Ex §. Quarto.

Ex §. Quarto.

SVMMARIVM.

  • 1 Substitutio quid sit, & quare hoc nomen habeat?
  • 2 Distinctio substitutionis directæ ab obliqua.
  • 3 Vulgaris substitutionis diffinitio.
  • 4 Vulgaris substitutio, quibus verbis fiat.
  • 5 Vulgaris in vnum casum concepta ad alium extenditur.
  • 6 Vulgaris expressa continet tacitam pupillarem, quæ tamen matrem pupilli non excludit.
  • 7 Vulgaris tacita matrem testantis minimè repellit.
§. QVARTVS DE VVLGARI SVBSTITVTIONE.
QVisquis hactenus de substitutionibus tractauit, illud in primis aperuit, quidnāquidnam sit substitutio? Et Accursius non aliud arbitratur
1
esse substitutionem, quàm secundam institutionem. in Rubr. ff. de vulga. & pupillar. substit. quæ diffinitio tantùm conuenit, quando sola vnica substitutio fit, & institutio. Quid ergo dicemus, cùm constet substitutionem secundo, & tertio gradu dici. l. 1. ff. de vulga. atque etiam filio non instituto fieri possit substitutio: quod in eadem l. 1. ad finem, probatur. Quinetiam in legatis, & in donationibus causa mortis substitutioni locus est. l. vt hæredibus. l. Titia Seio. §. Seia libertis. ff. de leg. 2. l. ei cui. ff. de dona. causa mortis. Et, si est secunda institutio, cur fideicommissariam substitutionem dicimus. l. Scæuola. ff. ad Trebelli. cur item substitutiones in directas & obliquas partimur? quibus rationibus non admodum placet, substitutionem dici, sequentem institutionem: tametsi id placuerit Lanc. Polito in tracta. de substitu. num. 23. & Zasio colum. 1. Vt igitur substitutionis vis intelligatur secutus Petrum Loriotum de substit. capit. 5. existimo, substitutionem esse cuiusque rei in posterioris personam collationem, ex d. l. vt hæredibus. Posterior verò persona illa intelligitur, quæ priorem aliquem, cui ius ad eādemeandem rem competebat, præmittit. l. in duobus in princip. ff. de duobus reis. aut si mauis, in genere substitutio est vnius, vel plurium ad aliquam rem in locum alterius facta vocatio: in specie autem est vnius, vel plurium in locum alterius ad aliquam rem in testamento, codicillis, aliáue vltima voluntate facta vocatio.
Substitutionum quædam directæ sunt, quę dam obliquæ. Directa est illa, quæ substituto
2
hæreditatem defert, sine alterius ministerio, & restitutione. Obliqua est, quæ substituto hæreditatem defert ex alterius restitutione, vt fideicōmissariafideicommissaria. Abb. hîc, Ias. post alios in Rub. ff. de vulg. Politus in princ. de subst. nu. 28. & ibidem Zasius. Huius verò distinctionis vtilitates tradũttradunt præ cęteris Guli. hîc, verb. absq;absque liberis. tit. de cōpendiosacompendiosa. nu. 12. & Lancel. Galiau. in rep. l. Centurio. col. 3. ff. de vulg. & pupillar.
Est in hoc c. Glossema quoddam de his substitutionibus agens, quod compendiosam substitutionẽsubstitutionem directam esse asserit: & tamen quandoq;quandoque obliqua esse potest. Obliquis autem substitutionibus reciprocam adnumerat, cùm ea frequentissimè directa sit. Sed hæc omnia statim latùs tractabuntur. Nunc ad vulgarẽvulgarem substitutionem, in qua primùm eius definitionẽdefinitionem tradam. Secundò, formulam, qua concipi soleat. Tertium eius effectum, quem ordinem, & in reliquis substitutionibus seruare conabor.
Vulgaris substitutio, est
3
sequens institutio directa, quæ omnibus, & ab omnibus fieri potest. Bart. in l. 1. num. 5. ff. de vul. vbi Ias. col. 3. apertius ita diffiniuit, & Gul. hîc, verb. absq;absque liberis. numer. 7. ideò autem dicitur vulgaris, quòd ab omnibus, & omnibus fieri possit. Bartol. in dicta l. 1. Regia l. prima, titu. 5. part. 6. apta etenim est vt tam liberis, quàm extraneis fiat. Theophil. in princip. Institut. tit. de pupilla. substit.
Secundum, quod hîc agendum est, ad formulam huius substitutionis spectat. Ea verò
4
verbis generalibus, specialibus, & singularibus, aut si mauis, indiuiduis. Generalibus fit ita, Titium instituo, & ei Sempronium substituo: aut Titium & Sempronium hæredes instituo, & eos inuicem substituo. Est autem concepta vulgaris expressa, quoad verba generalia, & tacita quoad specialia. Bartol. communiter receptus in d. l. 1. colu. 3. & 5. glos. & Bart. in l. Lucius. ff. de vulg. Specialia verba sunt hæc: Caium instituo, & si is hæres non erit, substituo Titium. Quia verò potest quis institutus non esse hæres, eo, quòd nolit, & eò, quòd non possit, fit isthæc substitutio verbis singularibus, Instituo Titium, & si is noluerit esse hæres, substituo Caium, vel instituo SemproniũSempronium, & si is non potuerit hæres esse, substituo TitiũTitium. l. cùm proponas. C. de hære. insti. l. si paterfamiliàs. ff. de hære. insti. Alex. & Ias. in l. cùm proponas. Bar. in d. l. 1. nu. 13. & hęc est substitutio vulgaris expressa omninò, quod Bar. & Doctores apertiùs explicant.
Tertiò, pręcipua illum effectum operatur substitutio vulgaris, quòd
5
verbis singularib. in vnum casum concepta, ad alterum extenditur. Si quis enim instituat Sempronium, & si Sempronius noluerit esse hæres, substituat Titium, erit substitutioni locus, si Sempronius morte, aut alio impedimento, hæres esse non potuerit. l. Gallus. §. & quid si tantùm. ff. de lib. & posthu. Bar. in l. Titius. §. Lucius. per tex. ibi. ff. eo. ti. l. vlt. C. de post. hære. insti. Bar. in l. 1. ff. de vulg. nu. 14. & post alios Ias. col. 4. Ripa. nu. 89. Soc. fol. 3. col. 3. Polit. in tract. de substi. tit. de vulg. Zas. in ea. Rubr. col. 3. & hęc est communis opinio, vt fatetur Guliel. Bened. verb. absque liberis. num. 25.
Item, substitutio vulgaris expressa continet tacitam pupillarem, si fiat minori
6
decem & quatuor annorum. l. iam hoc iure. ff. de vulg. l. quāuisquanuis. C. de impuber. & alijs substitu. Bartol. in l. 1. nume. 34. quem ibi cæteri Doct. sequuntur. Hæc verò pupillaris tacita matrem pupilli | non excludit. l. vlt. C. de insti. & substi. glo. in l. precibus. C. de impub. & alijs substit. Bart. in l. Centurio. col. 2. ff. de vulga. quorum opinio communis est, secundum Alex. nu. 58. Ias. nu. 22. & Galiaul. col. 35. in d. l. Centurio. Zasi. tit. de vulg. nu. 20. & Politum nu. 14. Ias. in d. l. precibus. nu. 6. & Curti. Iunior. ibi nu. 20.
Qua in re illud omittendum non est, tacitam pupillarem matrem pupilli excludere, quando substitutio est facta in piam causam: quod notant Angel. 2. col. & Paul. in d. l. precibus. Alexan. consi. 12. volum. 3. num. 25. & consil. 38. 1. volum. idem & Ias. in dict. l. precibus. colum. 5. argumento glo. ibi, quæ præcedentem conclusionem veram esse probat, nisi ex volũtatevoluntate testantis aliud appareat expressè, vel tacitè. Intelligo tamen Ang. opinionem quando pia est substitutio pro exoneratione conscientiæ, & malè ablatorum. sic enim Ange. loquitur, & Deci. in d. l. precibus. num. 14. Areti. consi. 155. incip. Periculosum. Guliel. Bene. in hoc ca. Raynutius. verb. si absque liberis. in 2. nu. 98. quos sequitur Caro. Moli. in additionibus ad Alex. d. cons. 38. vol. 1. existimans aliâs falsam esse opinionem Angeli, & sequacium.
Est autem expressa vulgaris, quę tacitam pupillarem includit, quoties fit verbis specialibus, aut singularibus, quorum paulò antè mẽtionemmentionem egimus. l. vlt. C. de inst. & substi. quam ad hoc ipsum Barto. allegat. in d. l. 1. nu. 36. apud quem loco pupillaris substitutionis, corruptè legitur vulgaris. ex Alexan. ibi nu. 36. & Guliel. Bened. hîc verb. absque liberis. nu. 105. qui Bart. opinionem probant. Illa verò, quæ comprehenditur sub verbis generalibus. expressa pupillaris est, non tacita, & effectus expressæ pupillaris habet. Cuius exemplum est, Instituo Titium, & Sempronium, atque eos inuicem substituo. Si enim vterque institutus impubes sit, & eis conueniat pupillaris substitutio, ibidem continetur expressim. l. precibus. & ibi Doct. C. de impub. d. l. iam hoc iure. §. 1. Bar. nu. 7. & alij in l. Lucius. ff. de vulga. vbi Ias col. 4. dicit hanc opinionem communem esse. Idem erit, si substitutio ita concepta sit, Instituo Titium filium meum, & ei substituo Sempronium. Nam si Titius impubes sit, hæc censetur pupillaris expressa. Bar. in d. l. Centurio. nu. 32. Ias. nu. 55. vbi Gali. col. 87. dicit hanc opinionem communem esse, quem Alexand. probat in l. Gallus. §. 1. col. 2. ff. de libe. & posthum. optim. text. in l. iam hoc iure. ff. de vulg. §. 1. vbi pupillaris substitutio non continetur in reciproca, quando non fit talis substitutio duobus pariter impuberibus. Igitur si esset facta substitutio vni tantùm, qui impubes esset, contineret expressam pupillarem saltem verbis generalibus.
Tacita autem vulgaris minimè excludit matrem testatoris, si omnino tacita sit, sicuti nec omninò tacita pupillaris matrem pupilli. Bar. eleganter in d. l. 1. nume. 40. Alexañd. num. 38. & ibi Ripa numero 175. dicens hanc opinionem communem esse, quam & Zas. sequitur in titul. de vulga. numer. 21. Nisi substitutus esset aliquis ex descendentibus ab ipso testatore, tunc etenim mater testantis excluditur. Alexander dicto numero 38. non alia ratione, quàm quòd voluntas testantis id dictare videatur.
Loading...