Ex capite, Ad hæc.

SVMMARIVM.

  • 1 Vera & communis ratio huius decisionis.
CAPVT, AD HAEC.
HActenus in præcedentis capitul. interpretatione satis hunc text. explicuimus, & ideò nihil immorabimur: obijcit tamen glos. aduersus eius decisionem illud in iure manifestum, Quod vna via prohibetur, alia permitti non debet. Cur igitur permittitur clericis titulo eleemosynæ, in ægritudine ad mortem moderatè donare reditus ecclesię, | cùm eis sit prohibitum testamenti iure idem facere? Est tamen præcedens regula iuris intelligenda, quando quid prohibetur attento effectu: nam si vno modo vetitum est, alio permitti non debet. Hæc verò decisio est intelligenda, vbi aliquid prohibetur attento modo agendi. Non enim oportet, nec decet concedi clerico à iure licentiam testandi de reditibus, quos ab ecclesia perceperat, quia disponeret, ac distribueret bona illa in tẽpustempus, quo nec verè, nec fictè eorum dominus futurus est, nec etiam dispensator, quippe qui bona illa non possideat, vt propria, sed tanquam aliena, iure per eius obitum extinguendo, nec ad eius hæredem transituro. ita Anch. Abb. Imol. & Doctores hîc. Et licet in ægritudine facta horum bonorum distributio possit videri in fraudem ecclesiæ, ex cap. 2. de renunciatio. in 6. gloss. in cap. de his. de sepultu. & in cap. Raynutius. verbo, deducendas. isto tit. & reg. 18. Cancel. tamen attento huius constitutionis moderamine, his & alijs cautelis occurritur.
Loading...