5

SVMMARIVM.

  • 1 Quid furca significauerit apud Latinos.
  • 2 Crucis supplicium an idem quod furea fuerit?
  • 3 Litera. T. supplicij nota.
  • 4 Crucis supplicium à Constantino Magno abrogatum.
  • 5 Crucis signum, & character olim salutationis nota, Hieroglyphica significatione,
  • 6 Furcarum erectio, capitalis, & criminalis iurisdictionis signum.
  • An olim apud ueteres furcarum supplicium fuerit in usu, & de crucis patibulo.
CAPVT V.
FAmosos latrones in his locis, vbi grassati fuerint, furca figendos compluribus placuisse, testis est Calistratus Iurisconsultus libro sexto. de cognitionibus in l. capitalium. §. famosos. ff. de pœnis. E cuius re
1
*sponso plerique adnotarunt † olim furcarum supplicium apud veteres fuisse frequentissimum. quorum opinioni suffragatur idem Calistratus eadem. l. capitalium in eius initio. Summum, inquit, supplicium esse videtur ad furcam damnatio. Vlpianus item in l. sacrilegij. ff. ad legem Iul. pecul. scribens, proconsules sacrilegos quosdam in furcam suspendisse. Eiusdem supplicij meminere Paulus in l. si quis aliquid. §. primo. ff. de pœnis. Modestinus in l. tertio. §. is qui. ff. de re milit. Titus Liuius libro primo. lex, inquit, horrendi criminis erat. Duumuiri perduellionem iudicent. Si à duumuiris prouocauerit, prouocatione certato, si vincent, caput obnubito, infœlici arbore reste suspendito, verberato, vel intra pomœrium, vel extra pomœrium. Idem paulò inferius, eum sub furca vinctum inter verbera, & cruciatus videre potestis? Quo in loco infœlicem arborem furcam dixit, in qua quis ob crimen laqueo suspendebatur. Plinius verò libro decimo sexto, capitulo xxvj. quæ dictæ fuerint infœlices arbores explicat. Cicero in oratione pro C. Rabirio perduellionis reo. Namque hæc tua, quæ te hominem clementem, popularemq́;popularemque delectant. I. lictor, colliga manus, quæ non modò huius libertatis, mansuetudinisq́;mansuetudinisque non sunt, sed ne Romuli quidem, aut Numæ Pompilij, sed Tarquinij superbissimi, atque crudelissimi regis ista sunt cruciatus carmina, quæ tu homo lenis, ac popularis libentissimè commemoras. Caput obnubito, arbori infœlici suspendito. quæ verba Quirites iam pridem in hac republica non solum tenebris vetustatis, verum etiam luce libertatis oppressa sunt. Hæc Cicero. Sed & furcam veteres Latini appellarunt lignum curriculi, cui superfigebatur temo. Id dempto temone, seruorum, qui in familia deliquerant, humeris per vinciniam circumferendũcircumferendum imponebatur contumeliæ causa, atque inde furciferi dicti autore Plutarcho in Martio Coriolano, Et in problematis Romanis capitulo lxx. quo in loco & illud adiicit, Græcos nominare lignum istud φαυρὸν Latinos furcāfurcam, cùm in priori scripsisset à Græcis hoc lignũlignum dici, φήριτμα, κὰι ὑποφάτην. Ex quo lector poterit intelligere quæ Macrobius tradit lib. primo Saturnaliorum capitulo vndecimo & repetit Lactantius Firmianus libro secundo capitulo octauo, qui seruum sub furca ad supplicium duci dixit, quod Macrobius patibulo constrictum dixerat. Liuius libro secundo, eandem historiam scribens sub furca cæsum dixit. ex quo & Dionysio libro septimo, & Plutarcho error est apud Macrobium in annis ab vrbe condita. Illud forsan placuit, furcam φαυρὸν dici, quasi furcę † & crucis suppliciũsupplicium
2
* idem fuerint. At crucis affigebantur clauis nocentes, furca verò puniebantur laqueo suspensi, & id frequentiùs, licet non fuerit hoc discrimen exactè seruatum. Cicero libro quinto, de finibus. vbi de infœlici exitu Polycratis Samiorum tyranni disserit ita inquit, Ne tum quidem miser, cùm ab Oroete prætore dare in crucem actus est. De quo Herodotus in Thalia scribit, ὀροὶ της ἀνεφάυρωσεν. Oroetes cruci affixit. Eusebius verò libro octauo, de præparat. Euangelij capitulo xiiij. De eodẽeodem Polycrate tractāstractans dixit, ὐπὸ μέγάλου βασι λέωσ έκoλὰξετο, κὰι προσηλο̃υτο. id est, à Magno Rege | punitus est, & cruci affixus. Iustinus lib. xxij. de Bomilcare Pœnorum duce. Hoc inquit, certa minis, discrimine tanta desperatio illata Pœnis est, vt nisi in exercitu Agathoclis orta seditio esset, transiturus ad eum Bomilcar dux Pœnorum cum exercitu fuerit. Ob quam noxam in medio foro à Pœnis patibulo suffixus est, vt idem locus monimentum suppliciorum eius esset, qui ornamentum ante fuerat honorum. Sed Bomilcar magno animo crudelitatem ciuium tulit, adeò, vt de summa cruce, veluti de tribunali, in Pœnorum scelera concionaretur, obiectans illis nunc Hannonem falsa affectati regni inuidia circumuentum, nunc Gisgonis innocentis exilium, nunc in Hamilcarem patruum suum tacita suffragia, quod Agathoclem socium illis facere, quàm hostem maluerint. Hæc cùm in maxima populi concione vociferatus esset. expirauit. Hactenus Iustinus. De cruce Reguli Silius libro secundo.
Vidi cum robore pendens
Hesperiam cruce sublimis spectabat ab alta.
Cicero vltima in Verrem actione, dum proclamat facinus indignum fuisse Gauium Romanum ciuem à Verre in crucem agi ita inquit, Quid enim attinuit, cum Mamertini more, atq;atque instituto suo crucem fixissent post vrbem in via Pompeia, te iubere in ea parte figere, quæ ad fretum spectaret, & hoc addere, quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palàm, te idcirco illum locum deligere, vt ille, qui se ciuem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domũdomum suam prospicere posset? Itaque illa crux sola iudices post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiæ conspectus ab isto delectus est, vt ille in dolore, cruciatuq́;cruciatuque moriens, perangusto freto diuisa seruitutis, ac libertatis iura cognosceret. Italia autem alumnum suum seruitutis ex tremo, summóque supplicio affixum videret. Hæc Tullius. Huius Gauianæ crucis meminit Lactantius libro quarto diuinarum institutionum capit. decimo octauo. vbi falsò legitur Canniniana crux, cum potiùs sit ex Cicerone Gauiana. Liuius libro decimo. decad. iij. de profugis grauiùs, quàm de fugitiuis consultum. Nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati sunt. Tranquillus in Galba capitulo nono & tutorem, quod pupillum, cui substitutus hæres erat, veneno necasset, cruce affecit, Implorantiq́;Implorantique leges, & ciuem Romanum se testificanti, quasi solatio, & honore aliquo pœnam leuaturus, mutari multoq́;multoque præter cæteras altiorem, & dealbatam statui crucem iussit. Idem in Domiciano capitulo deci. Item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, librariis etiam qui eam descripserant crucifixis. Rursus capitulo vndecimo. Authorem summarum pridie quam crucifigeret in cubiculũcubiculum vocauit, assidere in thoro iuxta coegit, securum, hilaremq́;hilaremque dimisit, partibus etiam de cœna dignatus est. Lucanus libro sexto. agens de Erichthone maga vtriusque supplicij mentionem fecit, illius inquam, quo laqueo furca suspensi præclusu spiritu pereunt, & quo in crucem acti clauis affixi occiduntur.
Laqueum, nodos́nodosque nocentis
Ore suo rupit, pendentia corpore carpsit,
Abrasit́Abrasitque cruces, percussa́percussaque viscera nimbis
Vulsit, & incoctas admisso sole medullas.
Insertum manibus ChalybẽChalybem, nigram́nigramque per artus,
Stillantis tabi saniem, virus́virusque coactum
Sustulit, & neruo morsus retinente pependit.
Tranquillus in Cæsare capitulo lxxiiij. sed & in vlciscendo natura lenissimus. Pirata, à quibus captus est, cum in deditionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi. Quod Plutarch. in Cæsare dixit ἀνεφαίρωσεν. id est cruci affixit, & in Apophthegmatis verbo à clauis deducto προσήλᾳ eleganter significauit. Ex quibus locis apparet, crucis supplicium nimis crudele vel ex eo fuisse, quod foret lenta in eo mors. Diuus Augustinus super Ioannem tractatu. xxxj. supplicium, inquit, crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, & omnes crucifixi longa morte necabantur. Idem tractatu xxxvj. pendentes enim in ligno crucifixi, clauis ad lignum pedibus, manibusq́;manibusque cōfixiconfixi producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi, sed diu viuebatur in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Genes. capitulo xl. Ioseph respondit pistorum magistro, tria canistra tres adhuc dies sunt, post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce. Et rursus paulò post, alterum suspendit in patibulo, vt veritas coniectoris probaretur, & capitulo xlj. Ego enim redditus sum officio meo, & ille suspensus est in cruce. Deuterinomij capitulo xxj. quando peccauerit homo quod morte | plectendum est, & adiudicatus morti appẽsusappensus fuerit in patibulo, non permanebit cadauert eius in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia maledictus à Deo est qui pendet in ligno. Iosue capitulo octauo. Regem quoque eius suspendit in patibulo vsque ad vesperam, & solis occasum, præcepitq́;præcepitque Iosue, & deposuerunt cadauer eius de cruce. Extat & de Aman affixo cruci, quam parauerat Mardochæo historia Hester capitulo quinto sexto, & septimo, Seneca libro primo Epistolarum septimum epi. Sed latrocinium fecit aliquis, quid ergo meruit? vt suspendatur. Ex quibus probatur, genus hoc supplicij, quo cruci nocentes affigebantur, & suspendebantur in ea, fuisse apud veteres frequentissimũfrequentissimum, crucémque ipsam Græcè dictam φαυρὸν. Idq́;Idque euidentiùs erit ex Luciano in dialogo, cui titulus, iudicium vocalium. Qui finxerit eleganter, literam. T. vt furem, & aliena inuadentem, litera. S. ex multis dictionibus expulsa, dignam videri, quæ in id ageretur supplicium, quod ipsius exprimeret figura, nempe crucem, quæ quidem absque ipsius nocentis suspenso corpore, sit omnino literæ. T. similis. Vt obiter adinoneam, nihil ad hanc rem pertinere, quod Ludouicus Cælius libro sexto, lect. Antiqu. capitulo octauo. adnotauit de litera longa, quæ ad similitudinem. T. figuretur, quoniam, vt is inquit, qui pendet laqueo suspensus eam planè reddit imaginem suspendio si defuncto obtinente vicem lineæ ex superiori parte in imum productæ, trabis verò, vnde laqueus destinatur, transuersam elementi portionem fungere videatur. Nam vtcunque id sit, & adnotari possit ad Plautinos de litera longa sales, quod lector poterit faciliùs expendere, ad crucis imaginem, quæ ex litera. T. à Luciano doctissimè traditur, nihil opus est ipsius suspensi cadauere, cùm & sine ipso † crux ipsa imaginem. T.
3
* referat graphicè. Erat etenim hac ratione apud veteres Tau, atque ideo. T. Latinum supplicij nota, autore Quintiliano libro octauo, capitulo tertio. Sed & furcis nocentes affixos olim fuisse, subindicat Calistratus in dicto. §. famosos. Plinius item libro xxix. capitulo quarto. Eadem inquit, de causa supplicia annua canes pendunt inter Aedem iuuentutis, & Summani viui in furcas Sambucea arbore fixi. Vt tandem ratione communis, & frequentissimi supplicij possimus coniectare, quandoque crucem dictam supplicium illud, quo suspẽsisuspensi præcluso spiritu occidebāturoccidebantur, ac deinde furcam veteres quandoque appellasse crucem, cui affigebantur nocentes. Nam & Suidas scribit δίδυμον ξύλον. dici Latinè furcam, cùm illud dici etiam crux verè possit, cùm sit vnum lignum alteri connexum. His adstipulatur quòd cruces non vnius generis erant, sed aliter ab aliis fabricabantur, sunt etenim qui capite in terram cōuersoconuerso suspendebant, alij per obscœna stipitem agũtagunt, alij brachia patibulo explicuerunt, sicuti ex Seneca obseruauit Ludouicus Cælius in dicto capitulo octauo. tametsi ex propria verborum significatione illud sit verius, & frequentiori vsui conueniat magis, crucẽcrucem dictam fuisse patibulum, cui nocentes expansis brachiis, & clauis affixi, occidebantur. Eusebius martyrium Petri apostoli enarrans li. tertio de ecclesia historia capitulo primo scribit, ὅσ κὶ ἐπὶ τέλειὲν ρ̀όμῃ γενομενοσ ἀνεσκολοπίσθκ κατὰ κεφαλῆς, ὅυτωσ αὐτοσ αξιώς ας παθεῖν. id est, Petrus tandem Romæ existens in crucem actus est, pedibus sursum versum sublatis, aut capite in terram verso, & in sublime pedibus eleuatis, ex Hieronymo in Catalogo scriptorum ecclesiast. Vel inuersis vestigiis cruci affixus ex Ambrosio, qui Egesippum ê Græco in Latinum transtulit libro tertio. de excidio Hierosolymitano capitulo secundo. Idq́;Idque martyrij genus idem Petrus petierat, quòd se indignum putaret, qui itidem vt magister suus recto corporis statu pateretur. quòd sensit Eusebius, & palam exponit. Nicephorus libro secundo. capitulo xxxvj. idem Eusebius libro octauo. de historici ecclesiastici capitulo octauo. de martyribus agens inquit, καὶ ἄλλοσ πάλιν ὰνασ κολσπισθέντεσ ὁιμὲν κ̀ατὰ τὸ σύνηθες τοῖσ κακο̃υργοισ, ὁιδὲ καὶ χειρόνοσ ἀνάπαλίν κάτω κάρα προσηλωθέντεσ, πηρούμενοιτε ξῶντεσ, είσότε καὶ επὶ ἀυτῶν ἰκρ́ιων λιμῶδιαφθαρεĩν, Quæ Latinus Nicephori interpres libro septimo. capitulo octauo. ita Latinè tractat. Et alij quidem eodem, quo malefici modo, supplicio affecti, alij autem inuersi, pedibus videlicet in sublime sublatis, vitam diu, grauiterq́;graviterque traxerunt, donec in cruce ipsa ita suffixi fame perierunt. Græcis sanè verba hæc, ἀναφάυρὸω, προσηλόω, & ἀνασκολοπίξω, peculiaria sunt in ea significatione, qua Latini crucifigere, patibulo affigere dicunt. Herodianus l. v. historiæ, συκοφαν́ταίτε, κὶ δον̃δοι, ὅσοι | δεσπότας κᾶτήγγέλλον ἀνεσκολοπήσθησαν. CalũniatoresCalumniatores, & serui quicunq;quicunque dominos denunciauerātdenunciauerant, patibulo affixi fuerunt. Nam & autore Suida σκόλοψ, palus erat præacutus, cui nocentes affigebantur, qua tandem dictione Christi crux fuit significata Apollinis Milesij responso, cuius meminit Lactantius Firmianus libro quarto capit. vigesimotertio. Sed & idem Suidas crucem, aut patibulum Græci dici ἱκρίον, & inquit, ἱκρίῳ Ἰουδᾶιοι τόν σωτῆρα πρυσήλωσαν. Cruci saluatorem Iudæi affixerunt, Addit idem auctor. solemne fuisse apud Athenienses ex lege, vt Cenotaphijs, & sepulchris imaginariis eorum, qui in exilio, aliáue calamitate mortui forent extra patriam, nec Atheniensi in agro sepulti, crux apponeretur lignea insignum illius calamitatis. Quod de Thucydidis sepulchro quidam referunt, auctore Marcellino in eius vita. Ex quo Suidæ locus fortassis vitio typographorum deprauatus, illustratur. Hinc obseruari poterit interpretatio legis, quæ à Constantino ad Maximum. P. vrbis lata est de crimine læsæ maiestatis libro nono Codicis Theodosiani titul. quinto. Cuius duæ priores partes referuntur in Codice Iustiniani. l. tertia. C. ad legem Iul. maiesta. tertia, & vltima parte omissa. Cuius hæc est decisio. In seruis quoque vel libertis, qui dominos, aut patronos accusare, aut deferre tentauerint, professio tam atrocis audaciæ, statim in admissi ipsius exordio per sententiam iudicis comprimatur, ac denegata audientia patibulo adfigatur. P. P. Kalen. Ianua. Volusiano, & Anniano conss.
Laquei verò supplicium quàm sit, & fuerit ignominiosum, atque ideo nobiles minimè eo plectendos fore, obiter ipse adnotaui libro secundo Variarum resolutionum capit. nono numero quarto. nisi famosi latrones, aut grassatores fuerint. Eadem ratione crucis pœna ante Iesu Dei optimi maximi passionẽpassionem vbique locorum infamis erat, & fuit quidem apud Gentiles adhuc post redemptoris mortem, quod Lactantius Firmianus libro quarto diui. Institu. capitulo xxvj. in hunc modum explicat, Dicat enim fortasse aliquis, cur si Deus fuerit. & mori voluit, non saltem aliquo honesto mortis genere affectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicij? Quod etiam homini libero, quamuis nocenti videatur indignum. Diuus Augustinus de verbis Domini secundum MatthęũMatthęum sermone. decimo octauo. Si genus, inquit, mortis exhorrescit infirmitas, nihil illo tempore fuit ignominiosius, quam mors crucis. Non enim frustra commendans eius obedientiam Apostolus addidit dicens, Factus est obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine huius seculi, prius honorauit crucem in hoc seculo, vt terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi. Hæc Augustinus, & his familia rursum sermone primo in feria sexta parasceues, & Chrysostomus super Paulum ad Philippenses capitulo secundo. quin & Iurisconsultus in l. liberorum. §. non solent. ff. de his qui not. infamia. inquit, non solent lugeri suspendiosi. Verùm post Christi Iesu mortem adeò venerandum, tantæq́ue maiestatis fuit crucis patibulum, vt Diuus Petrus omnino recusauerit eodem modo, quo eius magister id subire supplicium: quemadmodum paulò antè ex histo
4
*ricis obseruauimus: † sed & Constantinus Magnus, qui signo, & vexillo crucis ferocissimos, potentissimosq́ue hostes debellauit, & euertit, lege lata constituit, ne quis crucis supplicio, quod frequentissimũfrequentissium tunc erat, puniretur: idq́ue ob sanctissimæ crucis venerationem: sicuti tradidere Cassiodorus libro primo, Historia tripart. capitulo decimo. Sozomenus libro primo ecclesi. histori. capitulo octauo. & Nicephorus libro septimo capitulo xlvj. Cæterùm & ante Christi passionẽpassionem crux, signumq́ue crucis maximæ fuit significationis. Nam & Ruffinus libro vndecimo histor. eccles. testatur, capitulo xxix. apud Aegyptios significatione Hieroglyphica vitam, & futuram saluationem significasse. Etenim cùm
5
*Serapidis templum solo æquaretur, † Hieroglyphicæ quæ dicuntur formæ, & characteres signo crucis persimiles apparuissent saxis incisæ, earundem literarum interpretandarum periti characterem sub crucis forma vitam futuram significare dixerunt: auctoribus Socrate libro quinto, capitulo xvij. Sozomene libro septimo, capitulo xv. Nicephoro libro xxj. capitulo xxvj. & Suida in dictione.
Ezech. c. ix. signum Tau, quod Græcè, & Latinè literarum. T. explicat, & præsignat, vt saluationis signũsignum apponitur: quod illic Diuus Hieronymus, & Tertullianus libro aduersus Iudæos capitulo de vastatione Israel. & libro tertio aduersus Marcionem adnotarunt. | plura de crucis signo, Iustinus Martyr in oratione secunda pro Christianis. Quo in loco pagi. 31. versum illum Psalmi nonagesimiquinti: Dicite in gentibus, quia Dominus regnauit. ita legit, Lætamini in gentibus, Dominus post lignum, regalem potestatem habuit. IdẽIdem Iustinus in Dialogo cum Triphone pagi 57. legit, Dicite in nationibus, dominus à ligno regnauit. Quam lectionem agnoscit auctor ille, quisquis is est, qui hymnũhymnum dominicæ passionis, quo ecclesia vtitur, scripsit, inquit enim,
Impleta sunt quæ concinit
Dauid fide lis carmine,
Dicens in nationibus
Regnauit à ligno Deus.
Quod obiter adnotari volui, quia locus hic insignis est, & non facilè quis poterit locũlocum signare, vbi Dauid dixerit, quod ecclesia ex eius ore prophetico canit. Siquidem Iustinus ipse testatur, verba illa: à ligno, fuisse detracta ab Hebræis ex Psalmo, quod palàm passionem Christi prædiceret diuinus ille Psaltes. Sed & Faber Stapulensis in Psalmos asseuerat, in psalmodia Romana legi versiculum prędicti Psalmi. Dicite in nationibus, regnauit à ligno Deus: tametsi existimet ipse, verba illa, à ligno, paraphrasticè addita fuisse.
6
*Furcarum autem erectio † signum est, & id maximum criminialis, capitalisq́;capitalisque iurisdictionis, quod satis probatur ex IuriscōsultoIurisconsulto in dicto. §. famosos. & aliis plerisque locis, in quibus de furcarum supplicio Iurisconsulti meminere, idq́ue Baldus censet in capitulo j. quid sit inuestitu. in feudis. nume. sex. quem sequitur Chassanæus in consuetudinibus Burgundiæ rubri. primo. §. octauo. idem repetit Bald. in l. à procuratore. C. mandati. Potest enim qui criminalem in aliquo loco habet iurisdictionem furcas erigere ad pœnarũpœnarum exequutionem, criminumq́;criminumque punitionem. Quin & id agere poterit, qui cognitionem habet harum causarum criminalium, simul & exequutionem, licèt qui in eodem loco tantum cognitionem habet, earum erectionem prohibere velit, autore Oldrado cons. sexto. probatq́;probatque Andreas Alciatus libro nono parerg. capitulo xxiiij. erectione furcarum iurisdictionis capitalis, & meri imperij quasi possessionem adquiri, & retineri. Quod passim in his controuersijs, quæ de criminalis iurisdictionis vsu tractantur, obseruari diligentissimè solet ab aduocatis, & iudicibus, qui ea de re sententiam sunt pronunciaturi.
Loading...