Primùm illud est prænotandum, quòd huius causæ cognitio
eiusq;eiusque diffinitio pertinet ad
iudicẽiudicem
ecclesiasticũecclesiasticum, non ad secularem,
atq;atque ideò iudex
ecclesiasticus tractabit, an captus per
secularẽsecularem
iudicẽiudicem, vel apud
eũeum accusatus sit clericus, & ecclesiasticę iurisdictionis. quod probatur in d. c.
si iudex. vbi huius rei ratio traditur ex eo,
ꝙquod de
re spirituali, vel ecclesiastica sit
agendũagendum: id est,
de ordine. Eandem opin. quę satis Communis
est, & probant, & sequuntur omnes in d. c. si iudex. & in c. vni. de cler. coniuga. in 6. præsertim
Francus illîc colu. 3. Rotæ iudices decisi. 202. in
nouis. Fulgo. in consi. 124. Alex. in consil. 8. col.
3. lib. 1. quibus etiam suffragatur, quòd vbi contingit quęstio inter
iudicẽiudicem ecclesiasticũecclesiasticum & secularem super iurisdictione, iudex ecclesiasticus
propter maiorem authoritatem cognoscet, an
sua sit iurisdictio, secundum Anton. Butri. in c.
cæterùm. col. 3. de iud. Fel. & Dec. in c. pastoralis. in prin. de rescrip. & Ias. in l. 2. ff. si quis in ius
vocat. non ierit. colu. 5.
atq;atque ita apud Hispanos
hæc sententia omninò seruatur: siquidem iudex ecclesiasticus cognoscit de clericatu, de
tonsura & vestibus. Quod non tantùm iure
pōtificiopontificio verum est, sed æquissima ratione
cōstatconstat,
modò iudices ecclesiastici non temerè, sed iuxta iuris canonici decreta, Romanorum Pontificum sanctiones, & ipsius Reipublicæ vtilitatem negotium hoc
absq;absque vllo animi peculiari
affectu tractare, & expedire conentur, zelo quidem iustitiæ,
nōnon ambitione defendendæ iurisdictionis, &
liberādiliberandi sceleratissimos homines,
Reipublicæ pestem, & perniciem à iustissima
iudicum secularium punitione. Apud Gallos
huius controuersiæ cognitio ad secularem iudicem pertinet, ab
eoq́;eoque lis ista tractatur, & expeditur non admissa, nec recepta decisione Bonifacij 8. in d. c. si iudex. sicuti testantur Guido
Papæ q. 138. Ioan. Gallus quæst. 38. qui quidem
authores conantur, vsum istum forensem Galliæ defendere, quasi non sit omninò contrarius responsioni Pontificis: quę intelligenda est,
quoties de clericatu tractatur: vt tunc cognitio
pertineat ad iudicem ecclesiasticum,
nōnon ad
secularẽsecularem: qui tamen poterit de causa ista cognoscere, vbi sit quæstio de vestibus clericalibus: an
his fuerit vsus, qui apud secularem accusatur,
aut detinetur in carcerib. Sic sanè Galliæ
iudicialẽiudicialem stilum præcitati authores, & intelligunt,
|
& iure verum esse censent. Sed
vtcunq;vtcunque sit ipse
non dubito, hanc opinionem Guidonis, & Ioannis Galli falsam esse, & omninò contrariam
communi omnium sententiæ, ac
deniq;denique pontificiæ responsioni, quæ in hoc tendit, vt
cognitionẽcognitionem clericatus, & eius quęstionis,
vtrũvtrum captus
à iudice seculari gaudere debeat priuilegio fori, deferat iudici ecclesiastico,
nōnon seculari. Id etenim, vel ex eo probatur, quod summi pontifices, & eorum constitutiones
formāformam pręscripserint, qua in tonsura, & vestibus vti debent, &
tenentur clerici, vt constat. Et ideò iudices ecclesiastici ius
habẽthabent,
nōnon seculares ad
cognoscẽdumcognoscendum, an clerici iuxta canonicas sanctiones fori
priuilegiũpriuilegium amiserint ex eo,
ꝙquod tonsuram, & vestes clericales dimiserint, cúm hoc
totũtotum negocium iuris sit Pontificij,
nōnon Cęsarei.
QuamobrẽQuamobrem
nōnon potest iure defendi forensis Galliæ vsus etiam ita intellectus, vt Guido, & Ioan. Gallus intellexêre, præsertim,
ꝙquod vsus ille
itidẽitidem obtinuit,
vt iudex secularis nullo
nōnon in casu cognoscat,
an clericus captus sit remittendus ad iudicem
secularem, siue agatur de ipso clericatu, siue de
tonsura,
vestibusq́;vestibusque clericali. vt
fatẽturfatentur Carolus
Mol. in Alex. consi. 8. lib. 1. col. 3. & Ioan. Rupellanus libr. quarto forensium institutionum. capitulo 6.