Sed & omnes, qui ius habent reuocandi domum
ex prædictis causis, illo non possunt vti, quoties conueniantur pro contractibus celebratis,
etiam ante causam illam, cuius ratione priuilegium datur, si extra patriam, &
prouinciāprouinciam suam
contraxerint, quasi pro his Romæ, & in curia
possint conueniri, nec habeant ius reuocandi
domũdomum, extra quam ipsi contraxerint,
atq;atque ideo
nulla eis iniuria fiat, siquidem extrà propriam
prouinciam in locis contractus conueniri possent, si ibi essent inuenti, nec haberent ius reuocandi domum. tex. est celebris in d. l. 2. §. item si
extra. qui notandus est ad intellectum regię legis, in vers.
Si estando ay vendiere, vt idem sit, si ante
causam huius priuilegij, & priusquam ex ea in
curiam venerunt,
cōtraxerintcontraxerint in curia, vel alibi
extra eorum propriam prouinciam. Nam exceptis legatis cæteri non habent in hac specie
ius reuocandi
domũdomum, hic est enim Communis
sensus omnium Doct. in d. l. 2. §. omnes. & in d.
§. item si extra. hunc siquidem intellectum tradit secundo loco glo. quam ibi sequuntur Bar.
Bald. Paul. de Cast. & est Communis opinio se|
cundum Lancelot. Dec. ibi. idem tenet Maria.
Soc. in d. c. vlt. nu 76. Igitur si quis habens priuilegium reuocandi domum, eadem causa priuilegij durante, contraxerit extra
propriāpropriam prouinciam, poterit pro hoc
cōtractucontractu in curia conueniri, nec habebit ius
reuocādireuocandi domum. Hoc
probatur, quia idem est pro contractibus ante
causam priuilegij conuentis: ergo hoc ipsum
seruabitur in his, qui contracti sunt tempore illius causæ, quæ ius alioqui reuocandi domum
tribuit. Pro illis verò, quæ & hæc tempore intra
prouinciam fecerit, habebit quis ius reuocandi domum. Quia solùm excipiuntur
cōtractuscontractus
in curia eo tempore celebrati, vel extra
ꝓpriampropriam
prouinciam, vel in eo loco, vbi quis conuenitur, sicuti notatur in d. §. omnes.