Tertiò, Quandoque lis agitur in curia Romana
inter duos pręsentatos à patronis discordibus,
& alter tantùm mortem obierit Romæ, vel alibi: nam hoc non refert, quantùm ad
decisionẽdecisionem
modò proponendam: & in hoc casu quidam
existimant, pendente lite, non posse patronum etiam laicum alium præsentare: quia impeditur authoritate tex. in dict. ca. 1. & 2. vt lite
pen. lib. 6. Huius opinionis authores sunt Lapus allegat. 22. Carderin. cons. 1. vt lite penden.
& consi. 18. de iure patron. Domi. & Francus in
dict. c. 1 quorum opinionem asserit
CommunẽCommunem
esse Rochus Curt. de iure patro. verb. Honorificum. quæst. 23. Ludoui. Gome. in reg. de subrogandis collitig. q. 13. quam & ipse probare videtur in dict. ca. 2. ibi præsentetur. Ac tandem eadem ratio persuadebit fortassis ad hoc, quę datur ad prohibitionem electionis, & collationis
quæ planè prohibentur in d. c. 1. & 2. Sed ex aduerso alijs placet, patronum laicum, etiam pendente lite posse alium præsentare, vel accumulando, vel variando, quoties institutio sequuta
non est præsentationem ab eo factam: quia licita est laicis intra quatuor
mẽsesmenses variatio, nec
libertas ista lite pendente tollitur: & ideò non
obtinet hoc in casu prohibitio, quæ fit in d. c. 1.
cùm illîc tractetur de electionib. & collationibus, in quibus non est variatio iure permissa:
imò expectandus omninò est litis euentus. Sic
sanè opinionem istam tenuerunt Card. in c. pastoralis. q. vlt. de iure patro. Ioan. Andr. in d. c. 1.
vt lite pendente in 6. Idem alij sensêre, quos sequitur scribens, hanc opinionem communem esse Cæsar Lambertinus de iure patron. 2. lib. 1.
part. 6. q. articulo. 12. qui respondet ad tex. in d.
c. 2. esse intelligendum in præsentationibus patronorum, etiam laicorum, quas secuta fuerit
institutio: aut
saltẽsaltem quoties ex duobus præsentatis alter fuerit iam institutus:
nānam & possessionem adeptus est: vt illîc expressim probatur.
Quo casu non licet pendente lite variare, nec
alium præsentare, etiam patronis laicis: vt probatur in dicto capitulo secundo. His accedit,
quod Bonifacius in dicta Clem. 1. vers. Tertia
conclusio. asseuerat, illum tex.
nōnon procedere in
præsentatione, quæ tribuit ius ad rem
nondũnondum
secuta institutione. Et idem tenet gl. ibi, cuius
paulò ante nos meminimus. Nam &
idẽidem Gomet. in d. reg. de subrog. q. 6.
ꝓpterpropter rationes Bonifacij, dubius est in hac
cōtrouersiacontrouersia. Inqua ipse
cum considero
potissimāpotissimam rationẽrationem, verè, ac propriè innititur posterior hæc sententia: nempè,
ꝙquod licita sit patronis laicis variatio intra quatuor menses, & ideò lite penden. non impediantur alium à litigantib. præsentare. Quam rationem falsam esse probare conabor ex eo,
ꝙquod sola
ipsius litis pendentis
cōtrouersiacontrouersia impediat
patronorũpatronorum præsentationem. Ergò siue præsentatus fuerit institutus, siue
nondũnondum habuerit
institutionẽinstitutionem, non poterunt patroni penden. lite pręsentare. Consequens euidentissimè constat, si
verè litis pendentis ratio impedimentum pręstet præsentationi. Antecedens vero probatur
ex decisione tex. in d. c. 2. Nam si præsentato, &
instituto lite pendente mortuo, non licet patrono, qui illum præsentauerat, alium præsentare, cessante omninò per mortem pręsentatio
ne, & institutione: planè sola lis
præsentationẽpræsentationem
impedit: quia ea
nōnon pendente tunc liberè patronus non tantùm laicus, sed & clericus potuisset pręsentare etiam
absq;absque priuilegio variationis. Igitur præsentatio ratione litis
pẽdẽtispendentis
impeditur: atque ita fit, vt parum referat, quod
patronis laicis sit variatio permissa: cùm & alioqui, vbi propter
obitũobitum præsentati, & instituti,
eis liceret præsentare, propter litem
pendentẽpendentem
præsentatio sit prohibita: vt probatur in d. capitulo secundo. Ex quibus opinor, in hac quæstione veriorem esse, & magis
communẽcommunem sententiam Calder. cui
nōnon obstat ratio illa, quę deducitur à iure, & permissione variandi, quæ laicis patronis conceditur: quia hæc variatio lite
pendente impeditur: ne litigia prorogari contingat in dispendium ecclesiarum, propter nouos aduersarios, qui malitiosè
interdũinterdum petitoribus subrogantur: sicuti Romanus Pontifex
asseuerat in dicto capitulo secundo. Hæc enim
ratio vniuersalis est, & vtroque casu locum habet. Forsan adhuc quispiam pro contraria opinione illud conabitur adducere, quod in dict.
capitulo primo & secundo impediantur collatio, electio, & præsentatio, quæ fiunt ratione mortis, vel cessionis lite pendente contin|
gentis: non tamen illic impediatur electio, vel
præsentatio, quæ fieri possit ex iure antè litem
motam competenti: vt sensit Bonifacius in dicta Clementina 1. versicul. Tertia conclusio. &
item versicu. octaua conclusio. & gloss. in regu.
Cancell. 27. in alia quæstione. Sed si quis ad amussim expenderit rationem illam, qua vtitur summus Pontifex in dicto c. 2. vt lite
pendẽtependente, libro sexto. planè comperiet, illîc prohiberi
pendente lite collationes, electiones & præsentationes, quæ fieri alioqui poterant, etiam
vtroque superstite litigante, non tantùm illas,
quæ fieri possunt propter mortem alterius litigantis, vel eius cessionem, & sic iure post litem
motam competenti. Etenim si fiat adhuc electio ex iure
competẽticompetenti ante litem, & ante mortem alterius litigantis, superest iudicium cum
superstite, quod vult Pontifex summus finiri
absque eo, quòd noua electione alter constituatur illi aduersarius. Et ideò vtroque casu
prohibita videtur electio, vel præsentatio: si
quidem ex illa nouus datur superstiti collitigator. Id ipsum deducitur ex proœmio dicta
regula Cancell. 27. de subrogandis collitig. vbi
Ludoui. Gomet. quæst. vltima hanc
opinionẽopinionem
probare videtur, dum examinat Bonifacij conclusionem. Præsertim quod, & si vera sit Bonifacij opinio, & ideò lite pendente, mortuo,
vel cedente altero litigante, possit quis acceptare beneficium ratione, & titulo literarum
apostolicarum, non vt vacans per obitum, vel
cessionem litigantis, nec ex iure illius, nec ex
causa mortis, vel cessionis, sed ex eo, quòd ante litem competebat acceptanti ius ad illius
beneficij consecutionem, quod & plures alij
probant per ipsum Ludouicum Gometi. citati. Nihil hoc conducit contra Communem opinionem, nec ex hoc sequitur, patronum laicum posse præsentare pendente lite inter præsentatos nondum institutos, quia etiam si illi
liceat variare intra quatuor menses, non tamen licet pendente lite inter præsentatos ius
illud, quod iam alteri concesserat, vel variando
vel cumulando, vel subrogando alij dare, nouumq́ue litigantem constituere: cùm hoc sit
iure prohibitum in dicto capitulo secundo, &
capitulo primo. Etenim in acceptatione beneficij, quæ ante litem competebat, non tractatur de iure litigantis vel mortui, vel cedentis
acceptanti tradendo. Vnde si pendente lite
patronus siue clericus, siue laicus, qui nondum
præsentauerat, velit præsentare, & præsentet
alium à litigantibus, iustè hoc facit: nec fit vlla
fraus canonibus: cùm hic patronus vtatur suo
iure, quo nusquam fuerat vsus, nec illud in aliquem ex litigantibus transtulerat præsentando, vel eligendo, aut conferendo. Sic sanè mortuo altero ex litigantibus, vel cedente, aut denique quouis casu, etiam vtroque litigante superstite, poterit patronus intra tempus, quo licet illi variare, aut cumulare collitigantem pręsentare, quem nondum præsentauerat. quod
Rochus Curtius fatetur: nec negat Lamber. in
dicto arti. 12. ad finem. Non oberit gloss. in dict.
Clem. 1. vt lite penden. cùm illa vera sit, & procedat, vbi
vterq;vterque litigator Romæ mortem obierit, & sic quo ad vacationem in curia, quemadmodum superius explicuimus in hac q. versic.
Primus casus.