10

SVMMARIVM.

  • Quæ fuerit apud ueteres Cretionum solennitas ex Vlpiano, & alijs auctoribus.
CAPVT X.
SCrupulosam nimis CretionũCretionum solennitatẽsolennitatem sublatam esse ab Imperatoribus Theodosio, & ValẽtinianoValentiniano constat ex c. xvij C. de iur. deli. Quæ vero fuerit CretionũCretionum hæc solennitas, Vlpianus iurisconsultus egregie tractat in institutionibus, tit. qui hęredes institui possint. Ex testimonio viri summè docti FrācFranc. Duareni lib. ij. dispũdispu. c. xlj. Nam Vlpiani institutiones nondũnondum nobis licuit videre. Cretio, inquit Vlpianus, est certorũcertorum dierum spacium, quod datur institutio hæredi ad deliberādumdeliberandum, vtrum expediat ei adire hæreditatẽhæreditatem, nec ne. Velut Titius hęres esto. Cernitóque diebus centum proximis, quibus scieris poterísq;poterisque: | nisi ita creueris, ex hæres esto. Cernere est verba cretionis dicere, ad hunc modum, Cum me Męuius hæredem instituerit, eam hæreditatem adeo, cernoq́;cernoque. Sine cretione hæres institutus, si constituerit, nolle se hęredem esse, statim excluditur ab hæreditate, & amplius eam adire non potest. Cum cretione verò hęres institutus, sicut cernendo fit hæres, ita non aliter excluditur. quam si intra diem cretionis non creuerit. Ideóq;Ideóque etiāetiam si constituerit, nolle se hæredem esse, tamen si supersint dies cretionis, pœnitentia actus cernendo hæres fieri potest. Cretio autem vulgaris dicitur, aut cōtinuacontinua. Vulgaris, in qua adiiciuntur hæc verba quibus scieris, poterísq;poterísque. Continua, in qua non adiiciuntur. Ei qui vulgarem cretionem habet dies illi dati computantur, quibus sciat, se hæredem esse, & potuit cernere. Ei vero, qui continuam habet cretionem, etiam illi dies computantur, quibus ignorauit, se hæredem institutum, aut sciuit quidem, sed non potuit cernere. Hæredes aut instituti dicuntur, aut substituti: instituti, qui primo gradu scripti sunt: substituti, qui secundo gradu. vel sequẽtibussequentibus hęredes scripti sunt. Velut Titius hæres esto, cernitóq;cernitóque in diebus proximis centũcentum, quibus scieris, poterisque, nisi ita creueris, exhæres esto, tunc Męuius hęres esto, cernitóque in diebus, & reliqua. Hęc sunt Vlpiani verba. Quibus mire conueniunt quæ Isidorus libr. v. etymolog. scribit. c. xxiiij. Cretio inquit, est certus dierum numerus, in quo institutus hæres aut adit hæreditatem, aut finito tempore cretionis excluditur, nec liberum illi est vltra capiendæ hæreditatis. Cretio appellata est, quasi decretio, id est decernere, & constituere, vt puta, ille hæres mihi esto, additúrq;additúrque, cernito intra dies tot. Adeundarum autem hæreditatum centesimus statutus erat dies, quibus non est Cretio addita. Hæc Isidorus, cuius loci meminit Andræ. Alciat. lib. iij. dispu. cap. vij. Hac ratione veteres cernere, hæreditatem dicebant, pro adire hæreditatẽhæreditatem, auctore Festo Pompeio. Cicero in oratione de lege Agraria in Rullum. Quam hæreditatẽhæreditatem iam creuimus. idem lib. ix. episto. famil. epist. 14. ad Dolabellam. Ate autem peto, vt me hanc quasi falsam hæreditatem alienę glorię sinas cernere. Vtitur & alibi sępe eadem dictione Cicero quẽadmodumquemadmodum tradidere Budæus in Pandectas ti. de origine iuris. & Alciatus in dict. c. vij. Duarenus item apud Ciceronem libr. 1. de oratore ita legit, De his credo rebus, inquit Crassus, vt in cretionibus scribi solet, de quibus sciāsciam, poteróq;poteroque. tametsi vulgo legatur in conditionibus. Sic & apud Plinium lib. 2. c. 21. vbi desyderibus agens ita scribit, an crescerent, mouerẽtúrquemouerenturque, cœlo in hæreditate cunctis relicto, si quisquam qui rationem eam caperet, inuentus esset. Pintianus legendum censet, qui cretionem eam caperet, expuncta vulgata lectione. Sed & apud Varronem lib. 6. de lingua Latina locus extat hac de re atrocem in modum laniatus, genuo tamen candori restitutus ex Plauto, cura & diligentia Petri Victorij. lib. 7. varia. lectio. c. 1. apud PlautũPlautum, inquit Varro, in Cistellaria, vbi legitur, Cum ante hac te amaui, & mihi amicāamicam esse creui, mea Gimnasium, valet constitui. Ita que hæres cum constituit se hæredem esse, dicitur cernere, & cum id fecerit creuisse. Hæc Varro, qui & libr. 5. ita inquit, cerno dictum á creo, id est, à creando, creo ab eo, quod cum quid creatum est, tunc deníque videtur. Hinc fines capillorum descripti, quod finis videtur discrimen, & qui id testamento, id est facito videant te esse hęredem. Itaq;Itaque in creatione adhiberi iubent testes. Verum & hic locus, à nemine quod sciam, animaduersus, non minorem dilaniationẽdilaniationem patitur. Ipse quidem ita legerem, Hinc fines capillorum discreti, quod finis videtur discrimẽdiscrimen. Et quid in testamento dixerit, cernito, id est, facito videant te esse hæredem. Itaque in cretione adhiberi iubent testes.
Sed & lib. 4. codicis Theodosiani titulus extat primus de cretione, vel bonorum possessione. & in l. 1. inquiunt Impe. Theodo. & ValẽtinianusValentinianus. Et cum legitima successio non solũsolum in matre, verum etiāetiam in successoribus longius constitutis, non bonorũbonorum possessionis petitionẽpetitionem, non certionis solennitatem cogitur custodire, qualicunq;qualicunque contenta aditę, vel adeũdæadeundæ hęreditatis indicio, quanto magis pater talibus est vinculis exuendus? Quę quidem verba plane poterunt ex superius traditis explicari, vt illa Plinij li. x. epistola de testamento Largi. Rogauit, inquit testamento, vt hęreditatẽhęreditatem suam adirem, cernerémq;cernerémque, ac deinde perceptis quinquaginta milibus nummûm, reliquum omne Herac leotarum, & Theanorum ciuitatibus redderem.
Loading...