IN CONSTITVTIONIS SECVNDAE EX RVBRICA DE PACTIS, LIBRO VI. CVIVSQVE INITIVM, QVAMVIS PACTVM. INSCRIbitur: non inutilem interpretationem ad Lectorem PRAEFATIO.

PRINCIPES OMNES, AC LEGVM LATORES, CANDIDE LECTOR, & hi præsertim, qui religionis Christianæ documentis Rempublicam optimis legibus instituere conati sunt, in rebus agendis, & frequentissimo hominum commercio, dum humanam simplicem́simplicemque conuentionem iustis ex causis inualidam, ac infirmam esse censuerunt, aut sanè non ita vtilem, vt ipsa publica fides in hisce negocijs exigebat: eam tamen iurisiurandi religione stabilitam, absque vlla exceptione ob iuramenti vim apud forensia Tribunalia ita admittendam esse statuerunt, vt plerunque ab ipso Sacramento virtutem potissimam, plerunplerunque effectus quosdam, eos́eosque ex Iure Pontificio, & Cæsareo singulares accipiat. Contingit frequenter ob tot calumnias, quas mortalium malitia excogitauit, & propter cautelas, quibus fœdifragi homines vtuntur ad effigiendas proprio libero́liberoque consensu pactas conuentiones, conuictum humanum Reipublicæ omninò necessarium, vel deficere, vel funditùs periclitari. Etenim tot legibus in qualibet communitate statutis, tot aduersus pacta & contractus solent obijci defectus, vt planè nullus ferè conuentione priuata vtcunque diligentissimè conscripta, se tutum fore existimet, nisi vndique futuris hominum dolis, quibus à pactis discedere tentant, antidotis quibusdam occurrere festinet. Cæterùm præter alia, quæ solent ad conuentionum tutelam opponi, illud præcipuè multi faciendum est, quod à religione iuramenti vires sacrosanctas adsumit. Si namnamque conuentiones, quæ cum minoribus ætate fiunt, multum roboris adquirunt ex iureiurando à minore præstito: sic multi contractus, qui alioqui vel nulli existimantur, vel pluribus possunt refelli, obiectionibus, ab omnibus his omninò censentur immunes propter iuramenti vim & eius religionem: quandoque contractus validi quidem, ampliorem ex eadem ratione effectum habent, quàm si simplici consensu forent stabiliti, sicuti constat in cap. cùm contingat. de iureiurand. cap. debitores. eod. titu. Authent. sacramenta puberum. C. si aduers. vendi. & maximè in hoc cap. quamuis pactum. quem locum ipsi delegimus, vt quæ priuatim hac de re Salmanticæ elaborauimus, paulò diligentius postmodum examinata, publico omnium Iurisperitorum iudicio committeremus. Igitur huius constitutionis breues Commentarios in tres distinximus Partes, quarum prima de iuramenti cognitione generalia quædam examinabit. Secunda Bartol. resolutionem de viribus iuramenti in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. ad vnguem discutiet. Tertia specialiter de iurisiurandi viribus, quas hæc Constitutio renunciationi paternæ hæreditatis tribuit, ad amussim tractabit: varios intellectus huius Capitis, ei́eique admodum necessarios continens. Multa tamen omittemus, quæ de viribus & effectibus iuramenti passim à Doctoribus traduntur: contenti siquidem ea tantùm explicare, quæ hoc Tractatu præcipua censentur.

Loading...