Sed hæc sententia iure non probatur, quia
testari potest ex legis permissione ingressurus
religionem, vt in d. §. illud. & in d. c. quia ingredientibus. igitur lex ipsa expressim statuit tale testamentum rumpi non posse per ingressum religionis: alioqui vana foret testandi licentia, quæ volenti religionem profiteri liberrimè à legibus & Canonibus conceditur ex his
quæ tradit Constantinus Harmenop. libro 5.
titul. 4. nec valet argumentum ab agnitione
posthumi, quia
monasteriũmonasterium non sortitur filij,
vel successoris locum, in his bonis, quæ monachus ante professionem proprio testamento
distribuerat. Auth. si qua mulier. quibus rationibus refellitur præfata opinio, atque ex eisdem minori negotio tollitur hac in re quod
Saly. in d. Auth. si qua mulier. probare nititur,
dicens testamentum etiam factum ab eo, qui
cogitauerat religionis professionem
etiāetiam portione legitima monasterio titulo institutionis
dimissa, per professionem rumpi: quasi per capitis diminutionem. l. conficiuntur. §. post testamentum. ff. de iure codicil. §. alio autem modo. & §. seq. Inst. quib. mod. testa. infir. Nam &
si testator se in adoptionem alteri dederit, &
in ea mortem obierit, irritum fit eius
testamẽtumtestamentum: quod ibidem probatur, & Regia l. 18. tit.
1. par. 6. eandem opinionem existimat esse veriorem Fulg. col. 7. & Ias. num. 21. in dict. Auth.
si qua mulier. & defendit eam Rom. consil.
237. Huius verò sententiæ ratio apertissimè
tollitur ex eo quòd constat iure Ciuili hanc
capitis diminutionem, quæ per religionem
contingit, irrita non facere testamenta. tex. in
d. §. illud. & in d. Auth. si qua mulier. Vnde in
hac controuersia frequentius recipitur Bart.
distinctio, quam primò retuli, ita vt si nulla religionis cogitatione testamentum conditum
fuerit, secuta professione reuocetur, quasi ex
noua voluntate. arg. l. sancimus. C. ist. tit. eandem Bar. distinctionem Dec. defendit in cap.
in præsentia. de probat. num. 61. vbi Imol. fin.
colum. dicit eam esse veriorem, & ab ea non est
recedendum in iudicando, nec in consulendo, secundum Fulgo. & Ias. in d. Authen. si qua
mulier. num. 21. licet Anto. Abb. nu. 52. & Felyn. num. 54. teneant, minimè reuocari testamentum per professionem, etiamsi fiat ab eo,
qui nullam præmisit religionis cogitationem.
Nec l. sancimus. Bartol. opinionem probat,
quam & Aret. reprobat in l. 1. ff. isto titu. num.
4. nouaq́ue adducta Leonis constitutione Viglius in princi. quib. mod. testa. infirmentur.
Ipse verò, quamuis videam Bar. distinctionem
magis communiter recipi, mallem Abb. & Areti. conclusionem defendere, aut Bart. sequi
ad effectum, vt testamentum factum ab eo,
qui religionis professionem minimè cogitauerat, professione secuta rumpatur solum,
quoad legitimam portionem monasterio
cōpetentemcompetentem, quod placuit Anto. in d. c. in præsentia. His verò addendum in dubio ex interuallo temporis à testamento ad religionis
professionem, præsumi iudicis arbitrio religionis professionem testatorem præmeditatum fuisse vel non, quod ab omnibus probatur. Sed & illud erit obseruandum, testamentum factum ab ingresso religionem, tamen
ante professionem, etiam sine consensu prælati, validum esse, nec professione reuocari,
vtpote factum eo tempore, quo testator liberam habuit testandi potestatem: in cuius conclusionis probationem est textus optimus in
capitulo 4. de regulari. in. 6. quamuis contrarium teneat Roderi. Xuares in allegatio. 20.
|
col. vlt. post Aret. in c. nunc autem. 19. quæst.
tertia. Sic etiam facto testamento, quòd
† per
professionem rumpi non possit, statim ipsa
facta professione bona hæreditaria ad institutum pertinere, si
monasteriũmonasterium sit bonorum incapax, quòd si capax sit bonorum, ipsam hæreditatem morte naturali ipsius monachi ad hæredem pertinere, in eius verò vita ad monasterium. 5. notant Anto. Abb. nu. 8. & Deci. 97. in
d. c. in præsentia. Imo. in d. l. 1. vbi Aretin. nume. 6. dicit hanc opinionem esse communem.
& idem notat Anto. Rube. consil. 155. Alexan.
cons. 13. volum. 3. dicens hanc opinionem communem esse. Bar. numer. 9. & alij, quos ibi retulit Ias. nume. 26. in Authen. si qua mulier. idem Bar. in l. res vxoris. C. de donatio. inter
vir. & vxor. idem in simili quæstione in tracta.
minori. 3. part. versi. isti hæredes. Socin. consil. 92. volum. 1. dicens fideicommissum relictum sub illa conditione, si institutus decesserit sine liberis, statim deberi
fideicōmissariofideicommissario,
eo quòd institutus profitetur religionem, quæ
etiam communium bonorum incapax sit: atque ita est intelligendus text. in Auth. nisi rogati. C. ad Trebellia. & capit. in præsentia, de
proba. vbi hæc est communis sententia, quam
tuetur eleganter Fortu. in l. Gallus. §. & quid
si tantum. ff. de liber. & posthum. colum. 32.
ex quibus constat prima communis sententia, quæ probatur in l. statuis. §. Cornelio. ff.
de iure fisci. quam Bartol. vbique ad eandem
conclusionem inducit. eandem opinionem
scribit communem esse Roderi. Xuares in d.
allega. 20. col. 7. Igitur si monasterium capax
bonorum est in vita monachi, excluso hærede
instituto, bona
† hæreditaria possidebit, adeò,
vt quibusdam placuit, in vita patris religionem profitentis filio legitimam bonorum portionem minimè deberi, nec monasterium cogi posse eandem partem filio post professionem patris, eo viuente tradere. gloss. Bart. &
Doctor. in dict. Authentic. si qua mulier. per
tex. ibi. quo probatur, post mortem patris filium posse legitimam portionem à monasterio petere, si pater ante obitum bona propria
non diuiserat inter filios. quam opinionem testantur esse magis communem Saly. & Ias. in
d. Authen. si qua mulier. colum. 14. Deci. dict.
cap. in præsentia. numer. 67. & esse veriorem
Abba. in capit. cum simus, de regul. Alexan. in
l. si cùm dotem. numer. 13. ff. solut. matrimo. &
Felin. in dict. c. in præsentia. num. 56. Quibus
refragatur tex. in d. c. cùm simus. quo probatur,
tradendātradendam esse filio portionem legitimam
ex bonis patris religionem professi, statim
nōnon
expectata patris morte. Nec oberit, si quis dixerit in eo cap. patrem mortuum esse, cùm de
eius successione mentio fiat. Nam monacho
viuenti successio datur. c. fin. 30. quæst. 3. & ex
integra decretali constat, patrem viuere eo
tẽporetempore, quo portio legitima filio tradenda erat. Vnde tex. in dicto capit. cùm simus. probat
hanc secundam opinionem, & est singul. secundum Abb. ibi: commendat Bald. in dicta Authentic. si qua mulier. colum. final. idem Ioan.
Andre. & Doctores in dicto capit. cùm simus.
gloss. quæ alibi non est, secundum Abb. ibi in
capit.
trāsmissætransmissæ. qui filij sint legitimi. singularis secundum Aretinum in l. 1. numero 6. ff.
ist. titu. quam opinionem defendit Corset. in
singu. verbo, legitima Anani. in c. 2. col. penu.
de delict. puero. Pyrrhus post consuetudines
Aureli. c. 2. col. 4. Bal. Nouel. de dote. part. 1.
colu. 3. dicens hanc opinionem communem:
pro qua induci potest text. in dicta Authenti.
si qua mulier. qui permittit patri religionem
professo portiones legitimas filijs assignare:
quod minimè permitteretur, si bona illa à monasterio patre viuente, quoad legitimas filiorum portiones, auferri non possent. Nec inficior rem dubiam esse, fateor tamen opinionem vltimam æquiorem esse, & vtroque foro
seruari oportere, propter maximam æquitatem, cui innititur isthæc opinio, vt fatetur
præter alios Abb. in dicto capit. in præsentia.
numer. 59. Potest etenim text. in dict. Authentic. si qua mulier. dum innuit expectandam fore mortem patris religionem professi intelligi, vt loquatur enunciatiuè, quasi mortuo patre non facta inter filios diuisione bonorum,
nec ab ipsis filijs petita, sit à monasterio danda
filijs portio legitima. Quòd si Nostrates in
hac sententia non falluntur, in simili quæstione erit dicendum, vsumfructum, quem pater
† religionem professus habuit in bonis filij familiâs ratione patriæ potestatis, ad ipsum
monasteriũmonasterium nōnon transire, sed statim professione secuta ad proprietatem redire: cùm sit patria
potestas extincta. Martinus Silima. Salyc. q. 7.
Ias. col. fin. in Authen. ingressi. C. de sacros. eccles. Cynus & Alber. in Authentic. idem est. C.
de bonis quæ liber. Hippo. singu. 668. & hæc
est communis opinio, autore Salyceto in dicta Authen. idem est. Tametsi glos. ibi teneat,
vsumfructum ad monasterium viuente patre
pertinere, quam
sequũtursequuntur ibi Bald. Pau. & Corne. ac Deci. in di. c. in pręsentia. numer. 66. &
Bartol. in dict. Authen. ingressi. in repet. nume 49. Anto. Rosellus illic. num. 18. Guid. Papæ q 595 Augustinus Beroius in dict. capit. in
præsentia. numero 158. Ioan. Lupi, in Rubric.
de donatio. §. 52. & Fulgos. dubius tamen in d.
Authentica idem est. Nam & idem Bart. in d.
Authentic. idem est. asserit, dimidiam vsusfructus partem ad monasterium pertinere, alteram verò dimidiam ad filium. arg. l. cùm oportet. §. cùm autem. C. de bon. quæ lib. idem notat Abb. in d. c. in præsentia. num. 57. & in d. c.
cùm simus. Ego equidem non video, cur integrè vsusfructus ad filium
nōnon pertineat, statim
facta professione, cùm & ipse filius ex patris
bonis petere possit legitimam portionem
|
adhuc viuente patre, ac si is mortem obijsset.
Qua ratione in prima, & secunda huius operis
editione conatus sum Silimani opinionem
probare, non ignarus, eam dubiam esse, certus tamen æquitatem quandam præ se ferre,
quæ iure quidem posset, saltem Pontificio defendi. Cæterùm Arius Pinellus Lusitanus,
cuius diligentiam & candorem in aliorum scriptis perscrutandis non possum non mirari in
l. 1. C. de bonis quæ libe. 1. par. num. 47. egregio
ꝓfectòprofectò, & eruditissimo examine quæstionem istam expendens glos. opinionem sequitur in dicta Authen. idem est. Silimani sententia reprobata. Quæ fortassis aliorum authorum suffragio, nec omninò destituitur, nec
prorsus repulsam patitur. Existimo etenim
distinguendam esse opinionem gl. in d. Auth.
ingressi. ab illa, quam gl. expressim tradit in d.
Authen. idem est. Siquidem prior verum esse
contendit, per ingressum religionis, vsumfructum, quem monachus habebat, minimè fuisse extinctum, imò eundem monasterio quoad
vtilitatem deberi, & acquiri. Quod ipse fateor rectissimi iuris esse, sequutus gl. Cyn. nu. 12.
Alber. nu. 22. Bart. nu. 42. & alios in d. Auth. ingressi. Inno. in d. c. in pręsentia. nu. 5. Imo. in l.
cum filio. nu. 8. ff. de le. 1. quorum opinio communis est, secundum Abb. in c. vlt. col. 2. de pignori. Socinum consilio 10. libr. 1. in 6. q. &
Ioan. Crottum in l. Gallus. §. & quid si tantùm,
num. 30. ff. de liber. & posthu. Qui denique
authores Silimani sententiam non
vidẽturvidentur omninò improbare, quum nec de ea in specie
tractauerint. Sed nec ipse Silimanus communem hanc opinionem negat: imò eam admittit in vsufructu, quem quis alia ex causa, quam
iure patriæ potestatis habet eo tempore, quo
religionem profitetur. Quo tendunt omnia,
quæ à præcitatis authoribus traduntur, posterior autem gl. censet, vsumfructum patri iure
patriæ potestatis competentem, si pater ipse
religionem profiteatur adhuc ipso viuente
quoad vtilitatem monasterio acquiri, non filio: quod Silimanus, & qui
eũeum sequuti sunt, negant, tametsi gl. opinio recepta fuerit ab his,
quorum paulò antè mentionem fecimus,
dũdum
adduximus gl. in d. Auth. idem est. reliqui verò authores, ni fallor ipse, Silimano minimè
refragantur. Nam Cyn. & Albe. in d. Authen.
idem est. Silimani
distinctionẽdistinctionem referunt,
lectoremq́;lectoremque remittunt ad ea, quæ ipsi scripsere in d.
Authen. ingressi. quo in loco ipsi gl. illius
constitutionẽconstitutionem, quæ Silimano non obstat, simpliciter sequuntur,
atq;atque ideò potiùs videntur Silimani distinctionem admisisse, quàm reprobasse. Sed & Alex. in cons. 139. libr. 2. num. 5.
atque item Cæpol. consil. 22. nu. 4. quamuis
meminerit gl. in d. Auth. idem est. eorum tamen rationes generalem quæstionem attingunt, quæ ab Accur. in d. Auth. ingressi. fuit expedita. Id verò, quod post Bar. & communem diximus, monasterium viuente monacho, qui
ante professionem
hæredẽhæredem alium instituerat,
bona testatoris obtinere,
iusteq́;iusteque possidere, &
eis vti & frui posse, est intelligendum, nisi testator expressim in testamento cauerit, velle
hæredem institutum bona accipere, eisq́ue vti
& frui statim post religionis ingressum. Nam
tunc monasterium, etiam viuente monacho
testatore excluditur: authore Imol. in l. 1. num.
14. ff. de testa. idem probat eo non citato Lud.
Gozadi. cons. 41. nu. 11. & 17.