SVMMARIVM.
-
1 Apocryphi libri, qui dicantur.
-
2 Synodus Ariminensis, & Itinerarium Petri.
-
3 De quibusdam actibus, & Euangelijs Apostolorum
Apocryphis, & de Pastoris libro.
-
4 De parua Genesi, de Centimetro, & de quibusdam
reuelationibus, quæ Apocalypses dicuntur.
-
5 De libro, qui dicitur transitus sanctæ Mariæ.
-
6 De canonibus Apostolorum, an sint Apocryphi.
-
7 De historia Eusebij Pamphili Cæsariensis.
-
8 Tertulliani, & Lactantij Firmiani opera.
-
9 Clementis Alexandrini opera, Aphricani, & Commodiani.
-
10 Caßiani, Arnobij, Tyconnij, Victorini, et Faustini.
-
11 Epistola Iesu ad Abagarum, & Abagari ad Iesum.
-
12 Phylacteria quæ dicantur, & quæ reprobentur.
-
13 De historia tripartita Caßiodori censura.
- De libris Apocryphis, & an hilegi
publicè, uel priuatim poßint, ex Gelasio.
CAEterùm quæ ab hæreticis, & schismaticis conscripta, vel prædicta sunt,
nullatenus recipit Catholica, et apostolica Romana ecclesia. Equibus pauca,
quæ ad memoriam venerint, & à Catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda.
Hæc Gelasius. Nos verò ad ea, quæ hoc in
capite traduntur, faciliùs intelligenda opinamur, libros hæreticorum, qui omninò damnati sunt, ab aliis, qui adhuc dici possunt Apocryphi secernendos fore. Etenim hæreticorum libri, qui damnati fuerint, omninò sunt vitandi,
nec legi possunt, imò sunt comburendi, nisi
communis consensus ecclesiæ permiserit, aliquod opus ab hæretico scriptum legi quidem
ex eo, quòd præuio diligenti examine, nihil
habet, quod pium offendat lectorem. Quod
cautissimè permittendum est, maximè in libris Hæreticorum, qui non tantùm hæretici
fuerunt, erroresq́;erroresque aduersus catholicam fidem
probarunt, sed & ab ecclesia moniti animo
contumaci in erroribus perseuerarunt: quorũquorum
libri nequaquam legendi sunt, nec id permitti
debet, etiam si immunes sint ab auctoris erroribus, nisi id maxima ex causa, & cautissimè fiat:
qua de re legito Alfonsum Castr. in lib. 2. de iusta hæretic. punit. cap. 15. 16. & 17. Et quæ nos
obiter scripsimus lib. 2. Varia. resolut. cap. 10.
colum. penult. Sic sanè intelligo quę notat
Panor. in capit. fraternitatis. de hæreticis. &
in capit. damnamus. super glos. in verbo, Florentino. de summa Trinitate: contra ipsius
glos. opinionem scribens, non esse damnādosdamnandos,
nec vitandos omnes hæreticorum libros, sed
eos tantum, qui de hæresibus scripti fuerint:
possetq́;possetque legi illos, qui nihil habẽthabent, quod sit catholicæ fidei aduersum: ipse verò hæreticorũhæreticorum
libros omnes absque vllo delectu, prorsus vitādosvitandos fore, consultiùs existimauerim.
Apocryphi verò libri † non sunt omnino in
hunc hæreticorum ordinem numerandi: siqui
*dem potest liber aliquis Apocryphus dici, cuius auctor nec fuerit hæreticus, nec aliquid
catholicæ fidei
contrariũcontrarium scripserit: saltem iuxta
quasdāquasdam huius dictionis significationes, de
quibus acturi lectorem admonemus, Apocryphum quandoque dici librum, cuius est
|
auctor incognitus, aut cuius auctorem ignoramus: quia incertus est. glossa, in summa. 16.
distinctio. Licet illic in dictionis deductione
errauerit, ex Græcæ linguæ ignorantia. Huius
verò significationis modò nulla nobis est habenda ratio: potest enim aliquis liber
incertũincertum
habere auctorem, & tamen ab ecclesia non solùm non repudiatur, verùm & inter canonicos recipitur: vt historia Iob, & sapientia quæ
dicitur Salomonis:
atq;atque ideò multi libri, quorum auctor incertus est inter Agiographos saltem poterunt numerari. At hisce calamitosis
temporibus tot hæresibus Christianam religionem oppugnantibus,
totq́;totque libris ab hæreticis
sine auctoris nomine, vt minimè repudientur,
in publicum editis, sanctissimè Tridentina Synodus, vt tot malis obuiaret, statuit, & prohibuit, ne quis imprimat, imprimi faciat, aut in
futurum vendat, vel apud se retineat quosuis
de rebus sacris libros, sine nomine auctoris editos, nisi primùm examinati,
probatiq́;probatique fuerint
ab ordinario. Dicuntur
quandoq;quandoque libri Apocryphi illi omnes, qui sunt extra canonem, &
ideò qui
nōnon sunt canonici: qua significatione
vsus est Diuus Hieronymus in prologo in libros Regum, qui Galeatus dicitur. Sed nec de
hac significatione modò agendum erit: siquidem plures sunt libri de rebus sacris, & ecclesiasticis, qui dubio procul sunt extra
canonẽcanonem,
& tamen inter Agiographos connumerantur:
nec dici propriè possunt Apocryphi: de quibus in capit. proximo tractauimus. Igitur Gelasius Apocryphos libros, de quibus in hoc decreto agit, primum eos appellat, qui ab hæreticis aduersus fidem Catholicam scripti fuerint,
eosq;eosque omnino damnat, & improbat, decernens, legendos non esse à Catholicis: quos
quidem propriùs dicere quis possit, libros hæreticos, vt paulò antè obseruauimus: & quamuis huius conditionis plures hoc in capite Gelasius referat, ac nominet, aliorum tamen meminit, qui propriè dici possunt, & dicuntur Apocryphi, qui nec hæretici sunt, nec auctorem
incertum habent, nec inter Agiographos connumerantur: est tamen
eorũeorum auctoritas leuis,
minimeq́;minimeque ab ecclesia,
sanctisq́;sanctisque patribus probata, proptereà, quòd falsa quędam in eis veris
quandoque misceantur, peregrina quædam,
aut portentosa narrentur, quæ nec piè, nec
commodè credi possunt, vel ex eo denique,
quod eorum auctores quædam veterum dogmata fuerint sequuti, quæ postea testimonio
sacrarum scripturarum conuicta sint. Atque ideò hi libri Apocryphi dicuntur, quòd non
sint publicè in templis legendi: licet priuatim,
cautè tamen legi possint. Sic & Apocryphi
libri dicuntur, qui ementito titulo non censentur editi ab his, quorum nomine designantur. Ex quibus plures hîc à Gelasio notantur.
Ergo libri Apocryphi iuxta has posteriores
significationes, quas D. Augustin. explicat
libr. xv. capit. xxiij. & libro xviij. cap. xxxviij.
de ciuit. Dei. & libro xj. contra Faustum
Manichæum. col. ij. & libro xxij. capitu. lxxix.
licet in ecclesijs legi non debeant publicè, possunt tamen priuatim legi, & cautè, quia eorum auctoritas in obscuro, & abscondito est.
Quod adnotarunt Rhenanus in præfatione
ad Tertullianum, Erasmus in Hieronymi epistola ad Lætam. Ludouic. Viues in dicto
capit. xxiij. super Augustinum. Sed & Apocryphos libros, de quibus modò agimus, legi
priuatim posse, satis probatur ex Hieronymo
in dicta Epistola ad Lætam. Caueat omnia
Apocrypha, inquit, & si quando ea non ad
dogmatum veritatem, sed ad signorum reuerentiam legere voluerit: sciat non eorum esse,
quorum titulis prænotantur,
multaq́;multaque his admixta vitiosa, & grandis esse prudentiæ, aurum in luto quærere. Hæc Hieronymus. Ruffinus in symbolo, cùm canonicorum, & Agiographorum librorum meminisset, addit: Cæteras verò scripturas Apocryphas nominarunt, quas in ecclesiis legi noluerunt. Hoc ipsum passim apud
AugustinũAugustinum lector obseruare poterit: nam & se Apocrypha legisse idem
Augustinus testatur sermone vigesimosecundo. de verbis Domini. Quin & Iudas Apostolus in Epistola citat librum Enoch, & eius vtitur testimonio: & tamen hic liber Apocryphus censetur: auctore Augustino in dicto capit. xxiij. & Hieronymo de scriptoribus ecclesiasticis in Iuda. Rursus Augustino libro
xviij. de ciuitate Dei. cap. xxxviij. Tametsi
Tertullianus refragetur in lib. de habitu
muliebri. Sed & à Gelasio plures libri Apocryphi censentur, quos tamen scimus legisse veteres Theologos, viros equidem eruditione, ac sanctitate insignes, eorûmque testimonio vsos fuisse: quin & ecclesia catholica, aut communis Episcoporum, ac prælatorum consensus permittit, etiam nostra
ætate legi,
quemadmodũquemadmodum in interpretatione
huius decreti admonebimus. De his verò Apocryphis libris multa Driedo lib. 1. de dogma|
tibus. capit. 4. & lib. 4. cap. 1. congerit, quę rem
istam explicant, & intellectu faciliorem efficiunt.
In primis Ariminensem synodum à Constantino Cæsare Constantini filio congregatam mediante Tauro
præfecto ex tũctunc, & in æternũæternum confitemur esse damnatādamnatam.
Legendum esse, à Constantio Cæsare, pla
*nè constat, siquidem † Ariminensis synodus
congregata fuit Anno fermè XXIII. imperij
Constantij eo tempore, quo vita functis Constantino & Constante fratribus solus Romanum obtinebat imperium, ídque præmittunt
ecclesiastici historici, qui huius synodi mentionem fecerunt. Etenim cùm grauis esset contentio inter catholicos, & Arrianos super Nicæni concilij symbolo de filio patri
consubstātialiconsubstantiali,
foretq́;foretque necessarium, concilium vniuersale iterum congregari ad eam
controuersiācontrouersiam
sedandam,
essetq́;essetque difficilimum, Constantius
Imperator iussit, occidentales episcopos Arimini in Italia
cōuenireconuenire, orientales verò Seleuciæ Isauriæ, quibus tandem synodis congregatis Seleucię nihil actum est, propter varias episcoporum opiniones. Arimini verò primum
obtinuere catholici, Nicænam Synodum recipientes, refragantibus Vrsacio, & Valente Arrianis,
miseruntq́;miseruntque Constantinopolim decem
legatos ad Imperatorem, ad quem & alios decem, vt ab initio conuenerat, Synodus Seleuciensis miserat. Demum dolo, industria Acacij, & violentia propè à Cæsare illata
vtriusq;vtriusque
Synodi legati fidem à Smirnensi concilio datam receperunt, consentientes tolli de symbolo Nicæni concilij verba illa, quibus filius
asseritur consubstantialis patri, & eorum loco
scribi, æqualis patri. Quod palàm Arrianum
dogma præse fert, & profitetur. Hæc breuiter
adnotauimus ex Socrate libr. 2. præsertim cap.
37. 38. & sequentibus. Theodoreto lib. 2. cap. 18.
Sozomene lib. 4. cap. 17. Hieronymo in chronicis, & in dialogo aduersus Luciferianos. Ruffino lib. eccles. histor. 10. cap 21. Cassiodoro lib.
quinto tripartit. ca. 22. & 34. Nicephoro lib. 9.
cap. 39. & seq. Taurum autem præfectum prætorio ex iussu imperatoris huic synodo Ariminensi adfuisse, testis est Hieronymus in præcitato dialogo aduersus Luciferianos. Sed Romanæ ecclesiæ Pontifex, ac summus totius
Christiani orbis præsul Damasus synodo Romæ congregata, Nicænam fidem recepit, &
Ariminensem synodum damnauit, auctore
Nicepho. lib. 11. cap. 31. post
TheodoretũTheodoretum lib. 2.
cap. 22. & Sozomenum lib. 6. cap. 22. & 23.
Item Itinerarij nomine Petri Apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri octo Apocryphi.
Ita legendus est hic locus ex Burchardo, &
sanè præter auctoritatem Gelasij, extat Eusebij lib. 3. de eccle. hist. cap. 37. & Hieronymi in
lib. de scriptoribus eccles. iudicium de Clementis Papæ operibus, nec vlla ibi fit huius operis mentio, imò Eusebius apertissimè fatetur, & sensit Hieronymus, aliquot libros vulgò
legi huius auctoris titulo, qui falsò illi fuerint
suppositi. Quamuis ea opera, quæ Clementina dicũturdicuntur, existimet Nicephorus lib. 3. cap. 18.
diui Clementis esse, ab eoq́;eoque scripta fuisse. Sed
refragatur Gelasius saltem quo ad ItinerariũItinerarium.
Et rursus apud GratianũGratianum Leo Pontifex in cap.
Clementis. 16. dist. vt tandem Nicephorus cle
mentina dixerit alia diui Clementis opera,
quæ verè eius titulo fuere olim à sanctis, doctisq́;doctisque viris recepta.
Actus nomine Andrææ apostoli Apocryphus. Actus nomine Thomæ apostoli Apocryphus. Actus alius nomine Petri Apostoli Apocryphus. Actus nomine Philippi Apostoli Apocryphus.
Sancta Romana ecclesia spiritu sancto ducente ab initio religionis Christianæ † tantùm
*
actus Apostolorum à diuo Luca scriptos recepit, ac probauit, reliquos Apocryphos esse decernens. Quæ quidem historiæ non tantum
Apocryphæ censentur, vt publicè in ecclesiis
non legantur, sed vt ipse opinor, vt nec priuatim legi possint ex eo, quòd fortassis multa illic reperiantur ab hæreticis, & gentilibus conficta in Christianę fidei detrimentum. De his,
& de similibus Leo Papa epist. xcj. cap. xv. ad
ToribiũToribium Astoricensem Episcopum ita scribit,
Apocryphę
autẽautem scripturę, quę sub nominibus
Apostolorum multarum habent seminarium
falsitatum, non solùm interdicendæ, sed etiam penitus auferendæ sunt,
atq;atque ignibus concremandæ. Quamuis enim sint in illis
quædāquædam,
quæ videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis, & per
fabularũfabularum illecebras hoc latenter operantur, vt mirabilium narratione seductos, laqueis
cuiuscũquecuiuscunque erroris inuoluant. Hæc Leo. Quibus conueniunt quæ scribit August. lib. 15. de ciui. dei
cap. 23. & lib. 22. contra Faustum Manichæum. cap. lxxix. De Apocryphis scripturis, quæ
sub Apostolorum nominibus ab hęreticis proferuntur. idem super Matthæum cap. xxvij.
ex quibus satis constat, nec actus, nec euangelia, nec alias scripturas nominibus Apostolorum editas publicè, aut priuatim legendas fore præter eas, quæ ab ecclesia
ca| p. 78catholicacatholica fuere receptę. Id ipsum docet Eusebius lib. 3. eccle. hist. cap. 25. & post eum Nicephorus lib. 2. cap. vlt. à quibus simul cum aliis
Apocryphi censentur actus Petri apostoli, actus Pauli, actus Andrææ, actus Ioannis, & omnes alij
ApostolorũApostolorum nominibus editi, præter
Lucæ euangelistæ actus. scribit Trithemius
in Clemente, à Gelasio Apocryphum censeri
opus, quod editum est inter opera Clementis
Papæ, & dicitur Petri, & Appionis dialogus.
quem librum Eusebius lib. 3. cap. 38. & Hieronymus in Clemente, vt Apocryphum repudiari, scripsere. Et tamen non video, qua huius
decreti parte à Gelasio Apocryphus iudicetur, nisi hoc in loco sub nomine
auctorũauctorum Petri.
Euangelia Thaddæi nomine Apocrypha. Euangelia nomine Thomæ apostoli, quibus Manichæi vtuntur, Apocrypha. Euangelia nomine Barnabæ apostoli
Apocrypha. Euangelia nomine Bartholomæi apostoli
Apocrypha. Euangelia nomine Andrææ apostoli Apocrypha. Euangelia, quæ falsauit Lucianus Apocrypha. Euangelia, quæ falsauit Hirtius Apocrypha.
Apud Burchardum, & in primo conciliorũconciliorum
tomo apud Gelasium his adduntur euangelia
nomine Petri apostoli Apocrypha. Rursus apud Gelasium: euangelia nomine Mathiæ Apocrypha. Euangelia nomine Iacobi minoris
Apocrypha. Sed & euangelium Petri, & euāgeliumeuangelium Mathiæ, & euangelium Thomæ, &
omnia alia euangeli, apręter quatuor, à catholicis repudiari, velut ab hæreticis conficta, asseuerant Eusebius libr. 3. capitul. 25. Nicephorus lib. 2. capit. 45. & 46. Clemens verò Alexandrinus in stroma. libr. 2. vtitur testimonio euāgelijeuangelij secundum Hebræos, quod à quatuor iam
receptis diuersum est, & à catholicis repudiatur, auctoribus Eusebio, & Nicephoro, qui &
libr. 3. c. 13. post Eusebium libr. 3. capitu. 27. scribit, hoc euangelio tantum vsos fuisse Hœbionitas hæreticos reliquis improbatis. idem Eusebius in d. cap. 25. tradit, Hebræos, qui Christi
fidem susceperant, hoc euangelium potissimum, ac præ cæteris admisisse. Quod & Nicephorus repetit lib. 2. cap. 46. Quin & Hieronymus in Iacobo Iusto huius euangelij meminit, & quędam ex eo adducit, asseuerans, à seipso versum fuisse in Græcam, & Latinam linguam, Origenemq́;Origenemque eius testimonio vsum esse. Rursus Clemens Alexandrinus lib. 3. stromat. vtitur euangelio secundum AEgyptios
non semel, sed aliorum nomine, & ita quidem
vt minimè videatur probare, quæ ex eo adducuntur. Hæc sanè, & omnia alia euangelia,
quæ pręter quatuor ab ecclesia recepta, nomine cuiusquam Apostoli vulgata fuerint, sunt
omnino in tenebras reiicienda, nec publicè,
nec priuatim legenda: imò igni concremanda
ex Leonis Papæ auctoritate, Gelasij decreto,
diui Augustini, & aliorum, qui existimârunt,
hæc ab hæreticis fuisse conficta, & falsò supposita. Manichęos autẽautem vsos fuisse euāgeliiseuangeliis Thomæ Apostoli ante Gelasium tradit D. Augustinus in sermone 22. de verbis Domini. Quis verò fuerit Lucianus, qui euangelia falsauit, quorum Gelasius meminit, dubiũdubium est: sed cùm hîc
agamus de re hæreticis admodum conuenienti, existimo, hunc Lucianum fuisse ex sorore
nepotem Eunomij hæretici, & episcopum CōstantinopolitanumConstantinopolitanum, qui sub Arcadio, & Honorio in episcopatu Eudoxio successit, quiq́;quique hæreticus fuit: quemadmodum scribit Nicephorus libr. 3. capit. j.
Euangelia, quæ falsauit Hirtius.) Apud Burchardum, & Gelasium in primo conciliorum
Tomo legítur, Ysicius, aut Isicius, vel Esicius.
Liber de infantia saluatoris Apocryphus. Liber de
natiuitate Saluatoris, & de sancta Maria, & de obstetrice saluatoris Apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, Apocryphus. Libri omnes, quos fecit Leuticius
discipulus diaboli, Apocryphi. Liber qui appellatur, fundamentum, Apocryphus. Liber, qui appellatur, Thesaurus, Apocryphus.
Liber, qui appellatur Pastoris.) Hunc librum ab
ecclesiasticis scriptoribus, & catholicis extra
canonem censeri, & repudiari, scripsere Eusebius libr. 3. de hist. eccles. cap. 25. & Nicephorus lib. 2. cap. vlti. Eius tamen testimonio vsus
est Irenæus, auctoribus eodem Eusebio lib. 5.
cap. 8. & Nicephoro lib. 4. cap. 14. ex hoc libro
Arrianos locum quendam ad eorum hæresim
probandam adduxisse, testis est Athanasius apud Theodoretum lib. 1. cap. 8. Eiusdem libri
auctorem fuisse Herman, cuius meminit Paulus ad Romanos cap. vltim ex multorum opinione existimant Origenes in libris περὶ ἀρχῶν,
& Hieronymus de scriptoribus ec. in Herma.
qua ratione opinor, hunc librũlibrum citari nomine
reuelationis, aut visionis, quę Hermæ apparuit, à Clemente AlexādrinoAlexandrino lib. 2. StromatũStromatum, atque alibi non semel in eodẽeodem opere. Idq́;Idque palàm
fecit Pius pōtifexpontifex huius nominis primus in primo suarũsuarum Decretalium, & apud GratianũGratianum cap.
nosse vos volumus. de consecrat. dist. 3. Sed &
Hermæ hunc librum quosdam adscribere, testis est Nicephorus in dict. capitul. vlti. scribens, ex antiquis non paucos eo vsos fuisse.
Leuticius discipulus diaboli.) Apud Burchardum, legitur Leutius. apud
GelasiũGelasium in primo
|
conciliorũconciliorum tomo Lucius. qui fortassis est Lucius ille Arrianus Alexandriæ Episcopus, Athanasio refragante electus: cuius ecclesiastici historici meminêre.
Liber, qui appellatur de filiabus Adæ, vel Genesis
Apocryphus. Liber qui appellatur Pentametrum de
Christo, Virgilianis compaginatum versibus, Apocryphus. Liber, qui appellatur actus Teclæ, & Pauli
Apocryphus. Liber qui appellatur Leporius Apocryphus. Liber Prouerbiorum ab hæreticis transcriptus,
& sancti Sixti nomine signatus Apocryphus.
Liber, qui appellatur de filiabus Adæ, vel Gene
*
sis.) † Ita enim legitur apud Gratianum, & in
primo conciliorum tomo. apud Burchardum
verò falsò, & corruptè legitur, de filiabus Adæ
genesis. Fortassis hic liber est illa parua Genesis, quæ citatur à Ioanne Zonora in primo Annalium tomo, Vbi scribit, hoc opus non esse
à diuinis patribus inter approbata relatum.
Liber qui appellatur Pentametrum.) Apud Burchardum & in primo conciliorum tomo rectiùs legitur, Centimetrum de Christo. Hexametris enim versibus Virgilius vsus est,
nōnon Pentametris. Centimetrum verò hoc in loco non
intelligitur, poëma centum compositum carminibus, sed ex multis,
alienisq́;alienisque hinc inde
cōpositiscompositis versibus in vnum coagmentatum, &
confectum: quod centonem appellamus à veste vili, & rustica, varijs & versicoloribus segmentis, filísve consuta. Est igitur, qua ex parte
poetas attinet,
CẽtoCento varijs de locis,
sensibusq́;sensibusque
diuersis quædam carminum structura, in
vnũvnum
versum vt coeant, aut cæsi duo, aut vnus, & sequens cum medio. Nam duos iunctim locare,
ineptum est, & tres vna serie meræ nugæ. Agitur etenim ab auctore centonis, vt sensus diuersi congruant, & adoptiua quæ sunt, cognata videantur, aliena ne interluceant, accersita ne vim redarguant, densa ne supra modum
protuberent, hiulca ne pateant. Hæc graphicè
Ausonius ad Paulinum in epistola nuncupatoria nuptialis centonis. Cui conueniunt Tertullianus in libr. de præscriptionibus aduersus
hæreticos. & illic Rhenanus. Hieronymus in
epistola ad Paulinum, quæ prima est tertij tomi. & in adnotationibus Erasmus. Gregorius
Gyraldus de poetis dialogo primo. Hinc apud
TertullianũTertullianum Homero centones, & apud Hieronymum Homero centones, & Virgiliocentones opera ad hunc modum more centonario ex multis hinc inde Homeri, aut Virgilij
versibus composita. Quæ Suidas
ὁμηρόκεντρα
vocat in dictione,
κἐντρον. Veteres
quosdāquosdam imitata Proba Falconia matrona Romana Adelphi viri proconsularis vxor temporibus Theodosij Iunioris miro artificio hoc genere scribendi vtitur.
NāNam ex Virgilianis versibus
omnẽomnem
Christi seruatoris vitam edito hac de re centone explicauit. Sed & ipsius Theodosij Iunioris vxor Eudocia carminum & poetices admodum studiosa, sicuti constat ex Euagrio libr. 1.
eccles. histo. capitulo 20. & sequenti. Socrate
lib. 7. capit. 21. & 47. & Nicephoro libro 14. cap.
22. & 23. qui eam mirè laudant ingenij dexteritate, & humanarum literarum cognitione.
Hæc inquam insignis fœmina centonem ex
Homeri carminibus de Christo confecit, auctoribus Trithemio de scriptoribus ecclesiasticis, & Gregorio Gyraldo de poetis dialogo
quinto, & Ioanne Zonora, qui in Theodosio
Iuniore scribit, hoc opus à Patricio quodam
imperfectum, & indigestum relictum fuisse,
& tandem Eudociam imperatricem illud absoluisse: vt inscriptio versibus heroicis præfixa declarat. Vtrumque poema vulgo circumfertur Græcè, & Latinè,
legiturq́;legiturque priuatim,
quamuis Latinum à Gelasio inter Apocrypha
referatur. Huiusmodi poemata non
admodũadmodum
probare videtur Tertullianus,
eaq́;eaque apertè improbat Diuus Hieronymus, quia
vitiosissimũvitiosissimum
sit deprauare sententias, & ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem, quasi,
inquit, non legerimus Homero centonas, &
Virgiliocentonas, ac non sic, etiam Maronem
sine Christo possimus dicere Christianum,
quia scripserit, Iam redijt virgo, redeunt Saturnia regna. Iam noua progenies cœlo demittitur alto, & patrem loquentem ad filium,
Nate meæ vires, mea magna potentia solus.
Et post verba Saluatoris in cruce. Talia perstabat memorans,
fixusq́;fixusque manebat. Puerilia
sunt hæc, &
circulatorũcirculatorum ludo similia, docere
quod ignores, imò, vt cum stomacho loquar,
ne hoc quidem scire quod nescias. Hæc Hieronymus. Ex quibus verbis adnotárunt quidam ante Probam, & Eudociam huiusmodi
poemata, etiam de Christo fuisse conscripta. Quod fortassis verum est, potuit enim
contingere. Ipse verò existimo, antè Hieronymum ex Homero, & Virgilio centones etiam de rebus prophanis editos fuisse, quod
Tertullianus palàm asserit scribens, Ouidium Tragœdiam quandam ex Virgilio plenissimè expressisse. Ex eodémque Virgilio propinquum quendam ipsius Tertulliani, Pinacem, & sic tabulam Cebetis
explicuisse. Quæ quidem opera, & alia
|
huiusmodi legere potuit Hieronymus, qui ni
fallor, dum improbat Virgilium sine Christo
Christianum facere, Eusebium notare videtur, à quo in oratione de Constantino Magno
quæ post quatuor libros de eius vita ab eodem
scriptos, nuper Græcè prodijt in lucem, tota
ferè Virgilij ecloga, quæ incipit: Sic elides Musæ: ad Christi saluatoris aduentum deducitur
pia quadam interpretatione ad ea omnia exprimenda, quæ apud gentiles olim de Christo
prædixerat Erythrœa Sibylla, cuius hac de re
carmina in eadem oratione refert ipse Eusebius Gręcè, & idem plures auctores fecêre, pręsertim ex Iunioribus Gregorius Gyraldus dialogo 2. de poetis: Latinè verò D. Augustinus
lib. 18. de ciuit. dei, capit. 23. scribens, carmina
è græca lingua in
latinālatinam traducta fuisse à quodam latino, cuius nomen tacuit, tamen hunc
interpretem fuisse Ciceronem, ex Eusebio
constat. Quod est adnotandum ad diui Augustini locum. Id etenim ante nos à nemine obseruatum legimus.
Liber, qui appellatur Lepotius Apocryphus.) Apud Burchardum & in primo conciliorum tomo apud Gelasium verè legitur, Liber, qui appellatur Nepotius Apocryphus. Fuit enim olim Nepos quidam apud AEgyptios episcopus, à quo dicti Nepotiani hęretici, qui librum
eiusdem Nepotis proferentes, eius auctoritate ostendere, ac probare nitebantur, regnum
Christi in terris futurum, designatam quandam mille annorum vitam referentes. Quem
equidem librum, & IudaicāIudaicam auctoris opinionem duobus de promissionibus libris compositis Dionysius Alexandrinus episcopus euertit: sicuti scripsêre Eusebius lib. 7. eccles. histo.
capitulo 23. & 24. & Nicephorus lib. 6. capi. 21.
Hic igitur Nepotis liber dubio procul est, qui
à Gelasio inter Apocryphos numeratur, quiq́;quique
nec priuatim, nec publicè legi debet.
Reuelatio, quæ appellatur Pauli Apocrypha. Reuelatio, quæ appellatur Thomæ Apocrypha. Reuelatio qua appellatur Stephani Apocrypha. Liber, qui
appellatur transitus sanctæ Mariæ, Apocryphus.
Præter Apocalypsim Ioannis Apostoli, &
Euangelistæ, nullam aliam ecclesia recepit:
quamuis olim nomine Apostolorum plures
Apocalypses fuerint vulgo editæ. Nam & inter illegitima, & adulterina scripta Apocalypsim Petri referunt Eusebius libr. 3. capitu. 25.
& Nicephorus libr. 2. capit. vltim. Qui libr. 12.
capit. 34. post Sozomenem lib. 7. capit 19. asseuerat, Petri Apocalypsim subdititiam, & illegitimam à veteribus iudicatam, apud Palestinos semel quotannis in ecclesijs quibusdam in
die para sceues legi solitam fuisse: & Pauli Apocalypsim, quam ex priscis hominibus nemo vidit, monachos plures ætate Sozomeni
cum veneratione admirarir, eferentes, Theodosij Magni tempore librum istum diuina reuelatione repertum fuisse, intra marmoream
arcam Tarsi Ciliciæ, in domo ipsius diui Pauli: quod falsum esse Cilix presbyter ecclesiæ
Tarsensis, grandæuus homo, & canicie venerandus confessus est ipsi Sozomeni, eum hac
de re interroganti, qui admiratus est, si non ab
hæreticis fama ea cōfictaconficta esset, id quod in multis alijs libris factum esse, idem Sozomenes, &
Nicephorus fatẽturfatentur. Ex quibus admonemur,
quàm periculosum sit, alios libros de rebus diuinis scriptos legere, quàm eos, qui fuerint ab
ecclesia, & ecclesiastica traditione probati, &
recepti.
Liber, qui appellatur transitus sanctæ Mariæ Apocryphus.) Opinor à Gelasio † Apocryphum cen
*seri librum olim editum de morte Mariæ virginis, & de his, quæ tunc in eius obitu, funere,
& exequijs contigêre. Verùm licet in Euangelijs & actibus,
epistolisq́;epistolisque Apostolorum nihil
scriptum sit de morte diuæ Mariæ virginis, receptum tamen est, eam subijsse mortem corporalem: quod Hieronymus, Augustinus, &
alij ecclesiastici doctores dicere non reformidant. Tempus verò huius obitus Eusebius in
chronicis adscribit anno Domini XLVIII. &
sexto Claudij Imperatoris: Nicephorus lib. 2.
cap. 21. anno quinto Claudij Cæsaris hoc tribuit. Demum corpore & anima in cœlum virginem sacratissimam adsumptam fuisse, licet
Hieronymus in sermone de assumptione, affirmare non fuerit ausus, & primum hæsitauerit Augustinus, tandem hic ecclesiæ doctor
celebratissimus scribit, consentaneum esse
credere, Mariam secundum corpus &
animāanimam
in cœlum adsumptam fuisse. idem Iuuenalis
Hierosolymorum Episcopus, vir magnus sanè, & diuino afflatus spiritu, scriptis suis cum
fide
cōfirmatconfirmat, auctore Nicephoro lib. 2. eccles.
histor. cap. 23. scribente, hinc famam esse, non
ita pridem adsumptionem sacratissimæ virginis celebrari cœptam fuisse. Hoc solenne festum catholica ecclesia XV. die Augusti magna cum religione celebrat,
totiusq́;totiusque Christianæ plebis ingenti alacritate adeò veneratur,
& colit Dei genitricis adsumptionem, vt planè impium sit ac temerarium, hac de re dubi|
tare, in graue pientissimorum scandalum. Sed
& Eusebius inquit, Maria virgo Iesu Christi
mater, ad filium in cœlum adsumitur, vt quidam fuisse sibi reuelatum scribunt. Liber
autẽautem
de hoc transitu diuę virginis, etiam à diuo Hieronymo in dicto sermone, aut epistola de adsumptione Mariæ, ad Paulam & Eustochium,
Apocryphus esse censetur, sicuti & à Gelasio,
ex eo fortassis, quòd in eo libro multa commemorentur eo tempore accidisse, quæ
absq;absque
vllo certo testimonio asseuerantur: & ne dubia pro certis in re adeò graui passim & publicè legantur. Tametsi ex eo libro aliqua retulerit Nicephorus Græcus eccles. histor. auctor,
& nostra ætate
referātreferant Ioannes Eckius, & alij
viri catholici, qui super Euangelia, & de solennibus ecclesiæ festis sacras conciones scripsêre. à quibus etiam aliquot loci sacræ scripturæ
post Augustinum & alios adducuntur, ad probandum diuæ Mariæ resurrectionem,
adsumptionemq́;adsumptionemque in cœlum
secundũsecundum corpus & animam, postquam sacratissima virgo mortem
obierat corporalem. In primo conciliorum
tomo legitur hic locus. Liber, qui appellatur
transitus, id est, adsumptio sanctæ Marię Apocryphus.
Liber, qui appellatur pœnitentia Adæ Apocryphus. Liber, qui appellatur Diogenes nomine gigantis, qui post diluuium cum Dracone ab hæreticis pugnasse perhibetur, Apocryphus. Liber, qui appellatur
testamentum Iob, aliàs Iacob, Apocryphus. Liber, qui
appellatur de pœnitentia Origenis, Apocryphus. Liber, de pœnitentia Cypriani, Apocryphus. Liber, qui
appellatur Iamnæ, & Mambræ, Apocryphus.
Hæc apud Gratianum, apud Burchardum,
& in primo conciliorum tomo verius legitur,
Liber, qui appellatur Diogenes nomine gigantis. & paulò pòst, Liber, qui appellatur testamentum Iob. Deinde in primo conciliorũconciliorum
tomo legitur, Liber qui appellatur pœnitẽtiapœnitentia
Iamnæ, & Mambræ Apocryphus. Iamnes verò, & Mambres restiterunt Moysi, quemadmodum & impij, ac proterui resistunt veritati, teste Paulo. 2. ad Timotheum capit. 3. quo
in loco Chrysostomus scribit, hos fuisse magos Pharaonis, qui resistentes Moysi, & veritati, signa in AEgypto fecisse leguntur Exodi
capitul. 7. quamuis horum nomina in veteri
testamento nusquam reperiantur, sed illa
Paulus spiritu didicerit. Horum meminêre
Numerius Pythagoricus lib. 3. & Eusebius de
præparat. euangelica. lib. nono. capitu. 3.
Liber, qui appellatur sors Apostolorum, Apocryphus. Liber Lusannæ Apocryphus. Liber canonum Apostolorum Apocryphus. Liber Physiologus ab hæreticis conscriptus, sed beati Ambrosij nomine præsignatus, Apocryphus. Historia Eusebij Pamphili,
Apocrypha.
Hæc apud Gratianum. In primo conciliorum tomo apud Gelasium legitur, Liber, qui
appellatur sortes Apostolorum, Apocryphus.
Liber, qui appellatur laus Apostolorum, Apocryphus. Et paulò post, Liber Physiologus
Apocryphus. Librum autem Physiologum
interpretor eum, qui de rerum naturis tractat.
Apud Burchardum legitur, Liber, qui appellatur Lusa Apostoli Apocryphus, Sed corruptè,
fideliorq́;fideliorque extat lectio in primo conciliorum
tomo. Refert tamen Eusebius in dict. libr. 3.
capit. 25. librum quendam inter Apocryphos,
cui titulus erat, Doctrina Apostolorum, idem
tradit Nicephorus libro 2. capitulo vltimo.
De canonibus Apostolorum † variè ab hi
*storicis, & veteribus Theologis tractatur: sed
Nicephorus libr. 3. cap. 18. de Clemente primo
scribens ait, Hunc autem, & Apostolicarum
constitutionum, & sacrorum
quoq;quoque Canonum auctorem esse credimus. Gratianus verò
in principio. 16. dist. existimat, eos translatos
fuisse à diuo Clemente: nam Græca lingua primum fuêre editi Apostolorum canones, sicuti & nunc circunferuntur cum vulgari ac veteri,
atq;atque itẽitem noua Gregorij Haloandri Latina
traductione. Ex quorum vltimo capite deducitur, quod Nicephorus scripsit. Præter Gelasium hos canones inter Apocryphos connumerari apud veteres, testatur Isidorus in principio conciliorum apud Gratianum cap. 1. distinct. 16. quo in loco Gratianus ex eodem Isidoro capit. placuit. refert, canones Apostolorum à pluribus receptos fuisse, & à sanctis
patribus Synodali auctoritate roboratos esse.
Ex eisdem canonibus summos Pontifices Victorem, Damasum, & Anacletum in epistolis testimonia mutuò accepisse, constat. Vt
mirum sit, cur à Gelasio hi canones inter Apocryphos libros referantur. Sed & Zepherinus Papa ex eis accepit sexaginta in
epistola ad omnes Siciliæ fideles. capitulo,
sexaginta. decima sexta distinct. in ipsa epistola in primo conciliorum tomo, septuaginta legitur. apud eundem Gratianum capitulo, Clementis. ab Apocryphis eximuntur canones Apostolorum numero tantum quinquaginta, reliquis inter apocryphos relatis. Ex testimonio Leonis Papæ
noni contra epistolam Nicetæ Abbatis,
|
idem tradit Iuo Carnotensis libr. 2.
decretorũdecretorum
capitulo 124. Extat epistola hęc scripta ad Michaelem Patriarcham Constantinopolitanum, & Leonem Acridanum
ArchiepiscopũArchiepiscopum
Vulg. Extat & Vmberti episcopi, & Cardinalis, qui fuit legatus Leonis Papæ noni ad Constantinopolitanos, liber aduersus Nicetam
scriptus. Probatur etiam canonum
istorũistorum auctoritas, saltem octuaginta
quinq;quinque, qui vulgo
traduntur, ex Canone secundo sextæ Synodi
generalis, quæ apud Constantinopolim in
Trullo fuit congregata: qui quidem canon
octuaginta quinque Canones Apostolorum
recepit, & probauit. Quam
synodũsynodum ab Adriano Papa primo, & à septima generali synodo
in primo Canone receptam esse apparet. capitulo, sextam. 16. dist. quibus, & alijs rationibus Gelasij decretum hac in parte
dubiũdubium redditur: dum canones Apostolorum inter Apocryphos libros commemorat. Eius tamen sententiam defendere conatur Franciscus Torrensis in eo libro, quem de actis sextæ synodi,
deq́;deque canonibus, qui eiusdem synodi falsò esse
feruntur, ad Saluiatum Cardinalem scripsit.
Eum legito, qui hac de re latè, ac longè disserit.
Historia Eusebij Pamphyli
*
Apocrypha.) Rhenanus in epistola nuncupatoria, quam historiæ ecclesiasticæ præfixit, existimat, vel Gelasium sibi ipsi contrarium esse, vel hęc verba ab
aliquo asino adiecta fuisse. Quorum prius falsò, posterius impudenter, ac temerè dici, constat ex eo, quòd in primo conciliorum tomo
in Epistola Gelasij, & apud Burchardum
virũvirum
diligentissimum, & cuius fidem idem Rhenanus non semel probauit, hæc eadem verba reperiantur scripta, quæ à Gratiano ex auctoritate summi, & vigilantissimi pontificis referuntur. Nec Gelasius sibi ipsi aduersatur: siquidem in
secũdasecunda huius decreti parte priusquàm
de Apocryphis ageret, ita scripserit,
ItẽItem chronica Eusebij Cæsariensis,
atq;atque eiusdem ecclesiasticæ historiæ libros, quamuis in primo narrationis suæ libro tepuerit, & post in laudibus,
atque excusatione Origenis schismatici
vnũvnum
conscripserit librum. Propter rerum tamen
singularem notitiam, quæ ad instructionem
pertinet, vsquequaque non dicimus renuendos. Quibus sanè verbis nec omnino Gelasius
probat horum librorum lectionem, nec omnino improbat: imò admonere videtur, eos cautè legendos fore. At in hac tertia huius decreti parte, & si inter Apocrypha connumeret ecclesiasticam Eusebij Pamphili Cæsariensis
historiam, nihil contrarium tradit his, quæ prius docuerat, si Apocrypha interpretemur ea,
quæ publicè in ecclesijs legi non debent, priuatim tamen legi possunt: quemadmodum &
quo ad plures libros hoc in loco nominatim
relatos hæc significatio est prorsus admittenda. Igitur ex Gelasij decreto legi poterit priuatim ecclesiastica Eusebij historia, propter
rerum singularem noticiam: quam pulchrè
textātextam clamat Hieronymus. Extant verò Eusebij de ecclesiastica historia libri decem ab
ipso Gręcè scripti, & nuper typis traditi opera
Roberti Stephani insignis apud Gallos Typographi: si à Lutheranis quibusdam hæresibus
typo cudendis abstinuisset: Latinè verò vndecim, quorum nouem in Latinam linguam à
Ruffino non satis diligenter, ex totidem Græcis traducti fuêre: reliqui duo ab ipsomet Ruffino ex varijs auctoribus collecti eandem seriem rerum gestarum obseruant. Cautè tamen,
& cum iudicio legendus erit hic liber, vel ex
eo, quòd eius auctor in primo narrationis suæ
libro tepuerit, teste Gelasio. Ioannes etenim
Zonoras in iij. annalium tomo, in Constantino Magno, ex primo libro capitulo j. secundo,
& quarto, loca quatuor adnotauit, in quibus
Eusebius, filium minorem patre, nec ei consubstantialem esse, atque ita Arrianam hæresim sensim profiteri, & asseuerare videtur, tametsi addiderit, secundum quorundam opinionem, Eusebium pœnitentia
ductũductum ab Arrianorum secta discessisse, & Historiam ecclesiasticam eo scripsisse tempore, quo nondum
pœnituerat. Nicephorus lib. 1. capitul. 1. etiam
Gelasio suffragatur:
cōmemoranscommemorans etenim ea,
quæ de scriptoribus ecclesiasticæ historiæ videbantur adnotanda fore,
memorq́;memorque Eusebij,
eiusq́;eiusque ecclesiasticæ historiæ, addit. in qua historia Cacoethes hæreseos eius apparet,
quāuisquamuis quibusdam rectè sentire videatur, ex eo id
asseuerantibus, quòd & ipse primæ synodo interfuerit, &
τῷ ὁμοουσίῳ, hoc est, consubstantiali
consenserit,
quodq́;quodque conuicijs reprehendens
incesserit eos, qui filium Dei creaturam esse
opinantur. Sic sanè licet suspectum Arrianæ
hæreseos Eusebium Cæsariensem fuisse scripserit Socrates lib. 1. cap. 23. & 8. item lib. 2. capitulo 20. & Theodoretus li. 1. capit. 5. Ipse tamen socrates impensissimè contendit, Eusebium ab hac hæreseos nota eximere, vbique
asseuerans, Arrianum non fuisse, imò nititur
probare, Nicænæ fidei & subscripsisse, & ad|
uersus Arrianos
tandẽtandem accessisse, idem Theodoretus scribit in dicto libr. 1. capitulo 12. His
accedit Sozomenes libr. 21. scribens, Eusebium
Cæsariensem Nicænæ fidei, licet dubium, subscripsisse. His verò pręsertim Socrati Nicephorus refragatur libr. 6. capitulo vltim. probare
conatus, Eusebium in multis Arrij
sententiāsententiam
comprobasse:
idq́;idque ex eius scriptis dijudicat.
idem libr. nono. capitulo 13. ab eodem Socrate, quem Nouatianum fuisse asserit, his equidem verbis dissentit, hæc, & alia Socrates asserens, sinceritatem doctrinæ Eusebio adscribere contendit: ego quidem talem potius virum
eum fuisse velim: ecclesia autem catholica
nōnon
talem fortasse iudicat, quam potiùs sequi par
est. An verò ille certò in pietatis synceritate
sit, sicut iste, qui
quidẽquidem Nouatianus est, dicit,
id accuratè,
certoq́;certoque occulta omnia perspicienti Deo relinquendum. Hæc Nicephorus.
qui & libr. 8. & capitulo 18. & capitulo 22. fatetur, Eusebium Nicænæ fidei non admodum
voluntariè, sed dubitantem subscripsisse. Diuus Hieronymus ad Ctesiphontem aduersus
Pelagianos, memor Eusebij Cæsariensis inquit. quem fuisse Arrianum, nemo est, qui nesciat. Idem in Apologia prima aduersus Ruffinum: Eusebius, ait, Cæsariensis Episcopus,
Arrianæ quondam signifer factionis. Suidas
etiam scribit, eum Arrianæ sectæ addictum
fuisse. Quibusdam tamen placet, Eusebium
Arrianum quondam fuisse, postea verò ab Arriana opinione desciuisse, & à sanctis patribus
ad communionem receptum. Quod Ioannes
Zonoras in Constantino Magno tradit existimans, ea scripta, in quibus Eusebius Arriani
sectam probare videtur, ante eius conuersionem edita fuisse. Huic opinioni accedit, quod
Arriani quidam proditionem Eusebio obiecerint: nec iniuria: auctoribus Theodoreto
lib. 1. capit. 11. & Nicephoro lib. 8. capit. 22. Ex
quibus, quæ ad huius loci interpretationem
adduximus, lectorem admonemus, Eusebij
Cæsariensis opera cautè legenda fore: nam &
ea priuatim legi ad singularem
rerũrerum notitiānotitiam,
& eruditionem adquirendam, nondum ecclesia catholica prohibuit.
Opuscula Tertulliani siue Africani Apocrypha.
Opuscula Iouiniani, & Galli Apocrypha. Opuscula
Montani, & Priscillæ, & Maximillæ Apocrypha.
Omnia opuscula Fausti Manichæi Apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini Apocrypha.
Opuscula Tertulliani
*
siue Africani Apocrypha.) Eadem lectio est apud Burchardum: at in primo conciliorum tomo legitur, Opuscula Tertulliani Apocrypha. Opuscula Lactantij Apocrypha. Opuscula Posthumiani, &
Galli Apocrypha. Hæc Gelasius ex veriore, ni
fallor, lectione. Tertulliani opuscula ideo Apocrypha censentur in hoc Gelasij decreto,
quòd is auctor nouæ prophetiæ meminerit, &
in libro de Monogamia vim fecerit verbis
Apostolicis, & in Montani hæresim secundas
nuptias detestantis prolapsus fuerit, quemadmodum Diuus Hieronymus, & alij scripsêre,
ac præter alios Vicentius Lirinensis in libro
aduersus hæreses. Sunt etiam & apud hunc
auctorem opiniones quædam, quæ hodie
prorsus ab orthodoxis improbatæ, damnatæq́ue sunt. Atque ideo inter Apocrypha huius
auctoris opera censentur, hac quidem significatione, vt legi in ecclesijs publicè minimè
permittantur, priuatim tamen legi possint
cautè, & cum ea censura, quæ omnia dirigat
in catholicæ ecclesiæ defensionem, vt quæ
diffinita ab eadem ecclesia fuerint, & scriptis huius auctoris refragentur, obseruanda
omninò exactissimè sint à lectoribus, ne quid
pium animum offendat. Laudatur sanè hic
auctor à Diuo Hieronymo, ab Eusebio, Nicephoro, & alijs veteribus de rebus ecclesiasticis scriptoribus: quorum quidam, maximè
Diuus Hieronymus, insigne Diui Cypriani encomium Tertulliani referunt, qui magistrum Tertullianum vocabat, nullamq́ue
diem absque eius lectione prætermittebat.
Floruit Tertullianus anno fermè Domini
CC. sub Seuero, & Antonino Caracalla principibus.
Idem fermè iudicium erit de Lactantio
Firmiano, cuius eloquentiam, insignémque
eruditionem in euertendis gentilium erroribus, diuus Hieronymus, & veteres Theologi
miris efferunt laudibus, & mirantur. Multa
tamen is auctor scripsit, & apud eum Antonius Raudensis notauit, quæ aliena sunt ab
his, quæ catholica ecclesia diffiniuit, vel sancti doctores communi consensu scripsere, aut
planè post tot conciliorum, & sanctorum patrum decreta minimè dici, aut scribi absque
temeritate possunt. Quam ob rem, & hic
auctor cautè legendus erit priuatim, legiturq́ue propter eius elegantiam, animi synceritatem, candorémque. quibus aduersus Ethnicorum præstigias, & in deorum
cultu varia portenta mirè vtitur Christianam religionem professus. Publicè
|
autem in ecclesijs legi non debet:
atq;atque ideo, &
quia eius scripta multis erroribus illius temporis referta sunt, inter Apocryphos censetur,
minimè verò ab ecclesia damnatur. Floruit
sub Constantino Magno, Anno Domini ferè
CCCXX.
Opuscula Iouiniani.) Hic Iouinianus monachus fuit Romæ, tempore beati Hieronymi,
aduersus quem & ipse Hieronymus scripsit,
eius errores, & hæreses impugnans. Etenim
inter hæreticos à diuo Augustino libro de hæresibus, ad quod vult Deum. ca. 82. & alijs, qui
de hæreticis tractauêre connumeratur. Ideo
eius scripta iurè damnāturdamnantur, eaq́;eaque significatione Apocrypha sunt, vt nullam auctoritatem
habeant, omninoq́;omninoque legi priuatim & publicè
fint prohibita.
Opuscula Montani, Priscillæ, & Maximillæ Apocrypha.) Inter hæreticos à diuo Augustino, Philastro, & alijs passim referũturreferuntur Cataphryges,
ex eo dicti, quòd ex Phrygia prouincia originem duxerint: horum auctores fuêre Montanus, qui dixit, se paracletum fuisse, & duæ eius
prophetissæ Prisca, & Maximilla, quas ipse
Montanus, tanquam ex eius inspiratione factas, iactabat. Horum meminit Augustinus de
hæresibus, ad quod vult Deum. capitulo 26.
antè ipsum longiùs Eusebius libro. 4. eccles.
histor. capit. 14. & sequentibus. & Nicephorus
libr. 4. capit. 11. & 22. apud quos hæ fœminæ dicuntur Priscilla, & Maximilla. apud Augustinum, & Hieronymum in epistola ad Marcellam aduersus Montanum. Prisca, & Maximilla. Hi hæretici ab initio dicti fuêre Phryges, &
quia eorum hæresis dicta est secundum Phrygas, & græcè, ματὰ φρύγας postea dicti sunt Cataphryges.
Omnia Opuscula Fausti Manichæi Apocripha.)
Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, secta Manichæus, qui quoddam volumen edidit aduersus rectam Christianam
fidem, & catholicam veritatem, auctore Augustino, qui contra hunc hæreticum triginta
tres scripsit libros. Dictus est Manichęus à principe huius hæresis Manete quodāquodam Persa, cuius
idem Augustinus meminit in dicto libro de
hæresib. capitulo 46. Eusebius libro 7. eccles.
histor. capitulo 13. Nicephorus libr. 6. capit. 31.
Suidas, & alij eiusdem meminêre. Huius ergo
auctoris libri, cùm is hæreticus fuerit, nec publicè, nec priuatim legi debent.
Opuscula alterius
*
Clementis Alexandrini Apocrypha.) Clemens Alexandrinus Panthæmi martyris discipulus, & Origenis præceptor,
quiq́;quique post Panthæmum Alexandriæ scholam
ecclesiasticam tenuit, & institutionum Christianæ religionis magister fuit, insignia volumina,
plenaq́;plenaque & eruditionis, & eloquentiæ
tàm de scripturis diuinis, quàm de humanis
edidit,
atq;atque in publicum emisit, auctore Hieronymo de scriptoribus eccles. Cui consentire videntur Eusebius libro quinto Ecclesiast.
histor. cap. vndecimo, & libro sexto, capit. 13.
Nicephorus libr. 4. capi. 33. Claruit anno ferè
domini CC. sub Seuero, & alijs principibus.
Huius auctoris aliquot libri nuper in
publicũpublicum
prodiêre, è græco in latinum versi à Gentiano
Herueto,
eorumq́;eorumque lectio non potest non esse
admodum vtilis, & diuinarum scripturarum
studiosis, & his, qui rerum humanarum, & antiquitatum
cognitionẽcognitionem adquirere desiderant.
Cæterùm Gelasius eius opera existimat Apocrypha esse in hunc, vt opinor, sensum, vt cautè legantur priuatim, publicè etenim in ecclesijs legi non debent. Nam & ab hoc auctore
non satis fuit cognitum peccatum originale,
libro tertio stromat. & libro sexto, minimè adsequutus est veram rationem, qua salutem
consequi potuerint, qui ante aduentum Domini excesserunt.
In primo conciliorum Tomo apud Gelasium legitur, Opuscula Africani Apocrypha. Opuscula Commodiani Apocrypha.
Iulius verò Africanus claruit eodem tempore, quo Origenes quinque de temporibus
scripsit volumina, & alia opuscula, quorum
meminêre Hieronymus, & Trithemius de
scriptoribus ecclesia. Eusebius lib. primo. capitulo sexto. & 7. rursus lib. 6. capitulo 31. Nicephorus libro primo. capitulo 9. & 11. item li.
quinto. capit. 21. Hic sub Imperatore. M. Antonio Heliogabalo legationem suscepit pro
instauratione vrbis Emmaus in Palęstina, quę
postea dicta est Nicopolis, auctoribus Eusebio
in chronicis, & Hieronymo de scriptoribus
eccles. Huius opera censentur fortassis à Gelasio Apocrypha ex eo, quod Susannæ historia
contenderit à libris Danielis eximere, & à Canone sacrarum scripturarum abijcere, in epistola quadam ad Origenem scripta, contra
quem hac in re rescripsit doctè, & eleganter
idem Origenes: vel ex eo, quòd hic auctor scripserit libros, qui inscribuntur Cesti. Quorum
meminêre Eusebius in dicto capitulo 31. Nicephorus in dicto capitulo vicesimo primo. &
Suidas in dictione, Africanus asseuerans, Afri|
num libris viginti qua tuor Cestos scripsisse, in
quibus tradiderit naturalia, veluti quędam remedia ex verbis, incantationibus, & pictis quibusdam characteribus ad medelam ægritudinum, aliàsve efficaces operationes, atque hæc
de Africano. De Commodiano verò Gennadius scribit, aduersus gentes opus quoddam edidisse: in quo, quia parum nostras attigerat
literas, magis illorum dogmata destruere potuit, quàm nostra firmare, & de diuinis promissionibus vili satis, & crasso sensu disseruit,
illis stuporem, nobis desperationem incutiens. Hæc ex Gennadio, vt meritò huius auctoris opera fuerint à Gelasio inter Apocrypha
relata.
Opuscula Caßiani presbyteri Galliarum Apocrypha. Opuscula Pictauiensis Victoris Apocrypha. Opuscula Faustini Rheginiensis Galliarum Apocrypha. Opuscula Frumentici Apocrypha.
Opuscula Caßiani presbyteri
*
Galliarum Apocrypha.) In primo conciliorum Tomo apud Gelasium ante opera Cassiani ita legitur. Opuscula Tatij Cypriani Apocrypha. Opuscula Arnobij Apocrypha. Opuscula Tyconij Apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum Apocrypha. Ipse verò legendum esse
cẽseocenseo, Opuscula Tatiani Apocrypha, vt intelligamus de illo Tatiano, qui inflatus eloquentię
tumore nouam condidit hæresim, quæ Encratitarum dicitur, quam postea Seuerus auxit, à
quo eiusdem partis hæretici Seueriani vsque
hodie appellantur, ex Hieronymo de scriptoribus eccl. Eusebio libro quarto. cap. 26. & 27.
Nicephoro libro quarto. capitulo quarto. &
Augustino de hæresibus. Claruit sub M. Antonio philosopho propè annum dom. CLXX.
Eusebius in chronicis.
Opuscula Arnobij Apocrypha.) Arnobius sub
Diocletiano principe Siccæ apud Africam florentissimè Rhetoricam docuit, scripsitq́;scripsitque aduersus gentes quæ vulgo extant volumina: teste Hieronymo de scriptoribus eccles. Qui in
chronico post Eusebium idem scribit sub Constantino Magno. Qua verò ratione huius auctoris opera Apocrypha censeantur à Gelasio,
mihi nondum est compertum: huius etenim
auctoris libros non legi.
Opuscula Tyconij Apocrypha.) Tyconius quidam qui contra Donatistas inuectissimè scripsit, cùm fuerit Donatista, & illic inuenitur
absurdissimi cordis, vbi eos non omni ex parte
relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocauit. Hæc Augustinus libr. tertio. de doctrina Christiana capitulo 30. qui huius
suspecti auctoris doctrinam diligenter examinat, ab eoq́;eoque in pluribus dissentit. Ex quibus
lector poterit expendere, & satis percipere,
iure optimo eius scripta Apocrypha censeri.
Floruit sub Theodosio, & liberis eius, prope
annum domini CCCXC. auctore Trithemio, & Gennadio.
Caßianus verò presbyter apud Gallos,) aliquot edidit opuscula, quæ Gelasio non satis placuere, atque ideo ea inter Apocrypha connumerat. fuit natione Scytha, apud Massiliam presbyter, vbi viuendi finem fecit, Theodosio, &
Valentiniano regnantibus, auctore Gennadio, qui varia eius opuscula connumerat, &
laudat. Trithemius verò scribit, eum in multis reprehendi à beato Prospero de libertate
arbitrij: & ideo eius opera Apocrypha cẽsericenseri.
Opuscula Pictauiensis Victoris Apocrypha.)
Apud Gelasium in primo conciliorum tomo,
& Burchardum legitur, Victorini Pictauiensis. hic, teste Hieronymo, fuit Episcopus Pictauiensis, qui multa scripsit opera, grandia
quidem sensibus, viliora tamen compositione
verborum, quod magis Gręcè sciret, quàm Latinè. Tandem martyrio coronatus est, temporibus Valeriani, & Galieni, auctore Trithemio. Eius opera inter apocrypha censentur ex eo fortassis, quod de rebus grauissimis
vili verborum compositione fuerint edita.
Opuscula Faustini Rheginiensis Apocrypha.) Faustinus presbyter apud Gallos varia scripsit opuscula, temporibus Valentiniani, Theodosij, & Archadij. Luciferianæ tamen hæresi visus est consensisse, auctore Gennadio. Et ideo
eius opera iure inter Apocrypha censentur,
quod & Trithemius fatetur scribens, eum meritò reprehendi.
Epistola Iesu ad AbagarũAbagarum, Apocrypha. Paßio Gregorij Apocrypha. Paßio Quirici & Iulitæ Apocrypha. Scriptura quæ appellatur Salomonis cōtradictiocontradictio,
Apocrypha. Phylacteria omnia, quæ non ab Angelo,
vt illi confingunt, sed magis à dæmone cōscriptaconscripta sunt,
Apocrypha.
Apud Burchardum, & in primo
conciliorũconciliorum *
tomo legitur, † Epistola Iesu ad Abagarum Regem Apocrypha. Extat vtraque epistola Iesu
ad Abagarum Edessæ ciuitatis vltra Euphratem Regem, & ipsius Regis ad Iesum: apud
Eusebium libro primo ecclesiast. histor. capit.
xiij. & Nicephorum libro secundo, cap. septimo. Euagrium libro quarto, cap. xxviij. quos
pius lector legere poterit, & Christiana
|
sinceritate obseruare, quę illic ab his historicis
commemorentur, vt existimet, verè potuisse
contingere, tametsi non cogatur illis omninò
credere. Etenim ab his auctoribus traditur, Iesum petiisse textum linteum, in
eoq́;eoque prius loto suam expressisse faciem, & ad Abagarum
misisse. Addit Euagrius, Chosroe obsidente
Edesam vrbem, & ingenti aggere eam infestante, vt faciliùs caperetur, deiectum omnino aggerem fuisse subterraneo quodam cuniculo facto, vt ignis subiiceretur, & lignorum
materia consumpta, agger pessumiret,
opusq;opusque
totum corrueret. Attamen igne primùm
immisso, cœptum concilium ciues fefellerat,
quod flamma exitum non haberet, quam aerem concipere, atque ita materiam comprehendere, sicuti consueuit, oportebat: eo verò
concilio destituti ad sacram anchoram confugientes, acceptamque diuinitus
imaginẽimaginem ad
cuniculum producentes aqua conspersam
contra pyram miserunt:
subitoq́;subitoque diuina virtute ligna ignem conceperunt, & quàm celerrimè combusta imminenti statim materiæ
ignem omnia consumentem immiserunt, donec agger omnis in fossę cuniculis considens
in cineres est redactus. Hæc Euagrius ex Procopio de bello Persico: & post eos, Nicephorus
libr. xvij. capitul. xvj.
Paßio Gregorij Apocrypha. Paßio Quirici, & Iulitæ Apocrypha.) Harum scripturarum meminerat Gelasius in secunda huius decreti parte, ibiq́;ibique asseuerauit, non legi in Romana ecclesia
hosce libros ex ea ratione, quam illic tradidit:
atque nunc Apocryphos ideo retulit.
*
Phylacteria omnia.) † Pharisæi olim apud Iudæos Decalogum in membranulis scribere
consueuerunt, & in fronte ligare, vt religionis
intimæ speciem præberent:
dicebanturq́;dicebanturque hæ
membranulę Phylacteria: quasi custodientia,
in memoriam sanè, quod præcepta illa custodire tenebantur, & veluti in custodiam, & monimentum sui haberent: sicuti in Matthæum
capitulo xxiij. explicarunt Hieronymus, Chrisostomus, & alij, Iustinus item martyr in dialogo cum Triphone aduersus Iudęos pagina 34.
Idq́;Idque faciebant Pharisæi prauè intelligentes
mandata legis à domino data per Mosen Deuteronomij capitulo vj. Hæc igitur dicebantur
Phylacteria, id est, conseruatoria: ad quorum
similitudinem, & exemplum Arioli, & excantatores ad seducendos simplices animos quasdam membranulas scriptas potiùs à dæmone,
quàm ab Angelis exhibebant Christianis, quasi hæc Phylacteria forent illis admodum vtilia
in tutelam corporis, & animæ. Quæ quidem
præter Gelasium omnino prohibet Gregorius
tertius capitulo xij. suorum decretorum, &
concilium Laodicense capitulo. xxx. apud
Gratianum in capitulo, si quis Ariolos, & cap.
non oportet. xxvj. quæst. v.
Denique Gelasius in vltima parte huius tractatus de libris Apocryphis damnat, & pronũciatpronunciat, damnata esse omnia, & quæcunque hęreticorum scripta cum suis auctoribus, quorum
catalogum subiicit, meminitq́;meminitque multorũmultorum, qui
in hæresim ante ipsius pontificatum inciderunt, plures tamen omittit, quos generali quadam damnatione complectitur. Hic verò locus poterit facillimè explicari, quò ad hæreticorum nomina, & eorum impia dogmata ex
diuo Hieronymo, Augustino, Philastro, & aliis, qui de hæresibus, & hæreticis tractauere, id
etenim non est nostri instituti. Admoneo tamen lectorẽlectorem, apud Gratianum falsò legi, Teruidus. Cum legendum sit, Cerintus. exprimo
conciliorum tomo, Burchardo, & aliis. Valentinus, siue Manichæus, vbiq;vbique legitur, quod Valentinus etiam si alium errorem à Manichæis
distinctum excitauerit. Manichæi tamen cognomine dignus est, qui in similimum illis errorem inciderit, ex Irenæo libro iij. c. iiij. Dum legitur apud Gratianum Iulianus. apud BurchardũBurchardum, Nibianus. apud Gelasium in primo cōciliorumconciliorum tomo rectius, Iouinianus. Item vbi
legitur apud GratianũGratianum, Iulianus & Latiensis.
legitur in primo conciliorum tomo, Iulianus
Celanensis. apud Burchardum, Iulianus Edanensis. in Prospero Aquitanico, Iulianus Atholenensis. Fuit episcopus Capuanus, ex GẽnadioGennadio & Trithemio. De Nouatio vbique extat
integra mentio, nisi quod quidam codices primam literam mutauerunt.
Priscillianus ab Hispania.) Hic auctore Hieronymo de scriptoribus eccles. fuit episcopus
Abilæ, quæ ciuitas est in Hispania satis insignis: vt tandem Erasmus in signiter fuerit hallucinatus: quippe qui existimauerit, Priscillianum episcopum fuisse Abilæ quæ sit
ciuitas Phœnices in Syria. Cuius errorem
doctè improbat Ioannes Bassæus in priori
parte Chronicorum Hispaniæ. Sed & præter testimonia ab eo citata aduersus Erasmum extat Gelasius in hoc decreto. Leo
Papa in epistola. cxj. ad Turibium Astoricensem Episcopum
Lapedius.) In primo conciliorum tomo:
LāpetiusLampetius in Burchardo, Lampedius. nos legimus:
Lamperius, à quo Lamperiani hæretici: teste
Alfonso Castro de hæresibus in verbo, votum.
Sebatius.) Legendum Sabbatius ex Burchardo & Gelasio in primo conciliorum tomo. Socrate libr. 5. eccles. hist. capit. 21. Cassiodoro
in tripart. libr. 9. cap. 37. & Nicephoro lib. 12.
cap. 31. qui huius hæretici meminêre, & idem
Nicephorus lib. 14. cap. 31. Alterius Sabatij apud Gallos meminit Trithemius.
His hęreticis Burchardus ex Gelasio addit
Photinum, qui & cum his scriptus est primo
conciliorum tomo in Gelasij decreto, vbi etiam nominantur, Africanus, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus, & Vnicus. Nestorij, Photini, & Maximiani, aut Maximini
mentio frequens est apud diuum AugustinũAugustinum,
& alios, qui de hæreticis scripsêre. Maximi verò, & Vnici non ita frequenter mentio facta
est à scriptoribus: Nicephorus etenim lib. 12.
capit. 11. meminit Maximi cuiusdam Cynici
philosophi, quem Timotheus Alexandrinus
pastorem, & episcopum Constantinopolitanum consecrauit, etiam Apollinaris labe maximè infectũinfectum. Qui postea exauthoratus est in
synodo Constantinopolitana, vt idem Nicephorus scribit capit. xiij, & idem priùs actum
fuisse commemorat capit. 11. post SozomenẽSozomenem
lib. 7. cap. ix. qui asseuerat: hunc Maximum
Nicænæ fidei studiosum, & sequacem fuisse.
Sed quæ priùs de Maximo retulimus ex Nicephoro, etiam scribit Theodoretus lib. 5. cap. 8.
Cęterum contra Maximinum Arrianorum episcopum extant Augustini libri tres in sexto
eius auctoris operum tomo.
*Postremò de historia tripartita † quæ de rebus ecclesiasticis tractat, obseruandum erit,
centonem illum ex tribus græcis auctoribus,
Theodoreto Cyri episcopo, Socrate Constantinopolitano, & Hermio Sozomeno,
concinnatũconcinnatum fuisse, opera & studio Cassiodori, ex
trāslationetranslatione cuiusdam Epiphanij vtriusque linguæ haud satis periti, qui in plerisque suam
diuinationem, non auctorum illorum sententiam pro germana lectione lectori sup posuit.
Sed & hi auctores adeò minutatim concisi,
& truncatim commixti à Cassiodoro fuerunt
in continuum historiæ compendium, vt in
plerisque ob concisionem,
truncationemq́;truncationemque eiusmodi meritò dubitari possit, quænam fuerit citati auctoris certa sententia, quæ verè apparuisset ex præcedentibus,
sequentibusq́;sequentibusque
verbis à Cassiodoro, dum breuitati studet, resectis. Hæc ferè de hac historia Albertus Pighius lib. 2. de eccle. hierar. cap. viij. nuper verò in publicum prodiêre tres prænominati auctores integri, & græca lingua, qua ipsi vsi fuere, ex quibus planè percipiet lector, vera esse,
quæ Pighius tripartitæ centone scripserat,
potertiq́;poteritque verum historiæ ordinem,
actorisq́;actorisque sensum, omissa concisione Cassiodori, & praua
Epiphanij versione ipsis græcis scriptoribus diligenter lectis deprehendere.
Cæterum de auctoribus ipsis Nicephorus
in præfatione historiæ eccles. quæ lib. j. capi. j.
scribitur, breuiter tractans, dubitat profectò,
an vera fuerint, quæ scripserint, & præterea
Socratem animo fuisse minus purum tradit:
ex eo quidem, quòd Nouatianus fuerit, auctore eodem Nicephoro lib. vj. cap. xxxvij. & libr.
ix. cap. xiij. & libr. xiiij. capit. xliij. Sed & Sozomenum, atque Socratem in quibusdam mentitos fuisse docet Franciscus Torrensis in lib. de
sexta synodo. super canone xiij. diuus Gregorius lib. vj. epistolarum, epistola cxcv. de historia Sozomeni ita scribit, Ipsam quoque historiam sedes Apostolica recipere recusat, quoniam multa mentitur. Hæc Gregorius, qui &
alias rationes adscribit, quæ sunt omnino examinandæ ex græcis de rebus ecclesiasticis
scriptoribus, nempe Theodoreto, Socrate, &
Nicephoro. Qui & ipsius Theodoreti fidem
rursus demittere contendit, ex eo, quòd tertiātertiam
synodũsynodum conatus fuerit impugnare, fueritq́;fueritque ea
ratione proscriptus, & excommunicatus: vt idem Nicephorus tradit lib. 14. cap. 34. qui ca.
30. illum maximè laudauerat.
Quem verò librum Gelasius intellexerit asseuerans
contradictionẽcontradictionem Salomonis Apocrypham esse, nondum ipse intellexi, vt
quidquāquidquam
certi possim scribere: nam de eo libro, qui pœnitentia Salomonis scribitur, & nomine Ambrosij falsò euulgatus est, fortassis quispiam
conabitur Gelasium interpretari ex eo, quòd
Salomon, licet aliqu ando fuerit in gratia Dei.
3. Reg. cap. 3. & 11. ac 2. Paralip. cap. 7. tandem
reprobus fuerit, à
Deiq́;Deique gratia ceciderit, atque ideo damnatione æterna punitus: quemadmodum consentire videntur Augustinus
libr. 22. contra Faustum cap. lxxxj. & lxxxviij.
Cyprianus lib. j. epistol. v. Hieronymus in epistola ad
VitalẽVitalem. 3.
epistolarũepistolarum tomo. & Ecclesiasticus c. 47. rursus Augustinus in enarratione
|
psalmi centesimi vicesimisexti. Chrysostomus in sermone de pœnitentia. Beda, Esaiæ
cap. ij. Lyranus ij. Reg. cap. vij. quo in loco Burgensis à Lyrano discedit, & Hieronymus Ezechiel. xliij. asseuerat, Salomonem pœnitentiam egisse. Quam ob rem Arboreus lib. xvij.
Theosophiæ cap. x. probare coniecturis quibusdam conatur, Salomonem æterna damnatione minimè fuisse punitum, licèt quandiu
vitiis, & criminibus adhæsit, fuerit ad tempus
reprobatus. Ros est tamen dubia, & in qua nihil certum adhuc ex Theologis asseuerare
possumus.