Olim sanè apud Hispanos ab Aera Cæsaris anni
designabantur, quòd satis compertum est, & in
ea re illud ab omnibus asseueratur, initium hu
*ius computationis triginta octo annis præcedere Christi natiuitatem, exordiumq́ue sumpsisse ab Octauiani Augusti principatu, qua ratione annus hic quinquagesimus à natiuitate,
erit ab Aera Cæsaris, octuagesimus octauus:
Hoc probatur ex proœmio Partitarum & ex
Conciliorum,
Historiarumq́;Historiarumque veterib. libris,
diligenterq́;diligenterque ostendit Messias lib. 2. Syluæ variæ lectionis cap. vlt. quo fit, manifestum esse
lapsum præsulis Gerundensis vltimo libro &
cap. Paralipomenôn scribentis: Aeram Cæsaris viginti sex tantum annis præcedere Christi natiuitatem. Nam licet authorib. Eutropio
Orosio & Eusebio, Christus natus fuerit anno
imperij Augusti quadragesimo secundo, ita tamen est id intelligendum, vt sciamus,
secũdumsecundum
eam computationem imperium Augusti à morte Iulij Cæsaris initium accipere, cùm tamen
priorib. annis post Cæsaris
obitũobitum maxima bella, & ciuilia confecerit Augustus, nec solus, nec
pacatum obtinuerit Imperium, scribit etenim
Suetonius in Augusto. c. 16. Octauianum. C.
Sosio & T. Domitio consulib. anno duodecimo post Cæsaris obitum. M. Antoni. & Lepidum Triumuiros societate priuasse extinctis
ciuilibus bellis, & ab eo die solum Imperium
Romanum obtinuisse. Igitur qui Octauiani
principatum,
eiusq́;eiusque monarchiam, ad hanc ex
Aera
annorũannorum computationem adsumpserunt,
quatuor priores annos, quibus apud ipsam vrbem in Italia, & Macedonia ciuilia bella sedauit, omiserunt, exordium statuentes ab eo tem|
pore, quo pacto triumuiratu, reliquis Romani
orbis prouincijs, Lepido & Antonio triumuiris dimissis, vrbem ipsam, Italiam, Gallias, Hi
spaniam, & Germaniam obtinuit, Sicut & hi,
qui Christum natum fuisse quadragesimo secundo eius Imperij anno scripsêre, à morte Iulij Cęsaris, Augustum regimen imperij habuisse censent. Hi verò, qui anno duodecimo, post
obitum Cæsaris adscribunt, initium Imperij
Octauiani, tempus tantum id, quo solus Rempub. tenuit, considerant. Huius verò computationis signum ideo Aeram dici quidam existimant,
ꝙquod eo tempore Cæsar Augustus primum
censum ac tributum gentibus, & vniuerso orbi
Romano indixerit, quod quidem tributum vniuersus orbis Augusto reddere professus fuit:
Vnde Aera dicta fuit ab ære, quòd eo tempore
primum Augustus vniuerso orbi pro tributo
indixerit
: Ita sanè Isidorus scribit libro 5.
Etymolog. capit. 36. Aera singulorum annorum constituta est à Cæsare Augusto, quando
primum censu excogitato, Romanum orbem
descripsit, dicta autem Aera exeo, quòd omnis
orbis æs reddere professus fuerit Reipublicæ.
Hactenus Isidorus, cui
subscribendũsubscribendum non est,
siquidem ea vniuersi orbis descriptio iussu Cęsaris Augusti, fieri minimè potuit eo tempore,
quo Aera initium habuit, cùm Augustus nondum habuerit vniuersi orbis regimen,
ꝙquod tandem multò pòst adsecutus est, paulò ante Christi natiuitatem.
quemadmodũquemadmodum Eutropius, Orosius, Beda
cæteriq́;cæteriq́ue Catholici testantur, pacatissimo namque tempore Christus nascitur,
cuius aduentui pax ista famulata est, nec prius
Augustus orbis Romani totius imperium habuerat, quin bella acerrima
vsq;vsque ad Christi incarnationem gesserat, cùm aduersus consortes
imperij,
occisoresq́;occisoresque patrui, tum aduersus Hispanos, Dalmatas, Illyricum, Pannoniam, aliasq́ue gentes ferocissimas, quo fit, apertissimum esse, non potuisse edicto Cæsaris totum
Romanum orbem describi, prius, quàm idem
pacatus,
subditusq́;subditusque Reipub. Romanæ esset. Et
hoc ipsum authoritate veritatis Euangelicæ
constat Lucæ capite 2. quo in loco scribitur,
à Cyrino præside Syriæ, ex edicto Augusti Cęsaris descriptionem factam fuisse in Iudæa, eo
anno, quo Christus natus est,
deduciturq́;deduciturque ex eo
loco descriptionem illam factam à Cyrino fuisse primam omnium, quæ ex illo edicto Cæsaris factæ fuerint. Nec consentaneum est, ab alia
particulari descriptione iussu Cæsaris facta,
Aeræ rationem deduci, cùm ex pluribus descriptionibus prouinciarum, quæ edictum illud præcesserunt, incertum sit, a qua originem
Aeræ computatio habuerit. His accedit, quod
Aera non
tantũtantum Cæsari, sed & magno Alexandro, Nabuchodonosori, & Adamo accommodatur in Partitarum proœmio, Ex quibus libenter ab Isidoro dissentio, & libentius à Gerundensi Episcopo in dicto cap. vlt. Paralipomenôn, qui hac in re plura scribit, potius coniecturis satis incertis, quàm rei veritate ductus.
Sed forsan ab Hera, temporis & annorum descriptio fit, quod dominationem ac
principatũprincipatum
significet, authore Nebrissensi in Dictionario,
quasi idem sit ab Hera Cæsaris, annorum rationem habere, quod ab ipsius Cæsaris principatu, & imperii initio. Et eodem modo Philippo,
Alexandro, Nabuchodonosori, ac cæteris accommodatur aptissimè: sed & hæc ratio infirma videtur esse, nam & Heræ computatio, diluuio, ac mundi creationi adijcitur in dicto Partitarum proœmio, & tamen in his de alicuius
principatu, imperio dominationéue non
agit̃agitur.
Et præterea Astrologi, qui frequentius hac
Chronologia vtuntur, temporis initium, vel
aliud illustre principium, à quo supputationes
incipiunt, Aeram vocant, quemadmodum ex
Ptolemæo, Theone, Alfonso Rege & alijs adnotârunt Hermolaus in Plinium, & Ludoui. Cælius antiq. lib. 6. cap. 2. quam ob rem ego, ni
fallor, Aeram dici existimo, non ipsum illustre
principium, à quo supputatio fit, nec ipsam dominationem, principatúmue, nec tributorum
indictionem, sed ipsum annorum numerum,
vt perinde sit dicere, Aera Cæsaris millesima,
ac si diceretur, numerus annorum à principatu Cæsaris est millesimus. Sic & Aera mundi, erit numerus annorum à creatione mundi,
ita & Aera diluuii, & vniuersalis Cataclysmi,
eaq́ue ducor coniectura, quòd sciam ex authóribus, nummis quandoque apponi solitum numerum, quo colligeretur precium, seu æstimatio, eamq́ue notam Aeram vocatam esse, sicuti Nonius Marcellus scribit & ex Iuniorib.
Ludoui. Cælius dicto capit. 2. Lucilii authoritate: Hæc est ratio peruersa, Aera nummi subducta improbè. Sic & argenteis nummis hac
ætate apud nos adscribitur nota numeri ad precii significationem, quæ quidem nota Aera ex
Lucilio sat dici poterit propriè, quo fit, vt ipsa
nota numeri annorum, vel mundi, vel Magni
Alex. Philippi, Christi incarnationis, vel natiuitatis significanter Aera appelletur ad similitudinem eius, quæ nummis apponi solebat, atque hinc originem duxerit annorum ex Aera
computatio, quæ licet aliis monarchis conueniat, apud Hispanos tamen ad
AugustũAugustum Cæsarem indubio est referenda, cùm in Hispania frequentissimè ab Aera Cæsaris facta fuerit annorum descriptio,
vsq;vsque ad annum Cæsaris
MillesimũMillesimum quadringentesimũquadringentesimum vicesimum primum.
Natiuitatis verò millesimum tricentesimum
octuagesimum tertium, quo quidem tempore
à Ioanne Rege Primo huius nominis statutum
est, vt annorum ratio à natiuitate Christi, non à
|
Cæsaris imperio adsumeretur. Hinc Speculator in libro rationalis, vlt. cap. 2. scribit, Hispanos ab Aera Cæsaris, temporis & annorum
rationem habere, potuit forsan Aeræ nomen
in hac temporum ratione originem sumpsisse
ab antiquis scribendi formulis, quibus verba
hæc: Annus erat Cæsaris centesimus, primæ
dictionis compendio scriberentur in hunc modum. A. erat Cæsaris centesimus, atque inde
vulgò non satis hoc vsu intellecto, subducto posteriori puncto, scriptum fuit, Aera Cæsaris
centesima.