝙquod hoc sit licitum. Cùm enim
necesse sit ut
ueniãtueniant scandala (ut habetur Matt.
18.) & bella inter principes, si semper uictor
interficeret aduersarios omnes, esset in perniciem generis humani, & Christianæ religionis, & orbis citò in solitudinem redigeretur: nec bella pro bono publico, sed in publicam
calamitatẽcalamitatem perditè gererentur. Oportet
ergo ut pro mensura delicti sit plagarum modus, nec ultrà progrediatur uindicta, in quo
etiam habenda est ratio & consideratio, quòd
(ut suprà dictum est) subditi non
tenẽturtenentur, nec
debent examinare causas belli, sed possunt sequi principem suum in bellum, contenti authoritate principis, & publici
cõsiliiconsilii: unde pro
maiori parte, licet ex altera parte sit bellum iniustum, tamen milites qui ueniunt ad bellum,
& pugnant in bello, aut defendunt, uel oppu|
gnant ciuitates, ex utraque parte sunt innocentes. & ideo cùm iam uicti sunt, & non est periculum ab illis, credo quòd interfici non possunt, ne unus quidem ex illis, si præsumitur,
quòd bona fide in prælium uenerunt.