THEMA CAP. I.

THEMA CAP. I.

De æreo numismate.

SVMMARIA.

  • 1 De numis æreis, qui percusi fuerunt iussu Regum Catholicorum Fernandi Quinti, & Elysabeth.
  • 2 Moneta de Vellon, quæ dicatur.
  • 3 Asses quod pondus habuerint apud Romanos: Et quod nostris Marauedinis conueniant.
  • 4 De dupondio, semisse, quadrante, triente, semuncia, & sextula.
CAPVT I.
PLINIVS author est libro Naturalis Historię 33. c. 3. Romanos primùm ærea pecunia, deinde multò post argentea, ac demùm aliquot lapsis annis aurea vsos fuisse. Non enim rude illud seculum, quo Roma morum integritate maximi principatus initia stabilire conabatur, auream pecuniam adinuenerat. Sic sanè Seruius Tullus Romanorum Rex æreos numos primus Romæ percusit, quemadmodum idem Plinius asseuerat. Sed & ante Romanorum originem multis quidem annis penes alias gentes fuit numismatũnumismatum vsus: quod apparet ex Aristo. in Politicis, Platone, & alijs, præsertim Strabone li 8. Plutar. in Lysandro. Pausania in Laconicis. Verg Polydoro de inuentor. rerũrerum li. 2. c. 20. Georg. Agricola lib. 1. De precio metallorum, & monetis: Stephano Forcatulo in Necyomantia iuris, Dialogo. 48. Carolo Molinæo, de contractib. quæst. 100. nu. 795. Ludouico Cælio lib. lect. antiquarum. 6. c. 2. qui passim testimonia multa ex Hebræis, & Græcis ad huius rei probationem adducunt. Nos igitur primum æreos veterum nu
1
*mos ad rationem eorum, qui nostra ætate, vel iussu Regum Catholicorum Fernandi Quinti, & Elysabeth, & Caroli Primi, Romanorum verò Imperatoris Quinti, percusi fuerunt, pro nostro conatu conferemus, quò possit quilibet faciliùs veterum Historicorum numismatum valorem ad numos, qui hodiè expenduntur, deducere, vtriusque æreæ pecuniæ rationem adsequutus.
Anno deniq́ue. M. CCCCXCVII. Reges Catholici Fernandus, & Elysabeth cudi iusseruntæ
2
*ream monetam, quam de Vellon dicimus, ad hanc rationem, vt ex quolibet Marcho, nempè ex octo vncijs, signarentur. 192. numi ærei, quos Blancas appellamus, quarum duæ constituunt æreum Marauedinum, quo modò vtimur: atque ita secundum hanc computationem ex libra romana duodecim vnciarum cuduntur. 288. numi ærei Blancæ dictu qui reddunt centum quadraginta quatuor Marauedinos. Hæc igitur est æstimatio præsens vnius æreæ romanæ libræ, quæ ad numos redacta publicæ monetæ nomen ac vices sit sortita: sicuti apparet ex Pragmatica constitutione Regum catholicorum l. 118. quæ de monetis, ac re numaria fuit statuta. Postmodùm percusi sunt ærei numi, quorum quilibet duorum MarauedinorũMarauedinorum valorem habet: & sic quatuor Blancas valet. Item percusus est numus æreus ad rationem quatuor Marauedinorum: qui quartus dicitur vulgò, & valet octo blancas. CæterũCæterum hac in parte Marauedinus, non tam est numus, quàm numorum numerus. qui constat ex duabus blancis, aut coronatis sex, vel denariolis decem: quemadmodum in ca. 5 huius operis tractabimus, quo in loco varia huius regni numismata expendentes, conabimur veterũveterum historicorum dictiones in hac re numaria ad amussim explicare. Moneta verò de Vellon, dicitur non tantùm ea, quæ ex ære percuditur admista parte aliqua argenti: sed & illa, quæ cuditur ex argento, cui mista sit tertia, vel quarta, aut sanè quinta pars æris: vt asseuerat Carolus Molinæus in tract. de contractibus, quæstione, 100 num. 783. Ex hac materia nuper expendebamus in hoc regno numos quos Tarsas dicebamus, quorũquorum quilibet nouẽnouem æreis Marauedinis æstimabatur. Vtar in hoc tandẽtandem libello sæpissimè hoc dicendi modo, vt quadrantes passim appellẽappellem eos numos, quos vulgus marauedis propria huius regni dictione nominat. Apud Romanos authore Plinio lib. 33. c. 3. libralis, & dupōdiusdupondius appẽdebaturappendebatur assis. libræ aũtaunt pondus æris diminutũdiminutum bello Punico primo cùm impensis respublica non sufficeret: cōstitutumq́;constitutumque, vt asses sextanta
3
*rio pondere ferirentur: ita quinq;quinque partes factæ lucri: dissolutumq́;dissolutumque est æs alienum. Posteà Hannibale vrgente Q. Fabio Maximo dictatore asses vnciales facti: placuitq́ue denarium se|decim assibus permutari: quinarium octonis: sestertium quaternis: ita respublica dimidium lucrata est: in militari tamen stipendio denarius pro decem assibus datus. Mox lege Papyria semunciales asses facti. Hæc ferè Plinius, à quo deducuntur plura.
Primùm: Dupondium numum æreum fuisse duarũduarum equidem librarum: idq;idque M. Varro declarat. Dupondius, inquit, à duobus ponderibus, quod vnum pondus assipondium diceretur: id ideò, quod as erat libræ pondus.
Secundò apparet, hos numos æreos adeò graues fuisse, vt inde dicta sit æris grauis pœna, secundum Plinium in dict. capit. 3. Siquidem populus Romanus pro numo, ære graui vtebatur.
Tertiò inde manifestum fit, ante primum bellum Punicum numum assem libralem fuisse, & dupondium bilibrem.
Quartùm deducitur, in ipso primo bello Punico assem pondere, non valore diminutum, duarum vnciarum pondere percusum fuisse: & sic sextantarium.
Quintùm colligitur ex his, Hannibale vrgente Italiam assem vncialem factum, eiusdem quidem valoris quo ad stipendium militare: cùm denarius pro decem assibus daretur: tametsi quo ad alia valor sit aliquantulum diminutus, pluris sanè tertia parte: siquidem denarius decem, & sex assibus permutabatur, ac sestertius quatuor.
Sextùm ex hoc constat, frequentiori veterum æstimatione decem asses denario argenteo æquales fuisse, & quinque quinario, duos autem, & dimidium sestertio. Quod manifestiùs probabitur, cùm denarij æstimationem expendemus.
Septimò hinc itidem probatur, post varias assium mutationes eos fuisse semunciales lege Papyriana, eodem quidem valore manente.
Octauò, ex hac ratione censeo, veterem assem quo ad valorem conferendum esse nostris quatuor quadrantibus, quos modò marauedinos dicimus. Id etenim probatur, quia si denarius argenteus decem asses valebat, quod satis receptum est, & nos inferiùs examinabimus, saltem iuxta frequentiorem æstimationem, & idem argenteus denarius æstimatur huius præsentis monetæ quadraginta æreis marauedinis: planè deducitur, veterem romanum assem meritò conferri nostris quatuor marauedinis. Hac etenim perpensa ratione viri docti, & qui diligentissimè hanc rem expendere solent, sententiam istam apud Hispanos probârunt. QuāobremQuamobrem & ad eandem rationem veteres alios numos æreos æstimabimus: cùm idem iuris sit de illis, quippè ad assem sint omninò referendi. Quod si veterum ex ære numismatum pondus consideremus, constabit, etiam asses semiunciales viginti quatuor ex libra romana cudi solitos fuisse. Quorum valor nostris confertur nonaginta sex marauedinis: cùm hodie ex libra romana duodecim vnciarum cudi soleant centum quadraginta quatuor ærei marauedini, Quod mirum non est, siquidem nostra ærea moneta partem quandāquandam argẽtiargenti admistāadmistam habet. Etenim argenteus numus regalis, & dimidius marco cuilibet æris miscetur: atq;atque ideò hæc pręsens ærea moneta de Vellon nuncupatur.
Dupondius olim æreus fuit numus, sicuti sanè probauimus, qui duos asses continebat: id circò vetus ille dupondius erit hodie æstimationis octo quadrantum, seu marauedinorum. Græci autem, vt ex Cleopatra refert Georgius
4
*Agricola lib. 2. de externis ponderibus, assem semiuncialem appellauêre dupondium: quia is duo assaria penderet.
Assarium autem, seu assarius numus erat æreus, quorum duo assem efficiebant semiuncialem: vt tandem hic dupondius esset præsentis monetæ quatuor marauedinorum: assarius verò duorum. Sic M. Varro libro primo Analogiæ, inquit: & non equum publicum mille assariorum esse.
Semis numus erat æreus, qui iuxta hanc rationem duos quadrantes valebat: quia dimidium est assis. Qua dictione vtitur P. Vatinius cum Ciceroni scribit: Simius non semissis homo contra me arma tulit, & eum bello cœpi.
Quadrans quarta erat assis pars, & eiusdem rationis numus æreus, qui præsenti marauedino æqualis est: quod apud nos passim admittunt viri maxima eruditione præditi ex denarij argentei æstimatione, ItẽItem ex Italorum communi vsu loquendi: ipsi etenim quadrantẽquadrantem quatrinum nominant: quatrinus verò Italicus nostro æreo marauedino ferè similis est. Sed & ex nostris non recusabo testẽtestem citare FlorianũFlorianum Occampium lib. 5. Historiæ c. 25. vbi hanc horũhorum numismatum collationem probat: cuius viri diligentiam in hisce, & alijs rebus perscrutandis meritò multi faciunt omnes.
Quadrans verò vocatus est triuncis à tribus vncijs, teste Plinio in d. c. 3. Et inde Teruncius, qua dictione vtitur M. Varro. Teruncius. inquit, à tribus vncijs dictus, eiusdẽeiusdem numi meminit Cicero libro tertio. de finibus, & libro quinto. ad Atticum.
Sic & Triens numus erat æreus, tertiam habens assis partem: nempè quatuor vncias: qua ratione maior est quadrante, & valet apud nos octo coronatos, quos vulgus Cornados appellat. Hæc enim est tertia pars quatuor nostrorum marauedinorum. Huius numi meminit Plinius in d. lib. 33. c. 3. Iuuenalis Satyra 3.
Infœlix, nec habet, quem porrigat ore trientem.
Vbi hoc in scholijs adnotauit Cælius secundus Curio, vir meherclè doctus, ac diligens in hisce adnotationibus.
Sextula item erat numus æreus, cuius multi meminêre: non equidem sexta assis pars: Sed authore Varrone minimus erat numus ex ære habens sextam vnciæ partem. Ex præsentibus numis, aut denariolis non video, cui sextula conuenire possit, valeret tamen tres Meajas, ac paulò plus. Nam duo coronati efficiunt vnciam totius assis, & hi valẽtvalent viginti meajas. Igitur sexta pars harum erit sextulæ valor.
Erat & Semuncia numus æreus, vicesima quarta pars assis: cuius numi mentio fit ab Asconio Pædiano, & Gulielmo Budæo libro tertio. de Asse. Est autem hic numus similis nostro coronato. Hinc ipse libenter adnotauerim, falsò Cælium secundum ad Iuuenalem in scholijs sensisse, Trientem minimam omnium monetam fuisse: cùm multò minor ex ære fuerit quadrans, item semuncia, & sextula. Nam quòd Donatus censet, Obulum fuisse minimam, & vltimam monetam, ad argenteos numos referendum est, de quo alibi tractabitur: etiamsi ipse Cælius Donatum hac in parte lapsum fuisse asseueret: Et id iure quidem: cùm ex numis argenteis sint aliquot minores obolo.
Loading...