Quarta conclusio. Res ecclesiæ data simpliciter
pro hæredibus & perpetuo in emhyteusim,
seruatis tamen his, quæ ad veram alienationem
iure requiruntur, etiam ad hæredes extraneos,
& perpetuò defertur, siquidem sub eadem forma res illa poterat perpetuò, & in extraneos alienari, & ideò videtur, rem istam ita simpliciter
datādatam ad emphyteusim, perpetuò hæredibus,
etiam extraneis competere, quod maximè est adnotatione dignum, ac deducitur ex dicto §. licentiam. & idem voluerunt Abb. numero 29.
Antoni. Imol. Felin. numero 27. Deci. numero
48. in dicto c. in præsentia.
AlexādAlexand. in dict. lege
etiam. Gozadinus consilio 86. numer. 22. idem
tenent
hāchanc dicentes esse Communem opinionem Christophor. Porc. in §. adeò. Institut. de locat. & Curtius Iunior consil. 4. colum. 1. & licet gl. Bart. & alij in dict. l.
etiāetiam. tenuerint, emphyteusim
ecclesiasticāecclesiasticam simpliciter
constitutāconstitutam
non transire ad hæredes extraneos, etiamsi accepta, & data sit pro hæredibus, quorum opinionem esse Communem testantur hi, quorum
memini in prima conclusione. & Gozadin. consil. 75. nume. 9. ea tamen opinio, vt superiùs diximus, procedit, quando emphyteusis ecclesiastica constituitur ea forma, qua res ecclesiæ locari, & dari in emphyteusim solent absque solennitate canonica secus verò, si detur res ecclesiæ in emphyteusim seruata forma, & solennitate, quæ ad veram alienationem requiritur: nam
tunc potest expressè dari cum pacto, quòd perpetua sit, & ad hæredes extraneos transeat, imò
simpliciter pro hæredibus data ad extraneos hęredes pertinet, sicuti præter alios resoluit Præpositus in c. perpetua. 10. quæstion. 2. & Parisius
dicens, hanc resolutionem esse Communem in
consi. 85. lib. 4. nume. 17. & sequentibus. Quin
etsi emphyteusis ecclesiastica detur ea solennitate, qua dari consueuerit, quandoque etiam ad
extraneos hæredes transit, nempe si data sit pro
hæredibus
quibuscunq;quibuscunque. Bal. in c. Imperialem.
de prohibi. feud. alien. per Freder. col. 7. idem in
l. 1. quæst. 34. ff. de rerum diuisi. Deci. consi. 208.
colum. 2. Bald. in l. cùm virum. col. vltim. C. de
fideicommiss. & est Communis opinio
secundũsecundum
Curtium Iuniorem consilio 3. colu. vlt. &
RipāRipam
in l. ex facto. §. vltim. ff. ad Treb. nu. 16. Curtium
item Iuniorem consi. 1. col. 2. nume. 1. idem si dictum sit pro omnibus hæredibus, notatur in d.
c. in præsentia. & per Gozadin. consil. 59. nu. 15.
colligitur ex Bart. & alijs in d. l. etiam. Quin &
idem dicendum erit, si dictum sit in contractu,
pro te, & hæredibus, & quibus dederis, vt tradunt Curt. d. consi. 4 col. 2. & Paul. Parisi. cons.
71. lib. 3. nume. 44.
passimq́;passimque à Doctor. nominatim aliquot verba referuntur, quę contractibus
adscripta operantur, vt emphyteusis ecclesiastica etiam ad extraneos hæredes transeat. dubium
tamen esse poterit, an vbi vel expressè, vel tacitè
in extraneos hæredes data fuerit emphyteusis,
requiratur canonica solennitas, nam Gozadin.
consi. 39. nume. 12.
vtrunq;vtrunque requirit, solennitatem, scilicet, canonicam, & quòd expressim, vel
verbis id tacitè significantibus emphyteusis in
extraneos detur, vt eis competat. Quod non est
omninò expeditum, siquidem emphyteusis ecclesiastica data
absq;absque ea solennitate, quæ ad
verāveram
alienationem requiritur, ad hæredes extraneos
minimè pertinet, & tertiam generationem non
egreditur. d. §. emphyteusim. gloss. & Docto. in
d. l. etiam. qui fatentur, hoc verum esse, nisi
actũactum
sit expressè, vel tacitè, quod ad extraneos hæredes deueniat. igitur hi Doct. sentiunt, posse expressim dari emphyteusim ecclesiasticam eo pa|
cto, vt extraneis etiam hæredibus deferatur, modò seruetur forma, & consueta solennitas, qua
in re plurimùm consuetudini tribuendum est.
Quòd si ecclesiastica emphyteusis detur seruata solennitate ad veram alienationem requisita: hæc, ni fallor, si simpliciter concessa fuerit
pro hæredibus, ad extraneos etiam pertinebit,
quamuis fatear, tutiorem esse eam opinionem,
quæ probat, & asserit, tunc hæredibus extraneis non deferri emphyteusim, nisi id expressum
fuerit, aut verbis generalibus significatum. Ex
his apparet intellectus ad text. in c. ad aures. de
reb. eccl. & in c. nulli. eod. ti. gl. in §. adeò. Insti.
de locat. vbi
quandoq;quandoque in reb. ecclesiæ permissa
videtur emphyteusis, & ea perpetua:
quandoq;quandoque
omninò prohibita, aut saltem quibusdam limitibus, & conditionibus restricta.