THEMA CAP. XVII.

De illo interdicto, quod practici apud Hispanos, interim, appellant.

SVMMARIA.

  • 1 Interdictum hoc Interim, quo practici vtuntur, vnde originem duxerit, & in quo differat ab interdicto, vti poßidetis.
  • 2 Sententia lata super hoc interdicto, verè, ac propriè inter locutoria est.
  • 3 Hoc interdictum omninò requirit posseßionem, & quæ posseßio requiratur. num. 5. ac num. 6.
  • 4 Summaria tantùm cognitio est ad huius interdicti pronunciationem necessaria.
  • 5 Posseßio ciuilis an sufficiat ad obtinendum in hoc interdicto?
  • 6 Interdictum hoc an sit concedendum possessori, cui resistit iuris Communis præsumptio?
CAPVT XVII.
FORENSIS vsus hactenus optimé lector, obtinuit, vt pendente lite, & exposito principali libello, iudiciq́;iudicique oblato, petatur ab eodem iudice, quòd dum ipsa causa & controuersia diffinitur, & interim pendet actor, vel reus defendatur, minimeq́;minimeque turbetur in ea possessione, quam tempore motæ litis obtinebat, atq;atque ita frequenter pronunciari constat, præsertim apud suprema Castellanæ Reipublicæ tribunalia. Hæc verò Interlocutio, licet similis videri possit inter dicto vti possidetis, maximè tamen ab eo distat. Cuius rei ratio consi deratur ex hoc, quòd interdictum vti possidetis, quandoq;quandoque principaliter proponitur, quandoq;quandoque lite pendente super proprietate in iudicium deducitur, ac verè possessionem respicit, de eáque, & super ea pronunciandum est. Ita quidẽquidem Iurisconsultus scribit in l. 1. §. hoc interdictum. ff. vti poss. Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem prætor in soli possessione habet, & est prohibitorium ad retinendam possessionem. Subdit deinde, inter litigatores ergò quoties est proprietatis cōtrouersiacontrouersia, aut conuenit, vter possessor sit, vter petitor, aut non conuenit. Si conuenit, absolutum est, & ille possessoris commodo, quem cōuenitconuenit possidere, iste petitoris onere fungitur. Sed si inter ipsos contendatur, vter possideat, quia aleruter se magis possidere affirmat: tunc si res soli sit, de cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur, hęc Vlpianus, ex quo in §. huius autem. & in §. est igitur. apparet, hoc interdictum retinendæ possessionis, etiam nulla lite pendẽtependente posse decerni, ne quis turbetur in possessione. Notant gl. ver. de proprietate. & ibi Doctor. in §. retinendæ. Instit. de interd. hoc autem nostrum interdictum non eo tendit, vt sententia super possessione feratur, nec in eo agitur, vt diffinitiuè pronuncietur quis possessor, nec est necessarium, litem super proprietate pendere, vt peti possit, sed hoc tantùm agitur, vt lite pendente, quia verè sit in possessione, minimè in ea turbetur, absq;absque pręiudicio iuris litigantiũlitigantium tàm in possessione, quàm in proprietate, ne contingant inter litigantes offensæ, rixæ, vel iniuriæ. Quamobrem pronũciaturpronunciatur interlocutio quædam, quę iubet, pendẽtependente lite absq;absque præiudicio possessionis, & proprietatis, actorem, vel reum in ea possessione defendi, quam tempore motæ litis obtinebat, ac prohibetur aduersarius ei vim super ea possessione inferre, eumq́;eumque turbare, exponiturq́;exponiturque expressim ipsius possessionis qualitas, ne incertum sit hoc interdictum. Cuius equidem praxis origo deduci solet à Iurisconsulti responso in l. æquissimum. ff. de vsufructu. quo decisum extat, iudicis officio incumbere, ita rem componere inter litigantes, vt ad arma, & contentionem priuatam minimè accedant, eiusq́;eiusque responsi ratione tradidêre multa post alios. Curtius Senior in consil. 60. Paulus Parisius consil. 168. lib. 4. Crottus consi. 10. num. 9. his accedit. text. in l. liberis. §. vlt. ff. de liber. caus. qui probat, oportere summatim tractari de possessione libertatis, vel seruitutis, vt constet, quis actor sit, quisuè reus, & quid sit lite pendente agendum. Est & elegans hac de re Iacob. Butrigar. sententia in l. incerti. C. de interdict. qui praxim istam in specie docuisse videtur. Bald. item in l. vltim. num. 10. C. de edict. diui Adria. tollen. versi. tertio præmitte. Lanfrancus in rubric. de caus. & proprietat. colum. 9. versi. prima conclusio. Sed & eius interdicti, quo modò vtimur, & quod vsu iamdiu probatum est, meminêre Paul. Cast. in consi. 3. incip. In causa, quę vertitur coram domino vicario potestatis Pergami. lib. 2. Capicius in Neapol. decisio 13. & 55. ac iterum decisio 189. & 209. idem apud Gallos passim pronunciatur, vt tradidêre Aufrer. in stilo Parlamenti. titu. de causa nouitatis. & Massuerus vir maximæ apud Francos authoritatis, in practica. titul. de possessorio. Ita enim is scribit. Partibus auditis consueuerunt partes petere recredentiam pendente lite, & interdum, & potissimè in materia pascuorum, in qua agitur de magno commodo, vel incommodo, consueuit Curia ordinare, quòd testes examinentur sub certo, & breui numero, quorum attestationes recipientur, vt valeant tàm super recredentia, quàm super principali. Earundem tamen attestationum non fiet publicatio, quousque inquæsta fuerit facta, suꝑsuper principali negotio. Hęc Massuerus, quæ etiāetiam colligũturcolliguntur ex Aufrerio in d. tit. de causa nouitat. Est profectò pulchra, & insig|nis pontificia Decretalis responsio, quæ forensem istum vsum æquissimum, ac iustissimum, facit in c. cùm venissent. de inst. quo in loco extat inter locutoria sententia ad hoc, vt lite pendente ille defendatur in possessione, penes quẽquem est ipsa possessio atq;atque ibi Inno. Abb. col. penult. Car. Imo. & alij hoc ipsum adnotârunt. Quod si propriam vim huius interlocutionis quis spectet, aptissimè eam interdictum dicere poterit, vel ex eo, quòd prohibeat turbari lite pendẽtependente possessionem illius qui tempore motę litis possidebat. Nam interdicere significat prohibere, ac vetare, quemadmodum ex quibusdam testatur Iustinianus in §. summa. versicu. sunt tamen. Instit. de interdict. & nos idem probauimus in c. Alma mater. 2. relect. par. §. 1. At si eiusdem Iustiniani authoritas recipiatur, dum asserit, interdicta etiam propriè dici restitutoria, vt tandem omnia prohibitoria, & restitutoria interdicta appellentur, quasi inter duos dicta, vt in eodẽeodem §. summa. versi. vlt. constat. poterit hæc practica interlocutio interdictum dici, quasi inter duos dictum: tametsi hæc sit potius allusio vocabuli seu vocis similitudo, quam vera dictionis etymologia, quod & de testamento idem Iustinianus explicuit in prin. Inst. de test. est & hac in re quod non immeritò sit obseruandum ad præsentis tractatus expeditiorem intellectũintellectum. Nam interdictũinterdictum propriè dicitur, quo prætor aliquid iubet, vel vetat non perpetuò, sed ad tẽpustempus, donec pleniori iudicio de iure petitorij quęratur, quasi interim dictum. Quemadmodum ex Iulio Paulo lib. 5. senten. ti. de interdictis adnotauit Andræ. Alciatus lib. 3. pareg. ca. 15. idq́;idque & testimonio Ciceronis probat ad Herennium lib. 2. c. 2. inquit enim is: verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus cùm voles refellemus, in præsentia hæc interdicere, non alienum fuit. Hæc Cicero. apud quem interdicere Alciatus interpretatur interim dicere, Non tamen est prætermitten dum, locum istum aliter legi, nempè hoc modò, hęc interserere, & à quibusdam, hæc interim dicere. Sic enim ex Petri Victorij castigatissimis codicibus legitur. Id verò, quod Alciatus adnotauit ex lib. 5. sententiarum Iulij Pauli, potius est ex interpretationib. Anniani viri spectabilis, qui Alarici Gothorum Regis iussu Codicem Theodosianum, Institutiones Caij, & Pauli sententias in epitomen deduxit. Hinc deniq;denique vulgus appellat hanc interlocutionem, Interim, aut entre tanto. Ad cuius ampliorem cognitionem plurima sunt explicanda, ex quibus facilius quiuis percipiet vim, & vtilitatẽvtilitatem huius forensis vsus, qui potissimé cōducitconducit ad sedandas pluriũplurium litigantium molestas contentiones.
Primùm ex his apparet, sententiam hac de re latam, propriè, ac verè interlocutoriam esse, cùm
2
*ea pronuncietur, vt effectum habeat lite pendẽtependente, donec super proprietate, vel possessione lis ipsa principalis fuerit diffinita. Quod expressim notat Paul. Castrensi. in d. con. 3. col. 2. idem probatur in d. c. cùm venissent, ac fatentur omnes, qui huius forensis vsus meminêre. Præsertim hoc apparet, quia hæc interlocutio ab ea ratione procedit, quòd lite pendente nihil sit innouandum. Atq;Atque ita in formula huius interdicti Hispani his vtuntur verbis: Entre tanto, que este pleyto se vee. ydetermina diffinitiuamente: sin periuyzio del derecho de las partes en possession, y en propriedad. Quibus item verbis vtuntur Neapolitani teste Capicio in dicta decisione. 55. vlti. colu. & 189. nu. 11.
Quo fit, vt hoc interdictum, hoc enim nomine appellabo, quod vulgò, Interim, O entre tanto, dicimus, habeat locum, & obtineat in causa, & lite possessorij, in qua de possessione agitur. Est etenim ratio manifesta, quia si hæc interlocutio tantùm habet effectum, donec feratur sententia diffinitiua, lite pendente, absq;absque præiudicio possessionis, & iuris actori, vel reo pro ea competentis, deducitur euidenter, hoc remedium, vel auxilium esse itidem admittendum in lite & controuersia possessorij iudicij, cùm per id nullum præiudicium sententiæ ferendę in eodem iudicio diffinitiuà fiat, nec ei quidquam obstet. Quòd palàm ostendit Paulus Castrensis in d. consi. 3. col. 1. idemq́;idemque præmittunt omnes practici, quorũquorum modò meminimus ad hoc interdictum iure probandum.
Secundò, cauere debet omninò qui petit hoc interdictum, ne asseueret, se expoliatum possessione fuisse ante litem motam, aut possessionẽpossessionem
3
*eo tempore penes aduersarium esse. Nam hoc interdictum quatenus est simile interdicto vti possidetis, possessionẽpossessionem requirit, nec datur nisi possidenti. l. 1. §. huius interdicti. ff. vti posside. maximè quia rationem habet ab eo iure, quo prohibetur quid lite pendente nouari, & ideò tenetur probare agens hoc remedio, se possidere nunc, aut saltem possedisse tempore motę litis, & ab alio turbari eam possessionem. Siquidem hoc sufficeret, tam etsi in proprio, ac vero interdicto, vti possidetis, probanda sit præsens possessio, & turbatio. Hæc sanè admonitio fit, & colligitur ex Aufrerio in d. stilo. ti. de causa nouitat. Io. Fabr. in §. retinendæ. num. 27. institut. de interd. Petro Rebuffo 3. tomo super leges regias ti. de materia possessorij articu. 1. in princ. & art. 2. gloss. 3. versi. cauere tamen debet impetrans causam nouitatis. Quod ad interdictum autem vti possidetis, quod diximus, traditur à Bar. in l. 1. §. vlt. ff. vti posside. glo. & Doctor. in c. licet causam. de proba. gl. in l. extat. ff. quod metus cau. latè Alexand. in consil. 88. lib. 5. colum. 1. qui tradit esse necessariam ad interdictum vti possidet. possessionem tempore litis contestatæ. ex Bar. & alijs probat. text. in §. quorum inst. de interd. quod si rationem nostri interdicti consideremus, profectò necessa|ria est, & sufficit probatio possessionis tempore motæ litis, vt qui eo tempore possidebat, lite pendente defendatur in possessione. Idem ipse censeo, quo ad interdictum vti possidetis, nam satis erit, quòd eo agens, possideat tempore litis motæ, vel turbationis in possessione, præsumitur enim & tempore litis contestationis possidere, vt tandem obtinere possit. Atq;Atque ita intelligo, quæ Alexand. adducit, & adnotauit in d. cons. 88. & suffragatur text. in d. c. licet causam. & in d. §. retinendæ. & in d. l. 1. ff. vti pos. quod & inferius tantisper repetam. versic. duodecimo.
Tertiò erit hoc in tractatu obseruandum, quod ad pronunciandum hoc interdictum præmittenda est summaria causæ cognitio, cum alioqui, si de principali interdicto vti possidetis, ageretur, esset adhibenda plenaria causæ cog
4
*nitio. est ad hoc elegans text. in d. c. cùm venissent. de instit. cui accedit l. liberis. §. vlt. ff. de liber. caus. notat Bart. in l. nam & postea. §. si minor. ff. de iureiur. in specie fatentur hoc ipsum Paulus Castrens. in d. consil. 3. & alij practici iuniores, quorum paulò ante mentionem fecimus. Nam & Massuerus in d. tit. de possessorio. num. 24. testatur, semper hoc caueri & decerni, vt in hoc interdicto summatim procedatur, breui numero testium, & intra breue tempus. Nos eadem vtimur cautela, quippe qui mandamus, examinari quinq;quinque testes producendos à reo, & quinq;quinque ab actore, ac deinde alios quinque ex officio ea de re & causa interrogari à commissario tabellione, quos ipse elegerit & cognouerit, testimonium plenius ac verius super controuersa quæstione dicturos.
Quartum ex præmissis deducitur, probationem istam summariam, si reproducatur, aut præsentetur, quo ad principale ius litis, fidem facere, atq;atque ei dandam esse authoritatem, etiam sine noua examinatione & ratificatione testium, quia licet summaria sit, fuit tamẽtamen probatio ista facta parte præsente, vel citata, non autem ea absente, quod eleganter Paulus de Cast. admonet, & notat in dict. consil. 3. 2. libr. colum. 2. maximè nume. 7. Imò quoties considero quantum momenti tribuat vsus, & quasi possessio in acquisitionibus iurium & rerũrerum, & hanc probationem fieri pendente iudicio principali, esseq́;esseque admodum connexam eidem, mihi maximè persuadeo, huius probationis testes, etiam absq;absque expressa reproductione, cùm sit satis tacita ipsa præsentatio sufficiens, plurimum conducere ad iuris principalis, de quo litigatur, probationem.
Quintum est præterea aduertendum, quòd probationes factæ ad hoc interdictum, non sunt quo ad solennitatem, vt plenariæ iudicandæ, nec censendæ? non enim sunt seruanda ea, quę iure in plenarijs requiruntur. Vnde non fit publicatio earum probationum, nec testium, sicuti satis est vsu forensi obtentum.
Sextum ad hæc accedit, quòd in hoc summario iudicio non est concedenda in integrum restitutio minori, vel similibus personis ad probandum, si intra diem & terminum eis præfinitum nihil probauerint, nullamue probationem fecerint, aut quæ necessaria sunt ad obtinendum hoc interdictum minimè probatione iusta, & sufficienti ostenderint, & in iudicium deduxerint. Hoc sanè multis adductis similibus disputat in specie Anton. Capicius in Neapolita. Decisio. 13. vbi testatur, in regio Neapolitano prætorio bis fuisse hoc in casu negatam restitutionem, quam nec peti, nec concedi vsquam ipse vidi hoc in Granatensi auditorio, tametsi minor læsus in iudicio possessorio, quod principaliter tractatur, sit restituendus. gloss. in l. 1. C. si de momen. posses. notant Docto. præsertim Bald. in l. 3. C. qui person. legit. standi in iudicio habeant. Quibus adde Tolosa. decisionem q. 106. & Mauricium de restitutione capit. 273. qui & Aufreri. in d. q. 106. idem tenuerunt & ex antiquioribus optimè Bart. Bald. colum. vltim. & Salicet. in dict. l. vnica. C. si de momen. poss. Ias. in l. 1. nu. 10. ff. de iurisdictione omnium iudicum. idem Ias. in Authen. sacramenta puberum. nu. 57. vt interim mirer, cur idem Mauricius c. 114. dubitauerit, & c. 247. contrariũcontrarium probauerit asseuerans, id passim determinari.
Septimò est in eadem quæstione obseruandum, non esse hoc in iudicio summario admittendos defectus aduersus testes ꝓductosproductos, saltem vt fiat eorundem defectuum, & obiectionum probatio, quemadmodum deducitur ex c. veniens. in 2. de testib. cuius authoritate adnotârunt ibi Ioan. And. Abb. Imol. co. 3. Fel. num. 13. post Ant. & alios, quòd in causa summariæ cognitionis, maximè vbi agitur de præiudicio, quod possit per sententiam diffinitiuam tolli, non admittitur reprobatio testium, nec est admittendus quis ad probandũprobandum defectus contra testes, ab eodem obiectos. Idem probant Roma. in Sing. 388. Lanfran. Orianus in c. quoniam contra. de proba. verb. testium. num. 83. simili ferè ratione, quo ad legem Toleti latam de restitutione agrorum communium alicuius ciuitatis, statuit idem regia l. 4. tit. 3. li. 7. ordin. cuius meminit ad hoc Petr. Auendanius in tracta. de exequendis mandatis. c. 4. nu. 14. In specie autem huius nostri interdicti, non tractatur, quis debeat possidere adhuc lite pendẽtependente, sed quis debeat esse in possessione lite pendente. Aliud verò est possidere, aliud in possessione esse. l. si quis antè. ff. de acq. poss. pręsertim, quia per diffinitiuam sententiāsententiam reparatur hoc præiudicium. Sic deniq;denique in materia nostri interdicti respondit iuxta præmissam opinionẽopinionem Ant. Capicius in Neapolit. decis. 55. scribens, ita fuisse in supremo illius regni tribunali pronun|ciatum. Ex quo ipse libenter infero, quod vbi summatim tractetur de præstandis alimentis, & expensis litis alicui lite pendente, erit circa testium reprobationem & similia seruandum, quod modò de hoc interdicto explicuimus. Nam & hæc causa incidens est, ac summariè tractari solet. & ideo si testes ad summariāsummariam cognitionem fuerint producti, non sunt admittendi aduersus eos vlli defectus, vt saltem probatio adiectionum minimè fiat.
Octauò ad huius rei faciliorem diffinitionem, & vt quietè ac tranquillè litigantes ius suum prosequantur, praxis obtinuit in hoc regio, ac supremo tribunali, quòd si ab interlocutione huius interdicti causa pronunciata, fuerit supplicatum, nulla detur in hoc supplicationis iudicio ad probandum dilatio. Satis enim est ad summariam cognitionem semel datam fuisse dilationem ad probandum, Alioqui esset huius causę examen omninò plenarium, & ordinariæ cognitioni simile.
Nonò, vbi ad huius interdicti pronunciationem producerentur in iudicio instrumenta, & scripturæ aliquot, non est admittenda contradictio, nec accusatio falsitatis ad impediendam interlocutionem istāistam, quæ summatim pronunciari debet super hoc interdicto, quemadmodum expressim tradit Massuerus in practi. titul. de possess. numer. 25. nisi secundum eum esset aliqua euidens suspicio, quæ facilimè posset examinari.
Quod si ageretur in iudicio de possessorio interdicto verè, ac principaliter, tunc admittẽdiadmittendi forent defectus, & obiectiones contra testes, atque earum probatio. Nam etiamsi causa possessoria sit summatim expedienda, nihilominus admittuntur obiectiones contra testes, & earum probatio: authore Bart. in Extrauag. ad reprimendum. verb. summariè. Aret. in d. c. veniens. 7. & 8. col. de testib. tex. optimus in cap. præsentium. de testib. in 6. versic. testes.
Decimò est optimè inquirendum, an ad effectum obtinendi in hoc interdicto lite pendente sufficiat possessio illa ciuilis, quę traditur in l. clam possidere. §. qui ad nundinas. ff. de acqui. pos.
5
*Et profectò hanc possessionem non sufficere, quo ad istum effectum, tenent Gui. Pap. qu. 552. Rebuff. super leges regias. 3. Tomo. titu. de possessorij materia. art. 2. gloss. 2. & gloss. 3. & tamen hi authores loquuntur, quo ad consuetudinem Regni Franciæ, vbi non potest agere quis ad possessionem, vt ipsi dicunt, ex causa nouitatis, quæ est similis nostro interdicto, contra eum, qui per annum & diem possederit, etiam naturaliter, ac de facto. Quod & Ioan. Fab. not. in d. §. retinendæ. Sed & Massuerus in practica tit. de possessorio. num. 43. versi. item pro sola. tradit, non sufficere ad causam nouitatis detentationem, imò requiri possessionem ex supradictis, vt ipse intelligo ciuilem & naturalẽnaturalem.
Ego verò animaduerto, hoc ideò procedere, quia alter, contra quem agitur, est in possessione naturali, quæ ab eo non est reuocanda, lite pendente, sed erit agendum contra illum interdictis ordinarijs & possessorijs, nempe vnde vi, aut vti possidetis. Hoc enim dictat ratio, quæ ex litis pendentis priuilegio deducitur. At si quis habeat ciuilẽciuilem possessionem tantum, nondum nactus naturalem, poterit hoc interdictũinterdictum petere pendente lite aduersus eum, qui non est in rerum corporali possessione. Exemplum traditur in possessione, quæ ex lege Galliæ, & vsu transfertur in hæredem absq;absque apprehensione, atq;atque ita rem istam intellexêre idem Gui. Papæ in q. 552. colum. 2. Paul. Paris. consil. 41. lib. 1 colum. 4. ver. nec audiendi sunt. quem sequitur And. Tiraq. in tracta. le mort saisit le vif. part. 6. declaratione 9. quod erit itidem obseruandũobseruandum ad l. 45. Tauri, cuius ipse memini aliquot eius interpretationes exponens lib. 3. variarum resolut. cap. 5.
Sic sanè, quicquid Massuerus scribat, ipse etiam detinentem tantùm aliquam rem defenderem hoc interdicto pendente lite, potissimum ex ratione Iurisconsulti in l. Attilius. & ibi Paulus Castren. ff. de donatio. & l. officiũofficium. ff. de rei vendica. quia hoc interim dictum non tàm respicit propriam & veram possessionem, quàm statum illum rei, qui erat tempore motæ litis, aut paulò antè. Quod perpendere diligentissimè debet quicunque hac in controuersia interlocututus sit, & propriam publica authoritate dicturus sententiam. Solet enim varia hac in re contingere quæstionum disputatio.
Vndecimò est animaduertendũanimaduertendum, hoc interdictum, quo in praxi vtimur, obtinere vim, vt lite pendente vtatur quis possessione, quāquam habet, nec in ea turbetur, etiamsi cōtracontra eum pro parte aduersa sit præsumptio iuris communis. Ita equi
6
*dem in iure pascendi, & eius quasi possessione in alieno prædio, quod liberum pręsumitur ab hac seruitute. Notat eleganter Ant. Capicius. decis. Neapolit. 189. asseuerans, sic in illo regio prætorio pronunciatum fuisse. Cui sententiæ suffragatur, quod optimè not. Panormit. in c. 1. vt lite pend. col. 1. vbi scribit, non esse quem turbandum lite pendente in possessione, quāquam habet, etiamsi ei resistat iuris communis præsumptio, citat Panormit. ad hoc Innoc. ibi, & asserit, Doctores cum eo communiter transire. Hæc enim. sunt eius verba. num. 8. hoc ipsum probari videtur ex text. in dict. capitul. 1. & rursus authoritate Inno. in c. cùm venissent. col. 3. de restit. in inte. qui sensit, sufficere possessionem absq;absque bona fide, vbi agitur interdicto vnde vi aut interdicto vti possidetis. VerũVerum opinioni, quāquam tradit Ant. Capi. obstat tex. in ca. cum personæ. de priuil. in 6. qui probat, non esse quem defendendum in possessione, quam habet refragāterefragante præsumptione iuris cōmmuniscommunis, donec | præscriptionem sufficientem probet & legitimam, nisi ostenderit & exhibuerit titulum saltem idoneum ad præscribendum. Ergo qui iuris Communis pręsumptionem in sui fauorem habet, eo iure vti poterit, etiam aduersus possessorem, nisi titulus idoneus ad præscribendũpræscribendum fuerit exhibitus. Cui authoritati respondet Capicius eam intelligendam fore, vbi tantùm agitur absque summaria probatione possessionis, quod si probetur summatim possessio, tũctunc inquit, non erit locus decisioni text. in dict. c. cùm personæ. Imò poterit ex hac summaria cognitione decerni hoc interdictum. Hanc interpretationem sic idem author confirmat, vt tandem asserat, text. illum procedere, pendente iudicio ordinario, nondum præmissa cognitione summaria possessionis. Quæ quidem interpretatio mihi non omninò placet. Nam in d. cap. cùm personæ. §. penult. & vlt. satis præmittitur, non sufficere possessionem absq;absque probatione tituli, vtcunque ad præscriptionem idonei, quoties præsumptio iuris communis obstat possidenti. Idcircò tria, vel quatuor hac in dubitatione exponam, vt tandem possit vera resolutio deduci.
Primùm, vbi de iuribus ad principem iure communi pertinẽtibuspertinentibus agitur, & quoties pro principe præsumptio iuris est, tunc sanè non est locus huic interdicto ex summaria possessionis probatione, nisi probetur titulus aliquis, qui valeat elidere, saltem ad effectum huius interlocutionis, præsumptionem iuris communis. Etenim Rex nusquam litigat sine possessione in his, quæ sibi, vt Regi summo iure conceduntur, vt scribit Petrus Rebuffus in dicto tracta. de materia possess. arti. 2. gloss. 2. num. 26. & seq. cui accedit quod nos tradidimus lib. 1. variarum resolut. c. 16. num. 11.
Secundò oportet animaduertere, quod & si præsumptio iuris communis sit contra possidentem, & agentem hoc interdicto, & requiratur titulus ad iustificandam possessionem iuxta responsionem Pontificis in dict. cap. cùm personæ. erit satis sufficiens titulus aliquis præsumptus, qui robur addat ipsi possessioni. text. optimus in dict. capitul. cùm venissent. de institut. ex quo id notat Panormitan. 2. colum. & Francus in dicto capitul. cùm personæ. §. vlt. colum. 1.
Tertiò, quoties contra possidentem est præsumptio iuris communis simplex quidem, vt in iure pascendi, de quo tractat Neapolitana decisio, opinor non esse negandũnegandum hoc interdictũinterdictum, quod vetat lite pendẽtependente mutari possessionem. Hoc apertius fiet, si quis obseruauerit ea, quæ ipsi adnotauimus libr. primo variarum resolutio. cap. 17. num. 7. Non enim censeri debet sufficiens ad perturbandam quasi possessionem alterius lite pendente, præsumptio illa iuris communis, quæ cuiusque rei priuatæ libertatem fouet, & defendit à reali vel personali seruitute.
Quartò non sic respondendum erit, vbi possidenti resistit valdè vehemens iuris communis pręsumptio, quæ publicę authoritati fauere, ac patrocinari videtur, sicuti cōstatconstat in exemplis traditis à summo Pontifice in cap. 1. de præscript. in 6. & in dicto cap. cùm personæ. Sed fortassis quispiam ita constanter conabitur defendere hanc vndecimam conclusionem, vt planè asseueret locum esse huic interdicto etiam in hoc casu, quasi pontificia decisio in d. cap. cùm personæ. non obtineat lite pendente, quo ad istam interlocutionem. Qua ratione admonendum censeo, etiamsi hæc admittatur opinio, perpendendam esse possessionem, eiusq́;eiusque antiquitatem & adminicula, vt non temerè pronuncietur aduersus iuris communis præsumptionem.
Duodecimò meritò hac in controuersia quæritur, quid sit agendum, vbi vterq;vterque litigator probauerit, se possidere tempore motæ litis, & possedisse. Oritur enim dubium, cui probationi sit standum, & sanè regulariter ille præferendus erit, qui antiquiorem possessionem probauerit. c. licet causam. de probatio. tradidêre Bart. in l. si duo. in princip. colum. 2. ff. vti possidet. idem in l. 1. colum. penultim. C. eod. tit. Bald. in l. ordinarij. colum. 4. C. de rei vendicatio. Paulus Castrensis in dicto consil. 3. col. 3. Multa, quæ sunt in hac quæstione consideranda, vt iudex percipiat, quæ probatio sit potior ad hoc interdictũinterdictum, explicârunt eleganter Dec. numer. 9. & Augustinus Beroius numer. 54. in dicto capitulo, licet causam, & an sufficiat probari, olim quẽquem possedisse, vt præsumatur tempore litis motæ possidere ad effectum huius interlocutionis, ipse scripsi in reg. Possessor. de regul. iur. in 6. 2. parte. §. 1. numer. 4. Nam in corporalibus satis est probare possessionem certi temporis, & proximi ante litem motam, vt censet Ioan. Faber. in §. retinendæ. num. 23. instit. de interdictis. & in rebus corporalibus etiam sufficiet possessionis probatio, quæ tempore turbationis obtinebatur, vt hinc præsumatur possessio tempore motæ litis, & contestationis, quod in regio Neapolitano prætorio receptum esse asseuerat Matth. de Afflict. decisione 394. nisi alter probauerit, se medio tempore possedisse.
Loading...