4

SVMMARIVM.

  • Adriani Cæsaris rescriptum de muliere prægnante ab Aegyptiorum, et Græcorum legibus deductum fuisse.
CAPVT IIII.
PRægnantis mulieris, quæ damnata sit, corporis pœnam differri quo ad pariat, & eadem ratione nec eam torquendātorquendam esse, respondit Vlpianus lib. xiiij. & xxvij. ad Sabinum, ídque ex rescripto Adriani ad Publium Marcellum in l. prægnantis. ff. de pœnis. & in l. Imperator Adrianus. ff. de statu homi. cuius responsi quamplures interpretationes, & intellectus poterit lector deducere ex his, quæ vtrobique á nostris tractantur, & à Guilielmo Benedicto in cap. Rainutius. in verb. & sobolem. num. 60. de testam. Hippol. Marsilio in l. j. in princip. num. 19. ff. de quæstionib. & in practica. §. nunc videndum. num. 46. Matthæo de Afflict. in constitu. Neapol. titu. xxiij. nume. 11. Quibus illud nec temerè addere libuit, quod Plutarchus de sera numinis vindicta scribit asseuerans, hoc à Gręcis quibusdam legislatoribus ab Aegyptiaca lege transcriptum fuisse. Ita enim inquit, Aegyptiacam verò legem, quæ grauidam donec pariat, in mortis carcere custodire iubet, nonne GræcorũGræcorum quidam consultè vobis transcripsisse videntur? Sed & Aeliano authore, lib. v. de varia historia. Areopagitæ cùm fœminam quandāquandam veneficij accusatam, conuictámque mortis pœna damnare constituissent, non prius eam occiderunt, quàm peperisset, ipsam | matrem, quæ crimen commiserat, & quæ sola culpam contraxerat, punire volentes, infantem conceptum in vtero, omni culpa immunem ab eo mortis supplicio liberantes. Legis verò quæ apud Romanos erat, meminit maxima cum laude Clemens Alexandrinus lib. ij. Stromatum.
Loading...