MVLTA SVNT IN IVRE PONTIFICIO, ADMODVM MAgnifice & ornatissime vir, quæ à veterum prudentissimorum Jurisconsultorum responsis deducta, propter eorum argutam breuitatem, qua mirè ac perspicuè vsi fuere, atque
ob Iuris ciuilis obtensam quandoquandoque, multiśmultisque reconditam subtilitatem, difficilimam habere videntur interpretationem, longélongeque diligentissimum examen exigunt, & requirunt. Huiusmodi sunt quæ Gregorius Nonus de Iurisdictionibus, de caus. posses. & propriet. de Iuribus incorporalibus, de Vsucapionibus, ac de Testamentis in suam illam Decretalium congeriem, maximo Reipublicæ Ecclesiasticæ commodo, visus est transtulisse. In his sanè interpretandis Innocentius, Ioannes Andreas, Ancharanus & Panormitanus ipse egregiam
operam hactenus præstitêre, ab ipsis Iuris ciuilis Constitutionibus, Senatusconsultis, Decretis, eoruḿeorumque veteribus
ac nouis Accursij, Bartoli, & aliorum glossematis, multa mutuati, quibus præclaram lucem nostris attulêre sanctionibus. Hos deinde & alij, veluti lampade à prioribus in de cursu tradita, sequuti, non minimam, nec temerè
in hoc negotio laudem acquisierunt. QuandoQuandoque & nos in eadem palæstra lusuri certandi occasionem nacti, quædam non tanti æstimanda, sed ob animi syncerum votum non omninò contemnenda, ad eiusdem Pontificij iuris
examen publicè adnotauimus. Sunt alia, fateor, in eiusdem Iuris constitutionibus, quæ à sanctissimis Pontificibus, veteribuśveteribusque Ecclesiæ catholicæ Synodis ea pietate & zelo fuêre instituta, vt potius quid cultui diuino, sacerdotibus tanti sacrificij ministris, ac denique animarum spirituali saluti conduxerit, quàm secularis philosophiæ
plerumplerumque vana mysteria, mente ipsa, & animo verè Christiano conceperint: in his explicandis non adeo sunt
obuiæ ex ipso Dædali Labyrintho quæstiones, vt commentariorum cumulos, nouaśnouasque absque vllo scribendi fine lucubrationes sine fastidio admittant. Eiusmodi videbitur fortassè quibusdam tractatus hic, quem olim, dum Salmanticæ titulum de Homicidio, ac deinde Clementinam istam constitutionem palàm interpretarer, examinare
conatus sum, multa de sacerdotum irregularitate tradere pollicitus, quæ ipse apud plerosplerosque aduersis quibusdam
rationibus comperissem. Non enim diffiteor, rem istam nec difficilem, nec subtilem, nec admodum ambiguam
habere cognitionem, si aliquot ex nostris interpretes neglecta superficie, & omissa cute, carnem & succum ipsum
interiùs spectassent. Quis enim ferat veteribus quibusdam addictus, & his, qui summaria Iuris, ratione quadam alphabeti non inutili addidêre, tot præter Canonum & Ecclesiasticarum traditionum edicta, ab eisdem
expositas irregularitates? cuius erroris ea est profectò causa, quòd dum neruos tendere cupiant, in ipso actu deficientes multa comminiscuntur, quæ nulla vnquam Pontificum auctoritate fuere statuta. Ipse siquidem Marianus Socinus, vir alioqui insignis, nec vulgaris eruditionis, etiamsi diligenter & cautè hac in re veterum sententias expenderit, aliquot tamen admisit, quæ forent omninò improbanda. Qua ratione quandoquandoque opinatus
sum, non inutilem futuram breuem quandam huiusce materiæ resolutionem, quæ præcipuas istius tractatus exponeret decisiones ab ipsis Canonibus verè ac propriè ita deductas, vt quæ fuerit ipsa decidendi ratio, lectoribus
manifestum fiat, eo quidem compendio, quo possint hac de re varijs in quæstionibus & controuersijs Iure respondere, sibísibique ipsis consulere, si quando aduersus sanctorum patrum sanctionem in aliquam huiusmodi labem inciderint, quæ ipsos tanti sacerdotij dignitate indignos efficiat. Hos igitur Commentarios prælo tradere cupiens, te
primum, omnium officiorum, obseruantissime Gomeci, mente obuium habui, cui labores hosce dicarem, & cui
vel aptè, vel confidenter literarij ocij nostri possem reddere rationem. Scis etenim in tam frequenti forensium
causarum examine, quantum temporis nobis ad hæc superesse possit. Præsertim te huius magistratus & muneris
collega, qui pulcherrimam vitæ tuæ partem esse duxeris, negotia passim agere publica, cognoscere, iudicare, promere & exercere iustitiam, vt tandem qui te præeuntem sequi velimus: cogit equidem & nos Reipublicæ institutum, minimè in his, quæ litium definitionem non attinent, feriari possimus. Habes profectò quem imiteris, integerrimum sanè Fernandum Gironum patrem tuum de Hispaniarum Rege & Republica ita bene meritum,
vt quinquaginta annis Regij Consiliarij officio functus apud Reges inclytos & Catholicos Fernandum & Elizabeth, eoruḿeorumque nepotem inuictissimum Carolum Quintum, maximum fuerit rei bene gestæ nomen adeptus: cuius
causa non possum tibi & illi non vehementer gratulari. Hoc ergo munusculum, qua vti solitus ex beneuolentia
suscipias obsecro: quandoquidem tuæ humanitatis vis huc me non inuitum omninò adegerit, vt nihil non audendum putauerim, quo tuo propenso in me animo aliqua ex parte responderem: nec enim mihi alia ratione id testari licet, quod apud te impensissimè cupiam testatissimum facere. Quòd si in nobis
facultatem desideres, certò scio voluntatem ipsam pro tuo egregio animi candore
probabis. Vale. Ex hac inclyta Granata, Mense Februario,
Anno Domini 1554.