Ex §. sexto.

Ex §. sexto.

SVMMARIVM.

  • 1 Exemplaris substitutionis diffinitio, & cuì fieri possit?
  • 2 Filio exhæredato potest fieri exemplaris substitutio.
  • 3 Pupillaris substitutio an conseruetur per Auth. ex causa. C. de liber. præte. & quid de exemplari?
  • 4 Regia l. 1. titulo 2. lib. 5. ord. l. 44. Tauri explicantur.
  • 5 Exemplaris substitutio quibus verbis fiat.
  • 6 Exemplaris matrem furiosi excludit.
  • 7 Exemplaris substitutio qualiter extinguatur resipiscentia.
§. 6. DE EXEMPLARI.
EST igitur substitutio exemplaris Testamentum, quod à parentibus fit pro liberis minimè testari valentibus, furoris, vel
1
similis morbi causa. Politus in tract. de substitu. tit. de exemplari. ex l. ex facto. ff. de vulga. l. humanitatis. C. de impube. Regia l. 11. tit. 5. par. 6. Et quia ad exemplum pupillaris substitutionis fit, exemplaris appellatur: atque sicut pupillaris dicitur testamentum pupilli, ita & hæc exemplaris dicitur testamentum furiosi. l. patris & filij. ff. de vulga. Potest hæc substitutio fieri etiam à matre, vt ex dictis legibus constat, nec tantùm fit furioso, sed & mente capto. dict. l. humanitatis. iuncta l. vlti. §. vlt. C. de cura. furio. Theophilus in §. qua ratione. Insti. de pupill. subst. & idem concedunt Doct. communiter, quibus mirè conuenit tex. in l. generali. §. duas. ff. de vsufruct. lega. l. Licinius. §. vltim. ff. de legat. 2. §. furiosi. Institu. de curat. l. consilio. §. primo. ff. de cura. furi. Item fit eadem ratione his, qui testari non possunt: mutis inquam, surdis. dict. l. ex facto. atque etiam prodigis, quibus testari non liceat ex interdicto, in quo conueniunt omnes in d. l. ex facto.
Illud verò maximè dubium
2
est, an filio exhæredato fieri possit exemplaris substitutio? Sunt etenim, qui existiment, filio exhæredato non posse substitutionem hanc fieri, per text. in dict. l. humanitatis. quæ exigit, legitimam portionem filio à patre substituente relinqui. ita Bartol. ibi idem in dict. lege, ex facto. numero 18. Alexand. colu. 8. & vtrobique Docto. communiter Guliel. Benedict. titu. de exemplari. numero 20. quibus obstat, primũprimum, quòd pupillaris substitutio, quam hæc ipsa imitatur, ritè exhæredatis fit. l. 1. ff. de vulga. Item furiosus exhæredari rectè potest, commissa ante furorem ingratitudinis causa. l. nonnunquam. §. si vi, aut clàm. ff. de vsucapio. l. vltima. §. sed cùm antiquitas. C. de curat. furi. Bart. in dict. l. ex facto. numero 19. vbi Iaso. numero 29. dicit, hanc opinionem communem esse. Quin & verba d. l. humanitatis. potiùs hanc sententiāsententiam, quàm communem probant. Legitima, inquit Imperator, portione, ei, vel eis relicta, quos voluerint, his substituere parentibus liceat, vt occasione huiusmodi substitutionis, ad exemplum pupillaris, querela nulla contra testamentum eorum oriatur. Ecce, quàm euidenter Ius æquale constituitur respectu querelæ, & exhæredationis in pupillari & exemplari, vt quiuis ab eadem constitutione, ni ceruicosus esse velit, colligere possit pupillarem substitutionem, ritè exhæredatis fieri posse, atque eodem iure exemplarem. Ex quibus constat, probabilius multò esse, exemplarem substitutionem posse fieri filijs ritè exhæredatis, aduersus communem opinionem, quæ dubia visa fuit Polito, de exemp. subst. numero 11. & Curtio Iuniori in dict. l. humanitatis. columna tertia. Dices forsan, optime lector, hanc quęstionem non admodum vtilem esse. Nam sicuti pupillaris substitutio
3
iniustè exhæredatis facta, rupto testamento conseruatur. Authentic. ex causa. C. de liber. præter. quod expressim notant Bartol. Alexand. Iaso. in l. 1. §. vltim. ff. de vulga. Ripa in dicta l. 2. numero 32. Zasi. de substitu. pupil. numero 21. & eodem titu. Politus numer. 34. qui quidem ac ipso Iasone hanc profitentur communem esse, quam Curti. Iunior sequitur in dict. Authen. ex causa. numero 53. Sic & exemplaris | substitutio valida erit, licet testamentum patris rumpatur. His etenim respondeo, nec pupillarem substitutionem conseruari rupto testamento, ex eo, quòd testamentum patris est necessarium ad hoc, vt filij testamentum hoc procedat, & valeat. §. liberis. Institu. de pupill. substi. l. 2. §. prius. ff. de vulga. & si testamentum patris euanescat, tollitur & pupillaris substitutio. dicta lege secunda. §. planè. l. Papinianus. §. sed nec impuberis. ff. de inoffi. testam. & in dict. §. liberis. Nec obest decisio Auth. quia ex causa. ex illa Nouella ea tantùm conseruantur rupto testamento, quæ absque hæredis institutione consistere possunt: at illa, quę necessariò & præcisè exigunt præuiam hæredis institutionem, minimè rupto testamento effectum habere possunt: vnde verius est, pupillarem substitutionem rupto testamento nequaquam cōseruariconseruari ex dicta Nouella. quod asserunt Dynus, Petr. à bella Pertica, & nouissimè Ioan. Igne. in dict. Authenti. ex causa. numero 127. quam opinionem probat Regia l. 10. tit. 5. part. 6. atque
4
ei minimè refragatur Regia l. 24. Taur. quippe quæ loquatur in melioratione, quæ fieri potest absque hæredis institutione, in codicillis, & in alia quacunque dispositione. lex deinde prima. titu. de testa. libr. 5. in ordi. Regijs. quæ non adita hæreditate ab hærede scripto legata, & cætera scripta in testamento seruanda esse, æquissimè sanxit. adhuc non obstat: eam etenim intelligo in his, quæ præcisè institutionem hæredis non requirunt: secus verò in his, quę absque hęredis institutione minimè subsistunt. His etiam accedit, quod Iaso. in dicta lege prima. §. vltim. in fine, dixit, posse opinionem contra Barto. & communem defendi. Nec quidquam confirmat communem opinionem, quod fideicommissa, legata, & dationes tutelarum sustineantur rupto testamento ex causa præteritionis, vel exhæredationis, quia hæc non adeò requirunt hæredis institutionem, imò absque ea quandoque consistunt. l. 3. ff. de confirmand. tut. sic etiam parum refert, quòd dictio, Cætera, contineat inter alia & substitutionem. l. qui plures liberos. §. vltimo. ff. de vulgar. l. nam quod. in §. vltimo. ff. ad Trebellia. Nam id procederet, nisi ratio diuersa planè dictaret, non esse capitula expressim à Nouella Iustiniani confirmata, ad substitutionem trahenda: maximè, cùm substitutio verè dici possit institutio, quia per eam hæres instituitur. Et tamen ipsa Nouella institutionem hæredis in specie rumpi, & improbari velit. Deinde verba illa, Cætera namque. in dict. Authentic. ex causa. non sunt Iustiniani, sed Irnerij, siquidem Authenticæ Codici insertæ, non fuêre eidem operi per Iustinianum, nec eo tempore, nec eius autoritate adscriptæ, sed multò pòst ab eodem Irnerio, Alberto, Bulgaro, & alijs. Quod & Gregorius Haloander in præfatione Codicis Iustiniani, & plerique alij adnotârunt, idq́ue ex eo constat, quòd non semper fidelis redditur sententia, nec eadem litera: imò admodum diuersa Iustiniani Codici apposita fuit ex Nouellis, deinde Codici Iustiniani insertæ fuêre Authenticę constitu. Frederici primi, qui multò post Iustinianum Imperium obtinuit. In ea autem Nouella Iustiniani, vt, cùm de appellatione cognoscitur. §. aliud. expressim nominatur, quæ rupto testamento firma manent, inter quæ nulla mentio fit pupillaris substitutionis. tametsi inibi expressa non restringat dispositionem, ac potiùs eam declarent. Et verè ibidem cæterorum nulla mentio fit. Pręter hęc licet pupillaris substitutio fauorem respiciat pupilli. l. si pupillus. ff. de acquir. hęredita. non est hæc ratio sufficiens, vt eadem substitutio sustineatur rupto testamẽtotestamento. quod patet in dict. §. sed nec impuberis. & in dicta lege secunda. §. planè. ff. de vulga. maximè quia non potest iusta ratione dici substitutionẽsubstitutionem pupillarem esse omninò filio pupillo fauorabilẽfauorabilem, cùm ea facta fuerit in dispositione ipsi, vel fratribus iniuriosa: item cùm ex ea pupilli mater excludenda sit, alijq́ue hæredes legitimi, iure sanguinis dilecti, & sibi coniuncti. Ex quibus constat, opinionem Dyni veriorem esse, quam etiam defendunt Bald. in dict. Authentic. ex causa. numero 30. & Ioan. Corasi. in l. si testamento. numero 22. C. de impuber. & alijs. Qua ratione adhuc Iure Communi, cùm opinio cōmuniscommunis dubia sit, meritò foret restringenda, vt ea nequaquam admitteretur, vbi extraneus esset substitutus pupillo, omissis pupilli fratribus. quod tenent Paul. in d. Authent. ex causa. licet ei refragentur Corneus ibi, & Alexan. in dicta l. 1. §. vlti. ff. de vulgar. Item nec in eo casu, quo ipsimet præterito esset facta pupillaris substitutio, propter iniuriam ei à patre illatam, sicuti notat idem Paul. Castren. in l. ex duobus. §. vltimo. ff. de vulga. Guido Papę consilio nonagesimoseptimo, quāuisquamuis & in hoc Alex. & Areti. in dict. l. 1. §. vlti. adhuc contrariũcontrarium teneant, opinionem communem ad hunc casum extendentes.
Quod verò attinet Regiam partitarũpartitarum constitutionem, & si errare, ac falli possim, mihi certissimum est, opinionem communi contrariam ea constitutione & lege probari. Scio etenim, non esse præsumendam, nec facilè constituendam correctionem decisionum Iuris cōmuniscommunis per eas constitutiones, quas leges partitarum appellamus. Contendam tamen, quandoque per leges istas eas opiniones probari, quæ interpretationem dubiam Iuris Cæsarei attingunt, & à posteris communi omnium iudicio fuêre improbatæ. Qua in re falli potuerunt viri illi prudentissimi, qui opus illud partitarum, in ordinem, & Hispanum sermonem deduxerunt. In hac autem quæstione planum est, quid lex Regia volue|rit, eo enim tempore nulla erat constitutio Iuris Cæsarei de pupillari substitutione conseruando rupto testamento, aperta quidem, præter text. in d. l. 2. §. planè. Et in d. §. Sed nec impuberis: nec erat certa ea interpretatio, quam Nouellæ Iustiniani, Accursius, Barto. & alij conantur aptare: imò forsan vsque ad Bartol. ætatem plurium auctoritate comprobata erat contraria opinio. idcircò Regia lex in sermonem Castellanum traduxit manifestè responsa Iurisconsultorum in dicto §. Sed nec impuberis. & in dicta l. 2. §. planè. Satis tamen erit, vt locus sit pupillari substitutioni, impuberem, cui facta fuerit, in re certa institutum fuisse. tex. & ibi glos. in capit. si pater. isto titulo. in 6. verbo, eidem.
Fit autem exemplaris substitutio verbis generalibus in hunc modum, Instituo Titium & Sempronium filios meos hęredes, & eos inuicem substituo: nam si vterque furiosus sit, inest sub his verbis exemplaris substitutio expressa verbis generalibus. Barto. in l. Lucius. numer. 16. ff. de vulga. Alexand. col. pen. Ias. 11. Ripa num. 34. in ea. l. Lucius. Zasi. tit. de exemplari. colum. 2. Imola hic, dum tractat de substitutione breuiloqua. idem erit, si filio furioso pater ita substituat, Filio meo substituo Titium. quamuis enim nulla fiat furoris mentio: attamen ex eo, quòd ipse, cui substitutio fit, est furiosus, iudicanda est exemplaris hæc substitutio. hoc ipsum est, quod voluit Bart. in dict. l. ex facto. nume. 25. à quo Ripa ibi. numer. 28. discedit, dum Barto l. hanc substitutionem tacitam appellauit. in quo ipse Bartolus sensit, esse tacitam quoad specialia verba, non tamen quo ad generalia: quod non aduertit Ripa.
Item, exemplaris substitutio verbis specialibus concipitur, quoties mentio furoris fit. Quid enim si pater ita substituerit? Filio meo furioso substituo Titium: est quidem hæc exemplaris substitutio, quæ etiam complectitur vulgarem, si filius, restituta sibi sana mente, noluerit esse hæres, vel adhuc furore præualido, fuerit eius nomine hæreditas repudiata. Et deinde pupillarem itidem expressam generalibus verbis, si ipse filius liber à furore decesserit intra pubertatem, & idem si decesserit ante pubertatem in furore. Quòd si post pubertatem decesserit, & furiosus, erit verè exemplaris. Bart. in dict. l. ex facto. colum. 3. cuius opinionem dicunt esse communem Iaso. nume. 22. & Ripa. nume. 60. Idq́ue plurimum interest ob varios cuiusque substitutionis effectus. Sed & si pater filio furioso & impuberi substituerit expressim, si in furore decesserit: erit vulgaris, repudiata paterna hęreditate: atque etiam pupillaris, si intra pubertatem in furore mortẽmortem obierit, si verò post pubertatẽpubertatem, erit exemplaris: ante pubertatem autem cessante furore, & impubere in sana mente defuncto nullius effectus censetur isthæc substitutio, Alex. in d. l. ex facto. nume. 31.
Tertiò, fit exemplaris substitutio verbis singularibus, cuius exemplum sit: Si filius meus hæres erit, & in furore decesserit, substituo Caium. Erit fortassis & his verbis saltem in genere expressa pupillaris substitutio, si filius intra pupillarem ætatem decesserit: in quo sunt notanda verba Barto. in dicta l. ex facto. 3. colum. modò pupillus in furore decedat. ex Alexand. quem paulò antè citauimus. ex his etenim quæ hac in materia traduntur, in summa potest colligi hæc formula, quæ tamẽtamen in vnum concepta casum, furoris inquam, ad alium trahitur, nempe, si prodigus, si mutus & surdus, filius testantis decesserit, Bartolus in dicta lege, ex facto. numero 28. & ibi Alexander num. quadragesimo secundo.
Hęc verò substitutio non ita liberè fit,
6
tenetur siquidem pater substituere filio furioso eas personas, quæ exprimuntur in dicta lege, humanitatis. & in lege 11. titul. 5. part. 6. Habet sanè ritè facta exemplaris substitutio eum effectum, vt substitutus directò bona furiosi capiat, atque matrem furiosi omninò excludat. Bartol. in dicta lege, ex facto. numero 30. vbi Alexander, Ias. numero 43. Ripa numero 85. dicunt hanc opinionem communem esse. idem fatentur Gulielm. Benedict. hîc, verb. absque liberis. titulo de exemplari. numer. 33. Deci. & Curti. iunior numer. 15. in d. l. humanitatis. eam defendentes aduersus Ias. ibi. & in dict. l. ex facto.
Extinguitur hæc substitutio cessante morbo, vel impedimento. dicta lege, ex facto. & lege, humanitatis. Scribit tamen
7
Bart. in dicta lege, ex facto. numero 40. cessante furore, vel impedimento non extingui penitus hanc substitutionem, sed suspendi, & cessare, ita vt redeunte furore, rursus hæc substitutio recipiat vires, cessat etenim, non omninò extinguitur. lege, inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbor. obligatio. lege, qui res. §. aream. ff. de solutio. eandem Barto. opinionem defendit Alexander in dicta leg. ex facto. columna penultima. vbi Ias. nume. 49. & Ripa numero 102. dicunt eam communem esse, quem etiam sequitur Gulielm. hîc titu. de exemplari. numero 47. Ab ea tamen discedunt Decius in dicta l. humanitatis. & Politus titulo de exemplari. ad finem. Zasius verò eodem titul. Barto. opinionem approbat, vbi furor rediret post breue tempus: tunc etenim non videtur extinctum esse furorem, qui priùs aderat in eo, qui furiosus erat inumbratæ quietis. l. quod meo. ff. de acquir. poss. Sic cùm eadem mulier ad eundem virum reuertitur, matrimonium idem esse, putat Martianus, si non multo post tempore interposito reconciliati fuerint. l. plerique. ff. de ritu nupt. Vnde in hac specie, quam tractamus, si furor recidiuus est, & non multo | tempore postea redit, erit locus sententiæ Barto. & Doct. At si idem furor postea multo tempore, iudicis arbitrio diffiniendo, redierit, non erit opinio communis admittẽdaadmittenda, secundum Zasi. Et nouissimè idem probat Stephanus in Necyomantia. cap. 17. tametsi concors illa Doctorum sententia maximum fomentum capiat à l. cùm filijs. ff. de cura. furio. vbi curator furiosi, qui conualescentia mentis cessauerat, furore repetito, idem dicetur autoritate contigua. ad idem l. qui tertiana. ff. de ædi. edict. qui tertiana, inquit, aut quartana febri vexarentur, quíue comitialem morbum haberent, ne quidem ijs diebus, quibus morbus vacaret, rectè sani dicentur. Sed & hæc eum sensum habere iure optimo possunt, quẽquem præfata distinctione probauit Zasius: & ideò eius concordiæ accedo libenter, & eò magis, quòd videam rem esse admodum controuersam: atque eidem distinctioni etiam Ang. subscripsisse in §. qua ratione. Insti. de pupil. substi. post Bald. in dict. l. humanitatis. in fine. Regiam verò legem 11. titu. 5. part. 6. sanxisse hanc substitutionem extingui resipiscentia.
Loading...