Illud verò maximè dubium
† est, an filio exhæredato fieri possit exemplaris substitutio?
Sunt etenim, qui existiment, filio exhæredato
non posse substitutionem hanc fieri, per text.
in dict. l. humanitatis. quæ exigit, legitimam
portionem filio à patre substituente relinqui.
ita Bartol. ibi idem in dict. lege, ex facto. numero 18. Alexand. colu. 8. & vtrobique Docto.
communiter Guliel. Benedict. titu. de exemplari. numero 20. quibus obstat,
primũprimum, quòd
pupillaris substitutio, quam hæc ipsa imitatur,
ritè exhæredatis fit. l. 1. ff. de vulga. Item furiosus exhæredari rectè potest, commissa ante furorem ingratitudinis causa. l. nonnunquam. §.
si vi, aut clàm. ff. de vsucapio. l. vltima. §. sed
cùm antiquitas. C. de curat. furi. Bart. in dict.
l. ex facto. numero 19. vbi Iaso. numero 29. dicit, hanc opinionem communem esse. Quin &
verba d. l. humanitatis. potiùs hanc
sententiāsententiam,
quàm communem probant.
Legitima, inquit
Imperator,
portione, ei, vel eis relicta, quos voluerint, his substituere parentibus liceat, vt occasione huiusmodi substitutionis, ad exemplum pupillaris, querela nulla contra testamentum eorum oriatur. Ecce,
quàm euidenter Ius æquale constituitur respectu querelæ, & exhæredationis in pupillari &
exemplari, vt quiuis ab eadem constitutione,
ni ceruicosus esse velit, colligere possit pupillarem substitutionem, ritè exhæredatis fieri
posse, atque eodem iure exemplarem. Ex
quibus constat, probabilius multò esse, exemplarem substitutionem posse fieri filijs ritè exhæredatis, aduersus communem opinionem,
quæ dubia visa fuit Polito, de exemp. subst. numero 11. & Curtio Iuniori in dict. l. humanitatis. columna tertia. Dices forsan, optime lector, hanc quęstionem non admodum vtilem
esse. Nam sicuti pupillaris substitutio
† iniustè exhæredatis facta, rupto testamento conseruatur. Authentic. ex causa. C. de liber. præter. quod expressim notant Bartol. Alexand.
Iaso. in l. 1. §. vltim. ff. de vulga. Ripa in dicta l. 2.
numero 32. Zasi. de substitu. pupil. numero 21.
& eodem titu. Politus numer. 34. qui quidem
ac ipso Iasone hanc profitentur communem
esse, quam Curti. Iunior sequitur in dict. Authen. ex causa. numero 53. Sic & exemplaris
|
substitutio valida erit, licet testamentum patris rumpatur. His etenim respondeo, nec pupillarem substitutionem conseruari rupto testamento, ex eo, quòd testamentum patris est
necessarium ad hoc, vt filij testamentum hoc
procedat, & valeat. §. liberis. Institu. de pupill.
substi. l. 2. §. prius. ff. de vulga. & si testamentum patris euanescat, tollitur & pupillaris substitutio. dicta lege secunda. §. planè. l. Papinianus. §. sed nec impuberis. ff. de inoffi. testam. &
in dict. §. liberis. Nec obest decisio Auth. quia
ex causa. ex illa Nouella ea tantùm conseruantur rupto testamento, quæ absque hæredis institutione consistere possunt: at illa, quę necessariò & præcisè exigunt præuiam hæredis
institutionem, minimè rupto testamento effectum habere possunt: vnde verius est, pupillarem substitutionem rupto testamento
nequaquam
cōseruariconseruari ex dicta Nouella. quod
asserunt Dynus, Petr. à bella Pertica, & nouissimè Ioan. Igne. in dict. Authenti. ex causa. numero 127. quam opinionem probat Regia l.
10. tit. 5. part. 6. atque
† ei minimè refragatur Regia l. 24. Taur. quippe quæ loquatur in
melioratione, quæ fieri potest absque hæredis institutione, in codicillis, & in alia quacunque dispositione. lex deinde prima. titu. de testa. libr. 5. in ordi. Regijs. quæ non adita hæreditate ab hærede scripto legata, & cætera scripta in testamento seruanda esse, æquissimè sanxit. adhuc non obstat: eam etenim intelligo
in his, quæ præcisè institutionem hæredis non
requirunt: secus verò in his, quę absque hęredis institutione minimè subsistunt. His etiam
accedit, quod Iaso. in dicta lege prima. §. vltim.
in fine, dixit, posse opinionem contra Barto.
& communem defendi. Nec quidquam confirmat communem opinionem, quod fideicommissa, legata, & dationes tutelarum sustineantur rupto testamento ex causa præteritionis, vel exhæredationis, quia hæc non adeò requirunt hæredis institutionem, imò absque ea
quandoque consistunt. l. 3. ff. de confirmand.
tut. sic etiam parum refert, quòd dictio, Cætera, contineat inter alia & substitutionem. l.
qui plures liberos. §. vltimo. ff. de vulgar. l.
nam quod. in §. vltimo. ff. ad Trebellia. Nam
id procederet, nisi ratio diuersa planè dictaret, non esse capitula expressim à Nouella Iustiniani confirmata, ad substitutionem trahenda: maximè, cùm substitutio verè dici possit institutio, quia per eam hæres instituitur.
Et tamen ipsa Nouella institutionem hæredis
in specie rumpi, & improbari velit. Deinde
verba illa,
Cætera namque. in dict. Authentic.
ex causa. non sunt Iustiniani, sed Irnerij, siquidem Authenticæ Codici insertæ, non fuêre
eidem operi per Iustinianum, nec eo tempore, nec eius autoritate adscriptæ, sed multò
pòst ab eodem Irnerio, Alberto, Bulgaro, & alijs. Quod & Gregorius Haloander in præfatione Codicis Iustiniani, & plerique alij adnotârunt, idq́ue ex eo constat, quòd non semper
fidelis redditur sententia, nec eadem litera: imò admodum diuersa Iustiniani Codici apposita fuit ex Nouellis, deinde Codici Iustiniani
insertæ fuêre Authenticę constitu. Frederici
primi, qui multò post Iustinianum Imperium
obtinuit. In ea autem Nouella Iustiniani, vt,
cùm de appellatione cognoscitur. §. aliud. expressim nominatur, quæ rupto testamento firma manent, inter quæ nulla mentio fit pupillaris substitutionis. tametsi inibi expressa non restringat dispositionem, ac potiùs eam declarent. Et verè ibidem cæterorum nulla mentio
fit. Pręter hęc licet pupillaris substitutio fauorem respiciat pupilli. l. si pupillus. ff. de acquir.
hęredita. non est hæc ratio sufficiens, vt eadem
substitutio sustineatur rupto
testamẽtotestamento. quod
patet in dict. §. sed nec impuberis. & in dicta lege secunda. §. planè. ff. de vulga. maximè quia
non potest iusta ratione dici
substitutionẽsubstitutionem pupillarem esse omninò filio pupillo
fauorabilẽfauorabilem,
cùm ea facta fuerit in dispositione ipsi, vel fratribus iniuriosa: item cùm ex ea pupilli mater
excludenda sit, alijq́ue hæredes legitimi, iure
sanguinis dilecti, & sibi coniuncti. Ex quibus
constat, opinionem Dyni veriorem esse, quam
etiam defendunt Bald. in dict. Authentic. ex
causa. numero 30. & Ioan. Corasi. in l. si testamento. numero 22. C. de impuber. & alijs. Qua
ratione adhuc Iure Communi, cùm opinio
cōmuniscommunis dubia sit, meritò foret restringenda, vt
ea nequaquam admitteretur, vbi extraneus esset substitutus pupillo, omissis pupilli fratribus. quod tenent Paul. in d. Authent. ex causa.
licet ei refragentur Corneus ibi, & Alexan. in
dicta l. 1. §. vlti. ff. de vulgar. Item nec in eo casu,
quo ipsimet præterito esset facta pupillaris
substitutio, propter iniuriam ei à patre illatam, sicuti notat idem Paul. Castren. in l. ex
duobus. §. vltimo. ff. de vulga. Guido Papę consilio nonagesimoseptimo,
quāuisquamuis & in hoc Alex. & Areti. in dict. l. 1. §. vlti. adhuc
contrariũcontrarium
teneant, opinionem communem ad hunc casum extendentes.