EXTAT pulchra & insignis
CæsarũCæsarum cōstitutioconstitutio in l. pecunia. C. de
priui. fisci. qua expressim respondetur,
fiscũfiscum priorem creditorem
agere posse ad pecuniam posteriori creditori à debitore solutam, etiam si ea
iam consumpta sit bona fide, si debitor sit inops, nec habeat bona, vnde possit fisco satisfacere. idem probat text. in l. deferre. §. vlti. ff. de
iure fisci. Nec in fisco est aliqua controuersia:
cùm is dubio procul hoc priuilegium habeat.
Sed practici maximè dubitant, sit ne idem in
quocunq;quocunque priori creditore, qui
priuilegiũpriuilegium habeat, & præsertim in vxore ratione dotis agente. Nam hoc dubium vidi semel,
atq;atque iterum in
hoc regio Granatensi prætorio maximè disputatum fuisse, propter varias iudicum & aduocatorum sententias. Accur. sanè in d. l. pecunia.
palàm asserit, idem esse in
quocunq;quocunque priori cre
*ditore priuilegium habente & ad hoc citat l.
ex facto. §. vltim. ff. de peculio. l. sed an hic. ff.
quod cum eo. Quarum authoritatum prior
tractat quæstionem istam, quoties tempore solutionis, quæ fit posteriori creditori, cautio ab
eo exigitur, de restituendo quantitatem, quam
acceperit, si in feratur postea quæstio priuilegij
à priori creditore aduersus patrem de peculio
filij, cuius nomine à patre fit solutio creditoribus: Posterior verò
idẽidem ferè tradit, respondens,
creditorem
priuilegiariũpriuilegiarium pręferendũpręferendum esse his,
qui non sunt priuilegiarij, & hoc tempore solutionis debitorum fieri debet. Vnde ex his locis non deducitur quod gloss. in d. l. pecunia.
scripsit, & adnotauit. Similis tamen gloss. est
in d. l. sed an hic. & in d. l. deferre. §. vltim. Quibus in locis Accursius decisionem l. pecunia.
interpretatur ita benignè, vt obtineat, & seruanda sit in quocunque creditore, cui priuile|
gium iure competit prælationis. Eandem conclusionem in hoc creditore priuilegium prælationis, & hypothecam habente,
probātprobant & sequuntur Petrus à Bella Pertica, Paulus de Castro, & Salicet. in d. l. pecunia. Iacobus de Aren.
& Barto. in l. pupillus. ff. quæ in frau. credi. &
Matth. Afflict. in decisione Neapolita. 190. qui
fatetur, hanc opinionem
CōmunẽCommunem esse, quod
sensim asseuerare videtur Cuman. in d. l. pupillus. col. 2. His etiam, vt quidam opinantur, patrocinatur text. in l. vlt. §. & si
præfatāpræfatam. C. de iure delib. versi. si verò hæredes. vbi hoc ipsum in
quibuscunq;quibuscunque creditoribus priuilegium habentibus statutum est, vt possint condicere pecuniam solutam posterioribus creditoribus, qui
non habent idem priuilegium. Sed ea constitutio procedit, quando ab hæredibus periudicem coactis &
cōpulsiscompulsis, fit solutio debitorum
ipsius defuncti, quasi aliud sit dicendum, quoties pecunia liberè & spontè soluitur à debitore creditori posteriori. Nam in hoc casu prior
creditor habens priuilegium, non poterit hanc
pecuniam condicere, etiam extantem, nisi habuerit hypothecam, nec tunc agere poterit, vbi
fuerit pecunia consumpta. d. l. pupillus. §. vlt.
Qua ratione maximè dubia est communis Accursij, & aliorum interpretatio, quæ item improbari potest ex eo, quòd etiam dominus alicuius pecuniæ, si ea per alium alteri sit absque
eius consensu data, & dein de consumpta, nequaquam agere aduersus
illũillum, cui pro solutione debiti, & æris alieni data fuit, poterit, nec
ad hoc vllum habet iure auxilium. l. si filiusfamiliâs. ff. si cert. peta. Igitur multò minus poterit agere qui tantùm habet
hypothecāhypothecam, & prælationis priuilegium contra illum secundum,
aut posteriorem creditorem, cui à debitore pecunia soluta est, &
deniq;denique consumpta per eum,
ita vt penes ipsum
nōnon extet. Idcircò Fulgosius
eleganter in d. l. pecunia. ab opinione gloss. &
aliorum discedit, asseuerans, illam constitutionem solùm obtinere in fauo rem fisci, & in eo
esse specialem, nec admittendam fore in fauorem aliorum
creditorũcreditorum quorumcunq;quorumcunque etiam,
quibus hypotheca cum prælationis priuilegio
competit. Idem repetit propriam sententiam
mordicus tenens ipse Fulgo. in l. cùm fundus.
§. seruum tuum. 4. nu. ff. si cert. pet. idem in l. ex
facto. ff. de pecul. in fi. hoc ipsum tentat tenere
Cumanus in d. l. pupillus. col. 2. quibus accedit
elegans sententia Baldi in l. vbi adhuc. C. de iure doti. col. 5. versi. sed pone maritus. Nam licet
mulier habeat
hypothecāhypothecam ad bona mariti, poterit maritus libere, ac tutò merces, & alias res
vænales vendere, atque earum ratione contrahere, nec vxor ius habet per actionem hypothecariam perendi res illas pro dote, & hoc
sanè fit, ne commercium impediatur: idem tenet Paulus Parisius in consil. 69. lib. 4. num. 3.
sic etenim in pecunia, cuius vsus adeò necessarius est ad humana commercia, si ea fuerit soluta per maritum creditori, & denique bona fide consumpta, non poterit mulier actione, quę
ad dotem datur, agere contra creditorem ad
illius pecuniæ restitutionem. Fit igitur, vt communis sententia non sit omninò certa, & fortassis in fisco sit specialis decisio text. in d. l. pecunia. Nihilominus vidi semel in hoc regio
prætorio iudicum sententia receptam fuisse
communem opinionem in causa, & priuilegio
dotis, tametsi res fuerit diligenter disputata.
Nam & Bart. in l. 1. ff. solut. matrimon. scribit,
fisci priuilegium etiam doti competere. l. 2.
C. de priuileg. fisci. licet hoc præceptum sit
quoad hypothecam, non ita quoad alia fisci
priuilegia.