11

SVMMARIVM.

  • Inscriptio quædam apud Gratianum expenditur, uera́ueraque eius lectio restituitur.
CAPVT XI.
GRatianus omnium, quos illa ætas tulit, vir diligentissimus, ex vniuersalis ecclesiæ, prouinciarũq́;prouinciarumque synodis, nec non ex Augustino, Hieronymo, Chrysostomo, & aliis aureum decretorum librum non vulgari industria concinnatum nobis relinquens, magnam iuris diuini, & humani professoribus vtilitatem adeo comparauit, vt plane qui eius lectionem vel omiserit, vel negligenter fuerit aggressus, multarum rerum cognitione priuatus, iure sit ex albo eorum delendus, qui iuris diuini, & humani professores censentur. Tot tamen scatet liber is mendis iniuria temporum, vt fit de re publica, ac re literaria benemeritissimus censendus, qui huic auctori emẽdandoemendando, ac corrigendo, totq́;totque maculis expurgando operam dederit. Nos equidem quandoque id facere constituimus, cuius laboris iudicium fortassis, & in his, quæ publica iam fecimus, & quæ dum vixerimus, typis tradẽturtradentur, satis erit lectori cognitum, & tamen tercentũtercentum fere locis iam animaduersis, ac restitutis, supersedendũsupersedendum fore decreuimus, quod nobis fuerit compertum, Antonium AugustinũAugustinum Romæ, huic negotio egregiam adhuc operāoperam impẽdisseimpendisse prope ad vmbilicum. Cuius eruditioni, variæq;variæque lectioni, ac diligentiæ cedentes, vt par est minimè veremur aliquot loca expẽdereexpendere, dum plura, difficilioraq́;difficilioraque ab aliis suo nitori restituta speramus. Extat apud Gratianum inscriptio quædam 31. q. 2. c. de neptis his sanè verbis. idẽidem Sacratio Regi Aragonum. Cuititulo, vt & plerisque aliis parum fidendum esse censuit IoānesIoannes Vasæus, vir diligentissimus in chronicorũchronicorum Hispaniæ priori Tomo cap. xviij. & meritò, cum ex Regibus Aragonum nullus nomen hoc vnquam habuerit, nec alicubi eius mentio fiat. Nos locum istum ita castigandum esse censemus. Item Sanctio Aragonum Regi. huiusq́;huiusque castigationis ea est non leuis ratio, quod Antonius Beuter canonicus Valentinus, res illius ciuitatis memorabiles sermone Hispano eruditè, ac studiosè describens, eiusdem historiæ meminerit, cuius & à Gratiano merito fit, cōmemoranscommemorans libro secundo, capit. octauo Sanctium Aragonum Regem strenuo cuidam militi, infimæ tamen sortis homini, neptem vel ex fratre, vel ex sorore, vxorem iuramẽtoiuramento præstito despondisse, ob insignem regi nauatam operam in rebus militaribus, quas rex ipse pręclarè gessit aduersus Christiani nominis hostes, qui tunc ex ArabũArabum gente totam ferè Hispaniam occupauerant. ea verò sponsalia omni conatu neptem repudiasse, idq́;idque cōtigissecontigisse scribit anno ferme à Iesu Christi Redemptoris nostri natiuitate. M. LXXXIIII. Qua de re consultus postea summus ecclesiæ Pontifex Vrbanus secundus, qui promotus est ad summum PontificatũPontificatum, vt historici tradidere, Anno millesimo octuagesimo septimo, Sanctio Regi respondit, non esse cogendam eius neptem maritum accipere, in quem nec ipsa consensisset, nec consentire vellet. Qua ratione pontificia responsio adscribenda est Vrbano secundo, non Hormisdæ Pontifici. Nam etiam si eiusdẽeiusdem quęstiones caput secundum Hormisdæ Pontificis sit ad Eusebium Episcopum, id tamen responsum, quia ex Paleis est, deduci è medio debet, & c. iij. ad Sanctium Aragonum Regem destinatum adscribi debet Vrbano, cuius est caput illius quæstionis primum, idq́;idque ratio temporis maximè suadere videtur, siquidem Hormisda PōtifexPontifex summus ad eam fuerit dignitatem electus Anno domini quingentesimo decimoseptimo, quo tempore, & multo post quingentis fere annis nondum habuit initium Regum Aragonensium principatus.
Loading...