THEMA CAP. XXXVII.

De pascuis, & de iure pascendi, tàm lege iuris communis, quàm ratione seruitutis constitutæ.

SVMMARIA.

  • 1 Habens in aliquot oppidis iurisdictionem, an habeat aliquod ius in pascuis publicis ratione ipsius iurisdictionis?
  • 2 Agri priuati dominus, an poßit eundem agrum pratum efficere, & constituere?
  • 3 Quidquid nascitur in agro priuato, etiam absque labore, & industria domini, ad ipsum omninò pertinet.
  • 4 An liceat priuatis in agro proprio nouellare?
  • 5 Dominus agri priuati liberè potest mutare eiusdem agri culturam.
  • 6 Agri communes duabus ciuitatibus: an poßint ab altera earum coli, si per hanc culturam impediatur communis pastus, altera minimè consentiente?
  • 7 Vicus exemptus à ciuitate, an retine at ius pascendi, quod antè exemptionem habebat in territorio?
  • 8 Quid in agris communibus, cultis tamen, præscriptio temporis efficere valeat?
CAPVT XXXVII.
MEMORIA teneo, me in his, quæ hactenùs scripserim, aliqua de iure pascendi, & de pascuis publicis, ac priuatis adnotasse, obiter quidem & præsertim. lib. primo. var. resolut. capit. 17. numero vndecimo. & in regul. possess. de re iur. in 6. 2. rele. par. §. 3. numero secundo. quibus etiamsi multa addi possent. quædam hoc in capite adijcere constitui: vt faciliùs tractatus iste de iure pascendi examinari valeat: non ignarus quam latè pateat hac de re disputatio.
Illud sanè præ cæteris est obseruandum, quod do
1
*minus alicuius ciuitatis, villæ, vel castri, habens in his locis iurisdictionem ciuilem, etiam & criminalem, nullum habet ex hoc iure dominium in pascuis publicis illius territorij, intra quod iurisdictione vtitur, & vti potest. Hæc etenim pascua ad vniuersitatem pertinẽtpertinent, & sub eiusdẽeiusdem vniuersitatis dominio cẽsenturcensentur. l. in tantum. §. vniuersitatis. de rerum. diuis. l. omnes. in 2. C. de operib. pub. l. duumuirum. C. de decurion. l. omne territorium. C. de censib. regia l. 4. tit. 28. par. 3. & in hac specie tradidêre optimè Stephanus Bertrandus cons. 1. lib. 3. col. 2. & 3. & idem cons. 37. lib. 1. & rursus cons. 75. lib. 2. numero 15. ex Host. & Ioan. Andr. in c. nimis de iureiuran. Matthæ. de Afflict. in const. Neapol. rubr. 85. nu. 8. Petrus Auendanius in tracta. de exequend. mandat. c. 4. num. 20. tametsi dominus habens iurisdictionem possit vti pascuis publicis, vt habitator, & incola illius loci illîc habitet, secundum Bertrandum, eo tamen numero pecudum, qui sit arbitrio boni viri moderatus, iuxta territorij, & pascuorum qualitatem, ita quidem quod maximè sit attendenda vicinorum aliorum, & ciuiũciuium hac in re læsio: sicuti præcitati authores latiùs explicant post Alber. in l. Imperatores. ff. de seruit. rustico. præd. & in l. si testatrix. §. 1. ff. si seruit. vendicet.
Quis verò dicatur propriè incola idem Bertrandus docet cons. 75. li. 2. alios ad hoc adducens, & Auend. in d. c. 4. n. 20. tex. optimus in d. l. 4. & in l. ciues. C. de incolis lib. 11. l. Labeo. ff. ad municipal. l. 2. C. vbi senator. vel clariss. l. cùm scimus. C. de agri. & cens. lib. 11. mulieri. ff. quibus. mod. vsufructra mit. notat Bald. in l. 1. col. 1. ff. de statu homin. Felin. in cap. quoniam. de offic ordin. numero tertio. Cæpola in leg. 2. ff. de ver. significat. numero vigesimoprimo. vbi Bar. & alij. Est tamen omninò cauendum, ne incolarum nomen latè in hac specie adsumatur, propter præiudicium & damnum, quod alioqui veris immineret habitatoribus. Sed & iurisconsultus incolæ diffinitionem tradit. in l. pupillus. §. incola. ff. de verb. signifi. vbi Alciatus. Dec. consi. 283. Abb. in cap. vlt. de paroch. & Socinus latè in consi. 129. 1. num. colum. 4. Est deniq;denique apud Hispaniarum auditoria ex forensi vsu receptum, posse dominum alicuius oppidi ratione iurisdictionis, quam illîc habet, tot propria animalia in pascua publica mittere, quot possunt duo incolæ, & habitatores, quibus lege, vel moribus plura immittere licebit. Ad hoc verò adducunt practici authoritatem Collectarij in cap. ad quæstiones. de rerum permut. num. 5. qui scribit, militem habitantem in aliquo loco debere consequi excommuni vsu ciuium duplam vtilitatem. l. Imperatores. ff. de seruit. rust. prædior. & vt videas, lector candide, quæ portenta praxis ex prauo, ac difficili quorundāquorundam iudicio induxerit, expende obsecro Iurisconsulti locũlocum in dict. l. Imperatores. nihil omninò ad hanc rem pertinere: vt tandem Collectarius absque vlla authoritate propriam sententiam scripserit. Nam & text. in l. 2. C. de pascuis publ. li. 11. id tantùm probat, quòd militibus, qui actu militiæ operam dātdant, permittatur pascuis publicis vti ad alendos proprios equos militares, & quod ad hoc deputetur locus ex pascuis publicis congruus, & sufficiens. Qua ratione palàm fit, militibus, etiam actu militantibus non licuisse præter equos militares propria pecora in pascua publica mittere, nisi & in eo loco sint veri habitatores: & tunc ea lege, qua cæteri habitatores vtuntur. Vndè omninò falsa est opinio Collectarij. Sed & si ea vera foret, planè obtineret in militibus qui actu rei publicæ seruiunt, cuius ministerij causa plura cōsequunturconsequuntur milites priuilegia, quæ non sunt extendenda ad alios, qui & si nobiles sint, non tamen militare ministerium reipublicę pręstātpręstent: præsertim, quod & possunt multi dominiũdominium, & iurisdictionem alicuius oppidi habere, qui tamen nobiles non sint. Et ideò euidenter constat, perperàm à practicis Collectarij opinionẽopinionem probatāprobatam, receptam, & in vsum forensem deductam fuisse. Nam quod Bal. scribit in l. precibus. C. de impuber. nu. 30. & Alex. in l. Centurio. 5. col. & illîc Soc. & alij. ff. de vulgar. tenentes, priuilegium datum iure militibus quo ad testamenta, & substitutiones, etiam competere dominis oppidorum, & vrbium habentibus iurisdictionem: vel est falsum prorsus, vel intelligendum in principe, aut in eo, qui iurisdictionem habet, ac simul potestatem derogandi legibus, & iuri communi: quemadmodum apparet ex ratione per Bald. tradita: & ex l. pen. C. de donat. inter vir. & vxor. quam ipse Bald. adducit, atque ita explicat Lancelot. Galiaula in dict. l. Centurio. col. 9.
Sed & in hoc tractatu de pascuis publicis oportunè illud erit inquirendum: Quid iure respondendum sit de his, qui proprios habent agros & in eis dominium speciale distinctum á dominio publico, & vniuersali, an collectis frugibus, & fructibus possint prohibere conciues, & alios habitatores, & incolas, ne propria animalia in eos agros mittant, ad pascendum herbam illîc sua sponte nascentem. Et sanè herbam istam communem esse, nec posse hæc pascua prohiberi à priuato domino fundi post collectos fructus, interim dum agri vacant à semine ac frugibus, asserunt Chassa. in consuetudin. Burgund. rub. 13. §. 2. ver. quæro quid operentur. num. 2. & §. seq. nume. 5. & Auendanius in tract. de mandat. exeq. c. 4. numer. 24. ex decisione, & authoritate Ioan. Fabri in princip. instit. de lege Fusia Canina. Quorum ea est potissima ratio, quòd possit quis facere in alieno fundo, quod ei prodest, & domino fundi non nocet. l. 2. §. 1. ff. de aqua pluuia arcen. sensit idem Roderi. Xuares in allegat. 15. ver. item quia. Imò ipse doctissimus Auendanius scribit ex eadem ratione, non posse quem in proprijs, ac priuatis agris, & fundis prata constituere: quæ nos Hispani dehesas dicimus. Citat huius opinionis authorem etiam Matthæ. de Afflict. in constitutionibus Neapolita. rub. 85. numero octauo. qui tamen non tractat quæstionem istam, sed aliam longè ab ea differentem: nempè an dominus habens in aliquot oppidis iurisdictionem, possit saltus, & prata ad sui commodum efficere, non equidem in agris proprijs, & in quibus dominium priuatũpriuatum habet, sed in agris totius territorij ciuibus, & incolis quo ad vsum publicum communibus, quos baldios dicimus. Alioqui non magis hoc tractaret Afflict. de domino volente hoc facere iure iurisdictionis, quàm de quolibet priuato. Maximè, quia domini habentes iurisdictionem, & vasallos, solent constanter sibi hoc ius, & hanc potestatem asserere, incolis subditis contrarium vendicantibus: & asserentibus, ipsius territorij vsum quo ad pascua, nemora, arboresq́ue cædendas communem esse ipsis: non proprium domini, nisi quo ad iurisdictionem: quod tradit Bertrandus in dict. cons. 1. & consi. 37. & legibus partitarum probatur. Iure denique communi multis rationibus probari
2
*poterit, quod in proprijs, ac priuatis agris dominus possit constituere prata, & dehesas, eosdemq́ue agros reducere ad pascua, omissis alijs fructibus, quos ex ipsis agris, eorundemq́;eorundemque cultura solebat percipere.
Primò, Quia hoc nullibi fuerit iure prohibitum. Nec enim locus aliquis adducitur à præcitatis authoribus ad contrariæ conclusionis probationem. Nam quod Faber scribit, & refertur à Chassanæo, profectò nihil ad rem istam pertinet. Atque ideò lectorem admoneo, vt pensitet maturè quæ ab alijs traduntur, priusquam ex his obscura, & dubia quæque deducat. Sit enim verum, quod Faber adnotauit, nec enim modò refellam eius opinionem, non indè sequitur quidquam contrà eam sententiam, quam hac in disputatione constituimus examinare. Quia dominus priuati agri vult eius culturam prætermittere, & illum reducere ad pascua, & fructum ex herbis percipiendum, tradito iure pascendi annuatim in conductionem. Quo quidem casu, si vicinus eo inuito, & gratis nullo dato pretio herbæ, quæ pecunia æstimari solet, velit animalia propria immittere in eum agrum ad pascendum: dubiò procul damnum infert domino ipsius fundi. Quod, authore ipso Fabro, non licet: & ideò is pro nobis est: cum ex eius ratione constet, non posse vicinum mittere propria animalia in agrum alienum ad pastum, quoties fit hæc missio cum iactura, & damno domini, qui agrum possidet, posse verò hoc fieri, cùm nullum præiudicium ex hoc fit agri domino. Vnde si quis proprium agrum colit ad fruges, & messes percipiendas: tunc collectis frugibus, nullum ei damnum fit, si mittantur in fundum animalia ad pascendum herbam natura ipsa illîc nascentem, quam nec ipse agri dominus venditurus est, nec vendere consueuit. Atque hæc est Fabri mens in hoc tantùm referenda, quia nullum domino agri fit præiudicium: & ideò vbi aliquod præiudicium agri domino fieret, non possent animalia mitti ad pascendum, ex sententia Fabri.
Secundò, Quia iure communi absque vllo priuilegio potest quis habere dominium prati, in quod nemini licet domino inuito animalia mittere ad pastum. l. pratum. & ibi gloss. ff. de verborum significatione. Qua ratione dominus huius agri potest herbam falce secare: cum & in hoc constet illius agri fructus ad eius dominum pertinens. tex. optimus ad hanc rationem in l. 1. 2. 3. C. de pascuis pub. & priuat. vbi probatur, posse priuatos iure communi habere prata, quorum herbam conductoribus vendere liceat. Idem deducitur ex gloss. in d. l. 1. verb. priuatæ. Igitur herba priuati agri ad eum pertinet, qui dominium eiusdem habet. Ea siquidem est in fructu: atque ideò legari, vendi, & donari poterit. text. & ibi omnes in d. l. pratum.
Tertia constat ratio ex eo, quod ius pascendi in alieno agro, & priuato, adquiri potest iure seruitutis per vicinos. l. 1. & l. 2. 3. 4. & 5. ff. de seruit. rusti. prædio. l. 6. titul. 31. part. 3. fatentur omnes, qui de seruitutibus scripsêre. Ergo nemini licet propria pecora in alieno agro pascere: alioqui frustra de ea re imponeretur seruitus. Qua quidem argumẽtioneargumentione vtitur Ioannes | Corasius in l. 1. ff. de seruitutibus. numero 137. facit ad hoc ratio Iurisconsulti in l. Quintus. ff. ad legem Aquiliam. vbi permittitur domino agri ex pellere ab agro animalia, quæ ibi pascuntur eo inuito.
Quartò constat, Quia herba naturaliter producta, & spontè nata in agro meo, mea est, ex ratione text. in l. qua ratione. & in l. adeò §. vlti. ff. de acquir. rerum domi. l. solum. §. 1. ff. de rei vendicat. ergo nullus poterit eam depascere me inuito. Quam rationem expressim tradit Stephan. Bertrandus in consil. 1. numero sexto. lib. 3.
Quintò, Si iure seruitutis potest competere alicui ius pascendi in agro alieno: ergo & precio, ac pecunia constitui poterit illa seruitus. Quod nemo negabit, qui seruitutum materiam tractauerit: cùm & conuentione constitui possit seruitus data pecunia. l. quoties. in 2. ff. de seruitut. Vnde non debetur gratis pastus ipse, & ideò herba vendi potest, atque item prohiberi á domino fundi pastus animalium, etiam si fructus pendentes non sint.
Sextò, ad rem istam ampliùs aperiendam expendere conabor rationes, quibus authores contrariæ opinionis vtuntur vel vti possunt. Nam illa opinio probatur vel ex eo, quòd pastus domino agri non noceat, vtilis verò sit pascenti propria animalia. Et profectò hæc ratio cessat, quia domino agri volenti herbam illîc nascentem vendere, locare, falce secare, aut proprijs animalibus pascendis illæsam seruare, damnũdamnum, & præiudicium fit, si eo inuito herbam illam alter depascere tentauerit. Vel eadem sententia stabilitur ea ratione, quia herba, vt fructus naturalis, nulla industria, nec labore proueniens, sit omnibus vicinis communis, vt quidam opinantur: & hæc ratio deficit authoritate Iurisconsulti in d. l. pratũpratum. Est etenim pratũpratum ager ad pascendum natura ipsa paratus, vel ad herbam falce secandam oportunus: qui iure absque vllo priuilegio potest esse priuatus. Ergo
3
*herba est illius domini, cuius est ille ager. Conducunt & ad hoc omnes leges probantes, omnes fructus non tantùm industriales, & ciuiles, sed & naturales ad dominum agri pertinere, de quibus aliâs tractauimus, nempè libro 1. varia. reso. c. 3. nume. 6. Et prætereà sequeretur ex ratione contraria, quòd glandes, & alij similes fructus, prouenientes absque vlla industria hominis, non pertinerent ad dominum agri, ex quo proueniunt, & in quo nascuntur: quod falsum est ex l. vnic. ff. de glande legen.
Sic sanè nulli dubium esse poterit, aquam, & aquę fontem sponte sua, & natura ipsa in meo agro scaturientem, meam ac propriam quidem esse. l. aquam C. de seruit. l. in concedendo. & l. seq. ff. de aqua pluma arcend. cùm & à me constitui possit gratis, vel precio seruitus hauriendi eandem aquam in fauorem prædij vicini: atquo ita non tantùm constituitur seruitus ductus aquæ, sed & haustus. l. 1. §. vltim. ff. de seruitut. rusti. prædio. l. si priùs. §. via publica. & §. vltim. ff. de aqua pluuia arcend. l. 3. cum seq. titul. 31. part. 3. tradit Cæpola in tract. de seruitutibus. capit. de seruitute haustus aquæ. & sequentib. Quod si fons aquæ in meo fundo scaturiens absque mea industria, & labore, iure seruitutis quo ad haustum aquæ vicino dari, & vendi potest: constat, non esse illam aquam communem omnibus ciuibus, & vicinis: Quod dubiò procul verum est, etiamsi ex aquæ haustu nullum ego damnum patiar: quia ipsa fontis aqua mihi, & alijs sit sufficiens. Hoc ipsum comprobatur ex constitutione seruitutis cretæ, & arenæ fodiendæ. l. 1. §. vltim. l. ergo. ff. de seruitutibus rustic. prædio. l. 7. titul. 31. part. 3. Etenim in omnibus his quæ absque vllo hominum labore, & industria proueniunt, & nascuntur in agris priuatis, etiam dominus ipsius agri dominium priuatum habet, & speciale: ergo nullus ex vicinis, & conciuibus poterit his vti domino inuito: Vnde planè consequitur, posse dominum prohibere harum rerum omnium communem vsum. Alioqui sequeretur, quod dominus agri, in quo natura ipsa, & spontè nascuntur arbores ad odorem, medicinam & alia multa admodum vtiles, & ea ex causa magni precij & æstimationis, non posset prohibere conciuibus earum arborum communem vsum. Et idem respondendum foret de herbis odoriferis, vel pretiosis, quæ absque vlla cultura nascuntur in agris priuatorum. Quod equidem falsum est.
His accedit quod de lapidicinis in l. diuortio. §. si vir in fundo. ff. solut. matri. l. item si fundo. & in l. nouissimum. §. proinde. ff. de vsufruct. regia l. 37. tit. 11. part. 4. Nam lapidicina in meo agro, etiam nullo labore inuenta, mea quidem est: nec potest quis me inuito lapides ex ea, etiam suis expensis cedere, & extrahere. Constat enim huius agri fructus ex hac lapidicina: & ideò ius cedẽdicedendi lapidẽlapidem vendi, ac legari poterit. l. idẽidem Iuli. §. si quis alicui. ff. de l.. 1. regia l. 27. tit. 9. par. 7. Nec refert, quod ager priuatus ad nihil aliud vtile sit, ꝗ̈quam ad lapidicinarũlapidicinarum vsum: quia nihilominùs eius sunt lapidicinæ, & in eis dominium habet, etiamsi cedentes lapides minimè impediant aliorũaliorum fructuum perceptionem, nec domino fundi noceant, quo ad culturāculturam agri. Satis siquidem est, vt iustè agri dominus conqueri possit, quod eo inuito cedantur lapides, & vtatur vicinus iure cædendi lapides, quod ipsi tantùm domino competit. tex. celebris in l. venditor. §. si constat. ff. communia prędior. Si verò dominus agrum alioqui pinguẽpinguem, & fructiferum reduxerit ad lapidicinas: quod in dict. §. si vir. adnotatum est: hoc magis probat, posse quempiam agrũagrum proprium eius cul|tura omissa, ad herbarum fructum, & pastum mutare, ac reducere. Et ideò cessat omninò ratio illa, qua vtuntur qui Fabrum secuti sunt.
Sed & ipse Faber est intelligendus, quoties dominus fundi non percipit fructum ex herbis, nec vult, nec consueuit herbam vendere, nec falce secare. Præsertim hæc interpretatio admittenda est, quia & si verum sit, me non posse in agro meo, aut solo illud facere, quod mihi non prodest, & alteri nocet: quemadmodum probant iura per Fabrum citata: tamẽtamen quòd possit quis me inuito vti re mea, etiam si ex ipso vsu mihi non noceat, dubium est, & fortassis planè falsum, & ideò nec poterit quis me inuito ingredi domum meam, vel fundum meum, possum enim iure prohibere. l. diuus. ff. de seruitu. rusti. prædio. maximè ad vsum rei meæ. nec l. 2. §. 1. ff. de aqua pluuia. arcend. probat Fabri opinionẽopinionem: vt palàm esse poterit lectori. Fossa etenim illa erat vetus, & iure vetustatis fundus ille tenebatur seruitute, eiusq́ue dominus ad purgandam fossam. text. verò in l. 1. §. ijdem aiunt. vers. Marcellus. ff. eod. de aqua pluuia. arcend. nihil aliud probat, quàm quòd quis non possit in suo agro, & solo id agere, vel ædificare, quod sibi non prodest, & alteri nocet. Constat igitur ex his, non probari contrariam opinionem ea ratione, quòd herba natura ipsa in agris priuatis nata, sit omnibus communis.
Septimò ad probationem eiusdem conclusionis, quam hactenùs probare conati sumus, accedit text. in l. vlti. C. ad leg. Aquil. Quo in loco apparet, teneri quem lege Aquilia, si propria animalia in alienum agrum miserit ad pastum domino inuito. Idem statutum est legibus Iustiniani, quas ipse de rebus rusticis, & agricolis tulit, quasq́ue tradit Constantinus Harmenopulus epitomes libro sexto. capit. 5. de damno. optimus textus in leg. qui seruandarum. §. vlt. ff. de præscrip. verb. Extat & de pastu pecoris inter leges duodecim tabularum. l. 14.
Octauò, probatur hoc ipsum ex loco, & argumento ab speciali per text. vbi Bald. in capit. 1. §. vltim. de pace tenẽdtenend. & eius violat. vbi permittitur viatori, equum suum pabulare in agro alieno vtique ad refectionem equi ex herba. Ergo regulariter id non pōtpotest fieri domino inuito, quia eius est herba illius agri, cuius dominium habet. Sed & speciale istud viatoris priuilegium tradidêre Albericus in dict. leg. vltim. C. ad legem Aquiliam & Cæpola de seruitutibus iuris pascendi. numero septimo & octauo. Sic & lege Mosaica Deutero. cap. 23. licebat ipsi viatori, ex vineis, & frugibus alienis accipere, vt præsenti necessitati subueniret. Ex legibus itẽitem Iustiniani paulò antè citatis adnotari poterit paragraphus titul. de furto. qui secundus est his verbis, Qui vineas, aut hortos ingrediuntur tantùm, vt vuas, aut fructus edātedant, indemnes sunto. Ad idem de discipulis domini colligentibus spicas traditur Marci cap. 12. & in c. discipulos. de consecrat. distinct. 5. gloss. in cap. omnes leges. 1. dist. Imò quod Iustinianus permisit, est intelligendum, etiam, extra casum necessitatis, vt liceat viatori comedere vuas in vinea alterius, non tamen inde exportare: vt notat Ripa in l. damnum. ff. de damn. infect. col. 2. tendit & ad idem quod Plato scribit lib. de legibus octauo. Quicquid sit iure communi, regia lege Hispaniarum forensi receptissimum est, & denique diffinitum, non posse priuatos agrorum dominos absque speciali priuilegio Regis, vel legitima præscriptione, prata, quæ dehesas vocamus, ex eisdem agris efficere, ac cōstituereconstituere, ad hoc, vt herba naturali vi absque vlla industria nata, vendi, vel locari possit. Est siquidem herba ista omnibus conciuibus, & incolis communis collectis iam frugibus, & fructibus. Atque ideò agri priuati dominus non poterit vsum istum communem prohibere. Hoc probatur ex pragmaticis huius regni constitutionibus leg. 73. & in ea pragmatica sanctione, qua reuocatur Abulensis ordinatio. folio 170. Nam & in his publicis edictis regia authoritate promulgatis expressim, asseueratur, esse contra huius regni leges, quòd quis proprios fundos, & agros absque Regis permissione prata, & pascua ciuibus, & incolis interdicta efficiat: Quamuis possit liberè quilibet proprios fundos, & agros colere, qua ei libuerit cultura: ita tamen, vt fructibus collectis, & agris vacantibus à semine, pascua sint omnibus habitatoribus communia. Quam equidem legem multis experimentis compertum est satis reipublicæ conuenire, iustissimamq́;iustissimamque, ac æquissimam esse. Hinc sanè fit, vt possit agri priuati dominus nihilominùs vites & oliuas in eo plantare, etiam si per hanc plantationem pastus hic communis omnium conciuium animalibus impediatur: cùm in oliuetis, & vineis nullo anni tempore permitti possit absque arborum læsione animalium pastus, quippè qui vitibus, & oliuis nocet. Huius illationis ratio est: quia habitatores, incolæ & vicini nullum habent pascendi ius in agris priuatorum, nisi postquam fruges, & fructus fuerint collecti, donec alij seminentur. Igitur eo tempore, quo priuatus ager pendentes habet fructus, vel vites, aliasuè arbores, quibus nocet animalium pa
4
*stus, non licet cuiquam in eum agrum animalia mittere ad pascendum. Hoc enim est, quod eleganter sensit Cæpola de seruitut. rustic. præd. capit. de seruitute iuris pascendi. numero 26. quo in loco scribit, distinguendum esse agrũagrum, in quo quis habeat ius pascendi seruitute, vel alio titulo absolutè, ab illo agro in quo quis habet ius pascendi vt incola, ciuis, vel habitator: nempè collectis frugibus, & eo tempore, quo ager à cultura vacat, nec ei nocet pastus. Priori enim casu asserit Cæpola, non posse do|minum reducere illum agrum ad culturam, quæ impediat vllo tempore pastum, & ingressum animalium ad pascendum: imò tenetur illum agrum semper ad pascendum liberum habere. Posteriori verò casu potest dominus agrũagrum illum colere, seminare, plantare vites, & alias arbores, etiamsi pastum impediat, modo permittat illum pastum eo tempore, quo fructus sunt collecti, nec damnum aliquod ager ille ad fructus ferendos patiatur.
Subinfertur ex his, quòd dominus agri, in quo vicini, & cohabitatores ius habent pascendi collectis fructibus: licet hactenùs eum coluerit, & seminauerit ad fruges colligendas, vel ad alium fructum his similem: poterit nihilominùs in eodem agro nouellare, vites, & oliueta plantare: quod Cæpola sensim probare videtur. Tametsi non ita expressim diffiniat hanc dubitationem. Tradit enim casum, in quo seruitus iuris pascendi eo tempore, quo fruges collectæ sunt particulariter est constituta & inquit, quòd collectis fructibus manet melior ager ad pastũpastum: deinde permittit plantationem vinearum, & vitium, quæ toto anno pastum omninò impedire videtur. Sic denique ciuitas, aut municipiũmunicipium, cuius agri, etiamsi priuatos dominos habeant, sunt collectis fructibus, omnibus ciuibus ad pastum communes: non potest iure ordinario, nisi aliud lege regia cautum sit, prohibere dominos agrorum, vites in eis plantare, ac nouellare: tametsi hactenùs agros ad fruges, & his similes fructus colligendos coluerint. Vidi tamen semel regium decretum, quo priuati agrorum domini prohibiti sunt nouellare propè istam vrbem Granatensem, in eo pago, qui vulgò vega nuncupatur. Qua de re lis pendet in hoc regio prætorio ex causa, quòd multi non obstante regio edicto nouellauerint. Causa verò huius prohibitionis ea traditur, vt sit vberior, ac facilior pastus animalibus, quæ ad hanc vrbem ducuntur pro publico victu carnium, & deinde vt frumenti sit maior copia. Sic olim Domitianus Imperator ad summam vbertatem vini, frumenti verò inopiam, existimans, nimio vinearum studio negligi arua: edixit, ne quis in Italia nouellaret: vtque in prouincijs vineta succiderentur, relicta ibi plurimum dimidia parte, nec exequi rem perseuerauit. Quemadmodum meminêre Suetonius in Domitiano, Eusebius in chronicis, Philostratus in Apollonij Tianæi vita, & Ludouic. Cælius lib. antiq. lectio. 11. c. 11.
Sed & hoc adeò verum est, pro libertate colendi proprium agrum, quòd si dominus agri hactenùs eum coluerit ad fruges colligendas: nunc autem velit mutare culturam, vt ex eo agro percipiat alium fructum nulla lege prohibitum, mutare poterit agri cultũcultum: imò defendendus est in quasi possessione colendi agrum ad eos fructus colligendos, quos plantare, & seminare voluerit. Nec poterit aduersus eum allegari, quòd non est in ea possessione: quia mutat speciem fructuum & agriculturam. Est ad hoc text. celebris in c. cùm in tua. de decim. Vbi probatur, quod possidens, & ratione possessionis præscribens ius percipiendi decimas ex certis agris, censetur præscripsisse illud ius, non tantùm quo ad fructus consuetos colligi, & percipi: sed & quo ad nouiter plantatos, & seminatos. Etenim illîc ita notant Anto. Panor. & alij communiter, & Francis. Balbus de præscriptio. 2. parte princip. 3. effectu. Ecce igitur quòd possessio in vna specie fructuum, quæ procedit ab vna radice nempè à iure decimandi, prodest, ac censetur obtineri, quo ad alias quascunque fructuum species, quæ eodem iure possunt peti, & vendicari. Quod & in præsentiarum satis nostram sententiam probat: cùm ius colendi agrum, & percipiendi quoscunq;quoscunque fructus ex eo, procedat à dominio, & iure domini.
Superest ergò ex his tractare, quid respondendum sit, vbi duarum vrbium, vel oppidorum agri sunt compascui, & quo ad pastum communes licet quo ad iurisdictionem, & alia sint om
6
*ninò distincti: An possit altera ex his ciuitatibus agros hactenùs incultos colere, ac in eis nouellare inuitis socijs, aut sanè culturam mutare in præiudicium, & læsionem iuris pascendi. Qua in re obseruanda est distinctio illa, quam paulò ante ex mente Cæpolæ tractabamus. Nam si expressim constet, quid præsciptum, aut actum sit iure constitutionis seruitutis, pacti, societatis, vel alio quocunque, illud erit obseruandum. At in dubio deueniendum est ad coniecturas: quibus cessantibus, videtur, quòd non possit agrorum cultura pastus communis impediri. vt scribit Cæpola in dicto cap. de seruitute iuris pascendi, numero uicesimoquarto, quia nihil potest fieri in præiudicium seruitutis, quæ debetur ad pascendum, nec societatis, quæ ex iure pascendi constat. Sicuti multis authoritatibus illîc probat Cæpola & Rodericus Xuares in hac specie allegatio. 15. nos item idem tradidimus libr. 1. variarum resolutio. capitu. 17. numer. 10. Impeditur autem communis vsus ad quem agri illi sunt destinati, per ipsorum culturāculturam. Quia iuri cōmunioniscommunionis, ac societatis, agri hactenùs inculti, quos baldios dicimus, ad pastum communem, & alios communes vsus fuêre destinati. Quod planè ita verum est indubio, & in his agris, qui hactenùs inculti nullum priuatim dominum habuêre. Non enim potest alia præsumi, nec deduci causa cōmunioniscommunionis, & societatis, quæ ius pascendi restringat. Vndè ad perfectam huius quæstionis diffinitionem considerandi sunt aliquot casus, vt possimus ex coniecturis expendere, quam conditionem, & legẽlegem seruitus ista, vel cōmuniocommunio iuris pascẽdipascendi omninò habeat | Primus equidem casus proponitur in agris priuatis, in quibus priuati dominium habent speciale, & in his respondendum erit, posse dominum eos colere veteri, vel nouo cultu, etiamsi pastus communis ex hoc impediatur. Quia in his agris priuatorum, & qui ad dominium particulare alicuius pertinent: communio ipsis vniuersitatibus, & oppidis competens, quo ad ius pascendi, est intelligenda collectis fructibus, ita quidem, vt non impediatur ipsorum agrorum cultura, nisi aliud ex vsu, lege, vel pacto constiterit, quemadmodum paulò ante notauimus.
Secundò potest contingere, quòd vicus quidam eximitur à ciuitate, quo ad iurisdictiōemiurisdictionem intra limites quosdam speciatim designatos, & tandem contendit, vt sæpissimè in hoc regio prætorio fuit diffinitum, adhuc post exemptionẽexemptionem
7
*manere inter ipsam ciuitatem, & vicum communionem, quo ad pascua, & alios communes vsus. In hoc sanè casu, cùm ista communio sit illa, quæ ante exemptionem aderat, vt sublatis fructibus permissus esset omnibus communis pastus, etiam in agris priuatorum, profectò poterit quilibet ciuitatis incola agros colere, & in eis nouellare, veteremq́ue cultum omninò mutare: quemadmodum poterat ante exemptionem prædictam. Quod palàm probatur ex præmissa distinctione.
Hæc verò conclusio, quæ proponit, vicum exemptum à ciuitate retinere adhuc post exemptionem communionem quo ad pastus, & alios communes vsus: probari solet authoritate Bartol. qui in l. hostes. column. 2. ff. de capitu. non semel fatetur, vicanos & incolas vici exempti, quo ad iurisdictionem, manere quo ad priuilegia, & omnia alia ciues Romanos: id est, ciues illius ciuitatis, à qua fuêre exempti, & eius legibus communibus subditos esse quo ad commoda, & priuilegia. Notat optimè Paulus Castrensis in consi. 307. lib. 2. Idem & quo ad statuta ciuitatis, & alias leges in vniuersum probare conatur Curtius Iunior in consilio 10. numero duodecimo, quoties ita vicus eximitur, quòd non adijciatur alteri ciuitati, nec constituatur sub protectione principis eximentis. Sic denique visum est Curtio post Alexandr. consil. 151. libr. 2. nume. 5. qui idem scribit. Sed hanc opinionem ipse admitterem, quo ad consuetudines & priuilegia: non tamen quo ad statuta ciuitatis, quæ vim habent à iurisdictione ipsius vrbis, à qua castrum fuit, & est exemptũexemptum. argum. cap. 2. de consti. libr. 6. Ex quo constat, statuta vim accipere à iurisdictione statuentium. Præsertim hoc obtinet, quando castrũcastrum exemptum à ciuitate adijcitur coronæ regiæ, & ipsi Regi quo ad iurisdictionem, quam statim ipse princeps tradit ipsimet vniuersitati castri exempti, quo ad primam instantiam, seu primam causarum cognitionem. Quod in specie notat Curti. Iunior ex ratione tradita per Alexandrum: licet castrum, vel vicus exemptus non adijciatur alteri ciuitati. Sed & Paulus Castrensis in dicto consil. 307. colum. vltim. scribit, castrum istud exemptum à ciuitate, non retinere priuilegia illa, & iura ciuitatis, quæ non potest exercere, & quibus non potest vti absq;absque præiudicio illius ciuitatis, à qua fuit exemptum, & cuius onera non subit, quemadmodum antea subire solebat. Exemplum huic conclusioni aptat ipse Paulus in officijs, & magistratibus, quorum electio pertinet ad ciuitatem, comitatum, & territorium: vel sunt ad eorum munera eligendi ciues, & incolæ ciuitatis, ac territorij. Quod equidem exemplum ipse admitto, quia hæc officia pertinent ad vsum iurisdictionis, & ei sunt omninò accessoria: Atq;Atque ita cùm vicus sit exemptus à ciuitate, quò ad iurisdictionem, non est admittendus ad communionem magistratuum, nec ad electionem eorum, à quib. est iurisdictio exercenda. Sed quo ad communem vsum pascuorum, qui non potest competere castro absq;absque p̃iudiciopraeiudicio ciuitatis, videamus, an sit admittenda ratio Pauli Castr. & an sit ex ea sumenda probatio aduersus opinionem hactenus receptam.
Primùm enim vbi exemptio castri fit motu proprio principis, non ad petitionem ipsiusmet castri: vt vel princeps sibi retineat, vel alicui nobili det iurisdictionem: opinor, non obstante ratione Pauli Castrensis, veram esse opin. quam praxis admisit: vt adhuc remaneat communio inter castrum, & ciuitatẽciuitatem, quo ad vsum pascuorum, aliosq́;aliosque communes, ac publicos vsus. Etenim castrum istud habebat hoc ius, priusquam eximeretur, nec eo iustè priuari potuit absque consensu. Idcircò cùm ab initio vicus exemptus non consenserit exemptioni, nec eam petierit: non est vlla ratione dicendum, exemptionem amisisse ius pascẽdipascendi, quod erat sibi, & alijs eiusdẽeiusdem ciuitatis oppidis cōmunecommune. Nam & hoc ius, licet quo ad administrationem ad ciuitatis decuriones pertinuerit: tamen quo ad commodum, vsum, & vtilitatem verè pertinet ad ciuitatem, & omnes eius vicos titulo vniuersalis dominij. l. in tantùm. §. vniuersitatis. ff. de rerũrerum diuisio. Nec huic opinioni quidquam oberit, quòd incolæ oppidi exempti non subeant onera ciuitatis, quæ subire tenẽturtenentur ipsius ciues. Nam onera, quæ ratione communium pascuorum subire ciues, & incolæ tenentur, etiam castri, & oppidi exempti habitatores subire tenebuntur, cætera verò minimè: cùm illa indicantur, & immineant ciuibus ratione aliarum rerum, quibus castri exempti incolæ non vtuntur. Et prætereà in colæ oppidi exempti onera illa subeunt, & ad ea tenentur, quæ ratione ipsius oppidi & rerum illîc existentium iure subeunda sunt, & habitatoribus in cumbant: à quibus ciuitatis incolæ omninò liberi | dubiò procul censentur: cùm & onera totius territorij pro parte congruam inter ipsam vrbem, & vicum exemptũexemptum sint planè diuisa, nec ex ipsa exemptione damnũdamnum vllum, quo ad onera publica, ciuitas patiatur.
Secundò, maior est dubitatio, quoties ipsum castrum petit à Rege exemptionem quo ad iurisdictionem: & ea sibi conceditur vel gratis, vel pecunia: Et adhuc, licet res sit dubia, probarem ipse practicam opinionem ex eo, quòd princeps tantùm exemerit vicum à iurisdictione: non à communione pascuorum, quod princeps facere potest, cùm eius sit iurisdictio. Et ideò manet adhuc communio pascuorum inter vicum, & ciuitatem: quemadmodum & antè exemptionem aderat, & erat in vsu. Hæc verò communio etiam est vtilis ciuitati: quia possunt incolæ ciuitatis vti pascendi iure intra agros, & limites agrorum ipsius castri, vel vici exempti. Vnde sicut vicus exemptus quoad iurisdictionem, non posset impedire habitatores, & incolas ciuitatis, quin vterẽturvterentur pascuis ipsius castri exempti: ita nec ciuitas potest impedire incolas castri, ne vtantur pascuis cōmunibuscommunibus ipsius ciuitatis. Igitur quoties communio pascuorum oritur ab hoc capite, quia duo castra erant olim sub eadem vrbe, & eius limitibus, vel quia castrum, & ciuitas erant olim vnita. Et sic quoties communio pascuorũpascuorum & ius pascendi competit collectis fructibus, & sublatis frugibus: licet omninò priuatis dominis agrorum eosdem agros colere, etiam hactenus incultos, & item nouellare in eisdem. Hæc autem vera sunt in his agris, qui dominum priuatum habent: nam in communibus, & publicis ius pascendi absolutè competit omnibus incolis, & habitatoribus territorij, & ideò non poterit hoc ius vlla cultura impediri absq;absque consensu eorum, qui iure illo vti possunt. Sed & an princeps possit hos agros publicos, & communes donare, vel vendere, modò non vacat examinare, nec id pertinet ad nostrum institutum.
Tertiò, principaliter accidere potest: quod communitas, vel societas agrorum sit inter duas vrbes, vel vicos, quo ad proprietatem ipsorum agrorum, non tantùm quò ad ius pascendi. Et tunc non potest altera ciuitas absq;absque alterius cōsensuconsensu colere agros illos communes, nec in eis nouellare, nec illis vti ad alium vsum, quàm illum, quo hactenus vsa fuerit. Ille siquidẽsiquidem vsus censetur communi vtriusque populi consensu permissus in illis agris vtriq;vtrique populo publicis, & communibus, etiam quò ad proprietatem. Atq;Atque ideò qui aliter his agris vtitur, impedit pręsertim per plantationem illum vsum, ad quem fuêre agri communes destinati. Maximè ex eo, quòd qui ex socijs plantat agrum, eo in solidũsolidum vtitur, & percipit eius vtilitatem, impeditq́;impeditque socium eodem vti quò ad pastum, & ius pascẽdipascendi, quod est contra legem societatis, argum. notatorum per gl. & Doct. in l. Sabinus. ff. commu. diuidun. & in l. parietem. ff. de seruit. vrb. pręd. per Soc. in l. serui electione. §. 1. ff. de lega. 1. Fortassis poterit socius ad annuum fructum agrũagrum communem colere, si nolit alter ea cultura vti, modò non fiat societati præiudicium: Tametsi circa hoc fieri soleant peculiares inter vicos, & ciuitates conuentiones, ac statuta, aut deniq;denique vsus horum agrorum cōmuniumcommunium quibusdam legib. ac morib. receptis distinguatur. Nam & in hac specie per me proposita, iuris rigor planè dictat, nihil posse fieri inuito socio in læsionẽlæsionem, & præiudiciũpræiudicium cōmuniōiscommunionis, & societatis, quę cōpetitcompetit quòad pastũpastum. qui cōmuniscommunis est, & esse debet, qualibet parte anni, cum agri videantur ad vsum pascendi, aliasq́;aliasque similes vtilitates iure cōmunioniscommunionis hactenus destinati.
Quartò est & in hac controuersia cōsiderandumconsiderandum, quòd potest dari communio inter duas vrbes, vel duos vicos ad pascendum in certo agro ad eum vsum ab antiquo destinato, ita quidem, vt is ager prati communis nomen habeat, & fuerit hactenus dehesa nuncupatus. In hac sanè specie dubiò procul responden dum est, ciuitatẽciuitatem habentem huius agri dominiũdominium, & proprietatem, non posse illũillum colere, nec arare, nec seminare, absq;absque consensu illius ciuitatis, quæ illîc habet cōmunionemcommunionem, quòad pascendũpascendum titulo seruitutis, aliouè quocunq;quocunque. Impeditur etenim per hāchanc agri culturam pastus ipse communis. Et pręter ea ex nomine, ac destinatione agri ius pascendi competit vtriq;vtrique ciuitati absolutè, non autẽautem sub ea limitatione, quæ pastum permittit collectis frugibus & eo tempore, quo vacat ager à cultura, quod est maximè notandum.
Quintò exceptis hisce casib. indubio, vbi nullus est locus coniecturis, sed sit quæstio ista diffinienda absq;absque vllo præsumptionis adminiculo, ipse arbitror, non posse agrum cōmunemcommunem quò ad pastũpastum, proscindi nec coli noua cultura, nec vitiũvitium plantatione: cùm per hoc impediatur ius pascendi, quod impediri non potest ex his, quę tradit Cæpola in d. c. de seruitu. iuris pascẽdipascendi. maximè. nu. 26. & 28. quo in loco explicat, quid agendum sit, si ager hic cōmuniscommunis plantatus fuerit. Quod si in hoc agro cōmunicommuni ad pastum nouellatum fuerit, vel fuerint plantatæ oliuæ. aut deniq;denique in præiudiciũpræiudicium iuris pascendi ager sit ad culturam redactus: poterit ius plantantis, & colentis agrũagrum defendi ea præscriptiōepræscriptione, quę alio
8
*qui iure ordinario est omninò sufficiens. Ita sanè si plantatio fit contra vniuersitatem, erit necessarium, & sufficiens tempus 40 annorum. l. omnes. C. de præscrip. longi tempo. 30. vel 40. anno. l. 7. ti. 29. part. 3. cum alijs, quæ ipse latius tradidi in reg. possessor. de reg. iur. in 6. 2. par. §. 2. num. 9.
Nec oberit, quòd eadem regia lex prohibet præscriptionem contra vniuersitatem, in rebus ad | Rempublicam pertinentibus, quia illud obtinet in via publica, & his locis, quæ specialiter sunt constituta ad liberumomnium hominum vsum, eundemq́;eundemque necessariũnecessarium, vt via publica, pratum, item ad aream publicam, pastum publicũpublicum, nomine hoc speciali designatum: nempè, dehesa, o exido.
Aliud verò est respondendum in his agris, qui & si communes sint alicuius vniuersitatis, non tamen sunt ad aliquem specialem vsum, & publicum, ac liberum, cōstituticonstituti, quemadmodum eleganter docet Rodericus Xuares alleg. 5. ad cuius distinctionem sunt notanda ea, quæ ipse scripsi in reg. peccatum. de reg. iur. in 6. 2. relect. part. §. 9. nu. 8. Atq;Atque omninò erit obseruandum, quod in his regnis decisum extat lege, ac pragmatica sanctione 71. & l. 3. ti. 3. lib. 7. ordina.
Loading...