Hinc infertur intellectus ad tex. in l. ædem. C. locati. & l. 6. titul. 8. parte 5. quibus cautum est,
posse inquilinum à domo conducta expelli an
*te finitam locationem, si dominus eam proprijs
vsibus necessariam esse probauerit. idem probatur in capitu. propter. §. verum. de locato.
NāNam
id admittendum non est, quoties pro obseruatione & exequutione contractus inquilinus
obligatāobligatam, & hypothecæ subiectam habet ipsam
domum specialiter, vel generaliter secundum
Cuma. colum. vltima. & Alexan. colum. 2. in d.
§. si vir in quinquennium. Carol. Molinæ. in d.
quæstione 23. numero 94 & Arnoldum Ferronum in consuet. Burdigalensibus, titul. 3. §. 2.
quibus ipse non assentior, quippe qui videam,
ex ea hypotheca nihil aliud posse deduci, quàm
ipsius contractus & obligationis maiorem vim
& tutissimam firmitatem: posseq́ue
rẽrem ipsam
iure pignoris pro tutela contractus detineri, &
tamen ipse dominus, qui stare omnino tenetur
alioqui locationi, ex iuris permissione potest
domum locatam ad propriam habitationem petere expulso inquilino, si ea indigeat, nec ea necessitas tempore locationis aderat. dicta l.
ædẽædem.
& dicto §. verum. igitur hæc facultas non tollitur per hypothecam, cùm ea à iure ex natura
contractus locationis vtcunque firmissimi tacitè sit concessa. verum est, quod Cumanus, Alexander & Carolus opinionem istam tradidêre in ea specie, quando locator post locationem
rem alteri donauerit: nam tunc existimant, donatarium non posse expellere conductorem, etiam si re ipsa indigeat ad proprium vsum: si tamen stare locationi teneatur, quod defendi potest, & prætereà, licet Alexan. scribat secùs esse
in emptore, mihi idem in quocunque singulari
successore videtur, vt tandem si is stare teneatur locationi propter hypothecam, vel ius in re
competens conductori, non possit eum expellere, etiam si re indigeat ad propriam habitationem. Hoc probatur, quia inquilinus propter casum
cōtingentemcontingentem post contractum, à domino,
qui cum eo contraxit, expelli potest,
nōnon ab alio.
|
dicta l. ædem. nisi sit eiusdem domini successor
vniuersalis, qui eius personam repræsentet. his
etenim leges contractibus adscriptæ, vel à iure
subintellectę, non alijs competunt. At singularis successor, quoties stare tenetur locationi,
non repræsentat ipsum locatorem, sed ad id tenetur, vel quia contractus ab ipso conuentus
non tenet in præiudicium locationis, vel ratione pignoris & hypothecæ, & ideò iniuria grauis fieret conductori, si expelli possit à quocunque successore singulari, sicut ab ipso locatore,
propter proprium, & ei necessarium rei locatæ
vsum, essetq́ue locus mille fraudibus, quibus
obuiandum est. Plerunque etenim singulares
successores indigent rebus ipsis, quas emunt,
quibus locatores ipsi toto locationis tempore
non indigerent: quamobrem in hac dubitatione distinguendum esse arbitror inter ipsum locatorem, & eius singularem successorem, vt ipsi
locatori competat ob
propriũproprium & necessarium
vsum ius expellendi conductorem, ex l. ædem.
etiam si conductor rem ipsam habeat speciali
hypotheca obligatam, nec opinor Cuman. &
Alex. aliud voluisse, licet Ferronus ex eis id deduxerit.