THEMA CAP. VIII.

De falsa moneta, & eius authoribus puniendis.

SVMMARIA.

  • 1 Quæ dicatur falsa moneta.
  • 2 Numi falsi latinè, & græcè quibus dictionib. significẽtursignificentur.
  • 3 Quæ sit huius criminis pœna.
  • 4 Pœna expendentis falsam monetam.
  • 5 Fundens monetam, radẽsradens, aut tingens qualiter puniatur.
CAPVT VIII.
POstremo de crimine falsæ monetæ paucis agam, veluti coronidẽcoronidem huic operi adijciens, vt & prauāprauam, infamemq́ue numismatum mutationem itidem perstringam.
1
*Est enim falsa moneta illa, quæ cuditur ab eo, qui non habet publicam cudendi authoritatẽauthoritatem. quod Barto. notat in l. qui falsam. ff. de falsis. Nam authoritas reipublicæ, vel principis vires tribuit numis: secundum Iurisconsultum in l. j. ff. de contrahen. emp. in princip. Aristotelem lib. 5. Ethico cap. 5. & lib. 1. Politicor. c. 6. qua ratione obtentum est, ad principem, & rempublicam pertinere hoc ius cudendi monetam. cap. 1. & ibi doctor, quæ sint regaliæ, l. 1. partita. 2. l. 1. titul. v. lib. 4. ordinat. Quod adeò iure receptum est, vt minimè sit vlteriùs necessariò probandum. Igitur nemo præter principem monetam cudere potest. & idcircò falsi censendi sunt numi, qui non fuerint regia authoritate percussi. text. optimus in l. penul. titul. 7. part. 7. Dicuntur item numi falsi, qui ex adulterina materia fiunt, etiam si facti sint, & signati ab his, qui huic fabricæ, & muneri sunt à Rege præpositi, & instituti. Sicuti & hi, qui non habent formam à lege, vel principe statutam: & hi, qui pondus legitimum non appendunt ex Baldo in Margarita Innocentia. verbo, moneta. Ange. in l. 1. C. de falsa monet Platea in l. 1. C. de veteris numism. potest. Matthæo Afflict. in constituti. Neapoli. lib. 3. tit. 40.
2
*colum. 2. Numismata verò falsa, latinè dicuntur adulterina: ita etenim ea appellat Constan tinus Imperator in l. 1. C. de fals. monet. libro 9. Codicis Theodosiani tit. 21. & in l. 2. eod. titul. quæ est prima titul. de falsa moneta. in C. Iustiniani. sic & huius criminis author dicitur adulter solidorum, & numorum in l. 2. C. de falsa moneta. quæ deducitur à l. 5. eod. titu. sub Codice Theo dosiano. Cicero lib. 3. de offic. Si sapiens, inquit, adulterinos numos acceperit imprudens pro bonis. Est etenim adulterare, arte aliqua quidpiam pro vero assimilare, & rem synceram corrumpere. Græcè autem falsi numi aut falsa numismata dicuntur paratypa, & paracharagmata: & ipsi qui cudunt falsos numos Paracharactæ vocantur. dicuntur etiam hi numi paraseni: quod Ludouicus Cælius adnotauit lib. 6. antiq. lectio c. 2. sed & in Codice Theodosiano extat tit. de falsa moneta Valentiniani lex 8. in hunc equidem modum. Falsæ monetæ rei, quos vulgò Paracharactas vocant, maiestatis crimine tenentur obnoxij. Sed & Gulielmus Budæus in commentarijs ad linguam Græcam quæ Cælius elegātereleganter explicat pagina 550.
3
*Pœna autem huius criminis variè iure veteri est | statuta. etenim domus, in qua falsa moneta cuditur, fisco addicitur, nisi dominus longè absens, & ignorans excusetur ab huiusmodi damno. l. 1. C. de falsa monet. quæ dominum, etiam ignorantem hac pœna afficit, si in proximo is constitutus sit, ob grauem eius negligentiam, quod multò distinctiùs explicatur in l. 2. & l. 4. titul. de falsa monet. lib. 9. Codicis Theodosiani: idem probat regia l. vltim. titul. 7. part. 7. qua de re diuus Hieronymus in vita Antonij eremitæ scribit, huius criminis authores, ne ipso strepitu deprehenderentur, ad eum vsum in eremis antra sibi parasse: vt furtiuæ, & falsæ monetæ essent officinæ. Qui verò falsam monetam effecerit, aut hoc crimen commiserit sub Imagine Imperatoris, ipsiúsue Imperatoris falsam monetam percusserit, igni comburendus est. l. 2. C. de falsa monet. secundum communem eius interpretationem, quam ibi tradidêre gl. Cynus & alij, omniaq́ue eius bona publicantur: vt eadem lege cōstitutumconstitutum est. Idem erit in committente crimen istud circa regiam monetam. text. elegans in l. ix. titul. 7. part. 7. Imò & proditionis crimen committitur, ac humana maiestas læditur hoc perpetrato scelere: & ideò huius criminis reus itidem est, & læsæ maiestatis sceleri obnoxius: quod probatur in dict. l. 2. & in dict. l. Valentiniani: atque in l. 1. titul. 2. part. 7. dicitur enim vulgò aleuosus, ac dimidiam ex ea causa bonorum partem amittit. l. 4. titu. 6. lib. 8. ordinat. quibus adde l. 7. titul. 12. lib. 4. fori. Quod si quis hoc crimen commiserit circa numismata principis inferioris, qui non sit Imperator, puniendus erit pœna capitali. text. in d. l. 1. C. de falsa moneta. notant omnes in dict. l. 2. gloss. & doctor. in dict. capit. quanto. de iureiuran. Nec in huius criminis punitione quò ad prædicta quidquam refert, sit moneta aurea, ærea, vel argentea: sicuti visum est Saliceto in dict. l. 2. & Matthæ. Afflict. in dict. titul. 40. colum. 2. probat regia lex 9. titul. 7. part. 7. Hæc autem pœna capitalis, de qua in dict. l. 1. deportationis est. gloss. in l. vltim. C. de veter. numisma. potest. libr. 11. notat Salicet. in dict. l. 2. latè Alexand. in consi. 104. libro 1. column. 2. post Baldum in eadem l. 2. atque hæc dicta sint iuxta frequentissimam iuris vtriusque interpretationem. Ego verò ex ipsis Cæsarum constitutionibus aliter rem istam opinor esse intelligendam. Nam pœna ignis in ea tantùm specie constituta est, vbi quis solidos, numos inquam aureos, & Cæsareos adulterauerit. textus insignis in l. 5. titul. de falsa moneta. lib. 9. Codicis Theodosiani, quæ quidem constitutio data est à Constantio Augusto Antiochiæ. Qua ratione non admodum absona, nec absurda, imò propria est interpretatio gloss. in dict. l. 2. C. de falsa monet. dum illius legis pœnam adulteranti aurea Imperatorum nunismata infligendam esse opinatur: tametsi communis interpretatio hoc ipsum non admiserit, sed si quis alia, etiam Cæsarum, & Imperatorum numismata fecerit adulterina, pœna capitali puniendus erit. l. 1. C. de falsa monet. quæ deducta est à l. 2. eiusdem tituli libro 9. Codicis Theodosiani. Nec vnquam mihi placuit, nec iure probari potest, eam constitutionem tractasse de his puniendis, qui crimen hoc in numismatis inferiorum perpetrauerint: cùm ius istud cudendi monetam solis competat summis principibus, quemadmodum paulò ante probatum est: de quibus Cæsares ipsos intellexisse adeò est veritati consonum, vt planè censeam, nec vsquam aliud cogitasse. Hæc sanè capitalis pœna, vt cesset omnium doctorum in hoc controuersia, explicatur apertissimè in l. 1. C. de falsa monet. lib. 9. C. Theodosiani, qua quidem constitutione Imperator Constantinus ad Verium Constantinopoli diffiniuit, Decurionem, vel Decurionis filiam à patrio solo exilij perpetui conditione ad ciuitatem in longinquo positam mittendum: ac Cæsarem ipsum consulendum super facultatibus ipsius delinquẽtisdelinquentis: plebeium rebus amissis perpetuæ dari damnationi: seruum autem vltimo supplicio afficiendum esse. Hæc sanè dicta lex, ex qua maximè probatur Saliceti interpretatio in d. l. 1. C. de falsa monet. Hinc etiam apparet leg. 2. C. de falsa moneta, in princip. vsque ad versic. cuius obnoxij. deductam fuisse à l. 1. quæ est Constantini ad Tertullum Præfectum Africæ. vers. autem cuius obnoxij. ex l. 8. quæ est Valentiniani. Theodosi, & Arcadij Imperatorum. & versicul. Præmio accusatoribus proposito. deduci ex l. 5. quæ est Imperatoris Constantij ad Leontium. titu. De falsa moneta lib. 9. Codicis Theodosiani. tametsi in Codice Iustiniani tota ea constitutio tribuatur, & asscribatur CōstantinoConstantino ad Tertullum Præfectum prætorio. Is verò, qui monetam propria authoritate, iusti tamen ponderis, & materiæ, ac formæ legitimæ percusserit: eadem pœna puniendus est, qua punitur adulterinam monetam fabricāsfabricans. gl. in l. 2. C. de falsa monet. notat Alexand. in l. singularia. num. 26. ff. si certum petatur. sensit Bartolus in l. qui falsam. ff. de falsis. vbi Hippo. nume. 66. scribit, hac in specie pœnam extraordinariam fore infligendam. Quod mihi non placet: præsertim, quia regia lex 9. titul. 7. partita. 7. etiam hanc criminis speciem ignis pœna puniendam esse statuit. Excusatur autem qui adulterina numismata fecerit ex eo, quòd scelus id commiserit in moneta, quæ in ea prouincia nec expenditur, nec in vsum commerciorũcommerciorum admittitur: notat Alexand. in consi. 104. li. 1. Afflict. in dictis constitutionibus Neapolitanis libro 3. rubri. 40. tradit Hippo. in l. qui falsam. numer 73. paulò antè citata. | Saltem excusabitur hic hac ex causa ab huius criminis pœna ordinaria, & extra ordinem punietur. Sed & an in hoc crimine conatus ipse nondum perfecto, nec consummato delicto sit puniendus, traditur à Iurisconsulto, & eius interpretibus ibi in dict. l. qui falsam. & à Thoma Grammatico, decisione 74. nos itidem aliquot de conatu adnotauimus in clem. si furiosus. de Homicid. 2. part. in princip. num. 6.
Sed si quis falsam monetam sciens expenderit, si
4
*numi plumbei, vel stannei sint, punitur pœna ordinaria falsi, quæ traditur in l. 1. §. vltim. ff. de falsis. Si numi alterius materiæ sint, pœna erit extraordinaria. Sic sanè tradidêre Bartol. per text. ibi in l. lege Cornel. ff. de falsis. Et Abbas. in cap. quanto. 2. colum. de iureiuran. Sed Saly. in l. 2. C. de falsa monet. existimat, indistinctè ordinariam pœnam falsi esse hoc in casu infligendam: quem alijs ad id citatis sequitur Hippo. in dicta l. qui falsam. nume. 71. dicens, hanc opinionem seruari in praxi. Idem eam sequi videtur in consilio 47. nume. 11. Pragmatica tamen regia, quæ de monetis est à Catholicis Regib. Fernando & Elysabeth statuta. §. 6, hîc punitur pœna exilij quatuor annorum, & publicatione dimidiæ partis bonorũbonorum, quam constitutionem ipse intelligerẽintelligerem, vbi qui expẽditexpendit, indicat illum, à quo falsos numos habuerit: alio qui puniendus erit pœna ordinaria falsi. textus optimus in l. 78. Styli, quæ vel ex eo procedit, quòd is præsumatur falsæ monetæ reus, si non indicauerit illum, à quo ea numismata adulterina habuerit, sicuti voluerunt Petrus & Cynus in l. Maiorem. C. de falsis. notat Aretin. in l. eleganter. §. qui reprobos. ff. de pignor. actio. vnde constat, etiam ignorantiam falsi præsumi eius, qui expenderit adulterinos numos, si eum indicauerit, à quo eos habuerit.
Tondens autem monetam, eam radens, vel tin
5
*gens, si liber est, bestijs subijcitur, si seruus, vltimo afficitur supplicio. l. quicunque. ff. de falsis, vbi est communis omnium adnotatio. Et item in l. 2. C. de falsa mone. & in cap. Quanto. de iureiur. quod procedit in tondente radentéue monetam auream, aut auro tingente numos alterius metalli, non in alio: secundum Hipp. in consilio 71. Regia tamen l. 9. titul. 7. parte 7. probat, huius criminis reum arbitrio Regis puniendum fore. Sic & Constantinus Imperator ad Leontium Præfectum Prætorio scribit, eum, qui circuli mensuram exterioris in solido aureo adroserit, puniendum esse capite, vel flāmisflammis, vel alia pœna mortifera, vt expressim cautum est in l. 1. titu. 22. lib. 9. Codicis Theo dosiani. pragmatica verò Regum CatholicorũCatholicorum, quæ de monetis constituta est. §. 67. in hac specie sanxit, tondentem monetam, aut numismata, puniendum esse indistinctè pœna mortis, & amissionis omnium bonorum. Quod quantum attinet mortis pœnam, deducitur à pręcitata lege Constantini, & ex l. vltima. C. de veteris numisma. potestate. libro 11.
Loading...